| TRINVMMVS | |
| PROLOGVS | |
| Lvxvria Sequere hac me, gnata, ut munus fungaris tuom. | 1 |
| Inopia Sequor, sed finem fore quem dicam nescio. | |
| Lvx. Adest. em illaé sunt aedes, i intro nunciam.— | |
| nunc, ne quis erret vostrum, paucis in viam | |
| deducam, si quidem operam dare promittitis. | 5 |
| nunc igitur primum quaé ego sim et quae illaec siet, | |
| huc quae abiit intro, dicam, si animum advortitis. | |
| primum mihi Plautus nomen Luxuriae indidit; | |
| tum hánc mihi gnatam esse voluit Inopiam. | |
| sed ea huc quid introierit impulsu meo | 10 |
| accipite et date vocivas aures dum eloquor. | |
| adulescens quidam est, quí in hisce habitat aedibus; | |
| is rem paternam me adiutrice perdidit. | |
| quoniam ei, qui me aleret, nil video esse relicui, | |
| dedi ei meam gnatam, quicum aétatem exigat. | 15 |
| sed de argumento ne exspectetis fabulae: | |
| senes qui huc venient, ei rem vobis aperient. | |
| huic Graece nomen est Thensauro fabulae: | |
| Philemo scripsit, Plautus vertit barbare, | |
| nomen Trinummo fecit, nunc hoc vos rogat | 20 |
| ut liceat possidere hanc nomen fabulam. | |
| tantum est. valete, adeste cum silentio.— |