III.v
|
|
Heg. Inícite huic manicas * mastigiae.
|
659
|
Tynd. Quid hoc ést negoti? quid ego deliqui? Heg. Rogas,
|
660
|
sator sartorque scelerum, et messor maxume?
|
|
Tynd. Non occatorem dicere audebas prius?
|
|
nam semper occant prius quam sariunt rustici.
|
|
Heg. At ut cónfidenter * mihi contra astitit.
|
|
Tynd. Decet innocentem servom átque innoxium
|
665
|
confidentem esse, suom apud erum potissimum.
|
|
Heg. Adstringite isti sultis vehementer manus.
|
|
Tynd. Tuós sum, tu has quidem vel praecidi iube.
|
|
sed quid negoti est, quam ob rem suscenses mihi?
|
|
Heg. Quia me meamque rem, quod in te uno fuit,
|
670
|
tuis scelestis falsidicis fallaciis
|
|
deartuasti dilaceravisti atque opes
|
|
confecisti omnes, res ac rationes meas:
|
|
ita mi exemisti Philocratem fallaciis.
|
|
illum esse servom credidi, te liberum;
|
675
|
ita vosmet aiebatis itaque nomina
|
|
inter vos permutastis. Tynd. Fateor, omnia
|
|
facta esse ita ut <tu> dicis, et fallaciis
|
|
abiisse eum abs te mea opera atque astutia;
|
|
an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi?
|
680
|
Heg. At cum cruciatu maxumo id factumst tuo.
|
|
Tynd. Dum ne ob male facta, peream, parvi aestumo.
|
|
si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit,
|
|
at erit mi hoc factum mortuo memorabile,
|
|
<me> meum erum captum ex servitute atque hostibus
|
685
|
reducem fecisse liberum in patriam ad patrem,
|
|
meumque potius me caput periculo
|
|
praeoptavisse, quam is periret, ponere.
|
|
Heg. Facito ergo ut Acherunti clueas gloria.
|
|
Tynd. Qui per virtutem, periit, at non interit.
|
690
|
Heg. Quando ego te exemplis pessumis cruciavero
|
|
atque ob sutelas tuas te morti misero,
|
|
vel te interiisse vel periisse praedicent;
|
|
dum pereas, nihil intererit: dicant vivere.
|
|
Tynd. Pol si istuc faxis, haud sine poena feceris,
|
695
|
si ille huc rebitet, sicut confido affore.
|
|
Arist. Pro di immortales, nunc ego teneo, nunc scio
|
|
quid hoc sít negoti. meus sodalis Philocrates
|
|
in libertate est ad patrem in patria. bene est,
|
|
nec quisquam est mihi, aeque melius cui velim.
|
700
|
sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam,
|
|
qui nunc propter me meaque verba vinctus est.
|
|
Heg. Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui?
|
|
Tynd. Votuisti. Heg. Cur es ausus mentiri mihi?
|
|
Tynd. Quia vera obessent illi quoi operam dabam:
|
705
|
nunc falsa prosunt. Heg. At tibi oberunt. Tynd. Optumest.
|
|
at erum servavi, quem servatum gaudeo,
|
|
cui me custodem addiderat erus maior meus.
|
|
sed malene id factum árbitrare? Heg. Pessume.
|
|
Tynd. At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio.
|
710
|
nam cogitato, si quis hoc gnato tuo
|
|
tuos servos faxit, qualem haberes gratiam?
|
|
emitteresne necne eum servom manu?
|
|
essetne apud te is servos acceptissimus?
|
|
responde. Heg. Opinor. Tynd. Cur ergo iratus mihi es?
|
715
|
Heg. Quia illi fuisti quam mihi fidelior.
|
|
Tynd. Quid? tu una nocte postulavisti et die
|
|
recens captum hominem, nuperum novicium,
|
|
te perdocere ut melius consulerem tibi,
|
|
quam illi, quicum una <a> puero aetatem exegeram?
|
720
|
Heg. Ergo ab eo petito gratiam istam. ducite,
|
|
ubi ponderosas crassas capiat compedes.
|
|
inde ibis porro in latomias lapidarias.
|
|
ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi
|
|
cotidiano sesquiopus confeceris,
|
725
|
Sescentoplago nomen indetur tibi.
|
|
Arist. Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio,
|
|
ne tu istunc hominem perduis. Heg. Curabitur;
|
|
nam noctu nervo vinctus custodibitur,
|
|
interdius sub terra lapides eximet:
|
730
|
diu ego húnc cruciabo, non uno absolvam die.
|
|
Arist. Certumne est tíbi istuc? Heg. Non moriri certius.
|
|
abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum,
|
|
iubete huic crassas compedes impingier;
|
|
inde extra portam ad meum libertum Cordalum
|
735
|
in lapicidinas facite deductus siet:
|
|
atque hunc me velle dicite ita curarier,
|
|
ne qui deterius huic sit quam cui pessume est.
|
|
Tynd. Cur ego te invito me esse salvom postulem?
|
|
periclum vitae meae tuo stat periculo.
|
740
|
post mortem in morte nihil est quod metuam mali.
|
|
etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen
|
|
breve spatium est perferundi quae minitas mihi.
|
|
vale atque salve, etsi aliter ut dicam meres.
|
|
tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale;
|
745
|
nam mihi propter te hoc optigit. Heg. Abducite.
|
|
Tynd. At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates,
|
|
ut mi eius facias conveniundi copiam.
|
|
Heg. Periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis.
|
|
Tynd. Vis haec quidem hercle est, et trahi et trudi simul.—
|
750
|
Heg. Illic ést abductus recta in phylacam, ut dignus est.
|
|
ego illís captivis aliis documentum dabo,
|
|
ne tale quisquam facinus incipere audeat.
|
|
quod absque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam,
|
|
usque offrenatum suis me ductarent dolis.
|
755
|
nunc certum est nulli posthac quicquam credere.
|
|
satis súm semel deceptus. speravi miser
|
|
ex servitute me exemisse filium:
|
|
ea spes elapsa est. perdidi unum filium,
|
|
puerum quadrimum quem mihi servos surpuit,
|
760
|
neque eum servom umquam repperi neque filium;
|
|
maior potitus hostium est. quod hoc ést scelus?
|
|
quasi in orbitatem liberos produxerim.
|
|
sequere hac. reducam te ubi fuisti. neminis
|
|
miserere certum est, quia mei miseret neminem.—
|
765
|
Arist. Exauspicavi ex vinclis. nunc intellego
|
|
redauspicandum esse in catenas denuo.—
|
|