| CISTELLARIA | |
| I.i | |
| Selenivm Cum ego ántehac te amávi et mi amícam esse crévi, | 1 |
| mea Gýmnasium, et mátrem tuám, tum id mihi hódie | |
| apéruistis, tu átque haec: sorór si mea ésses, | |
| qui mágis potuerítis mihi honórem ire habitum, | |
| néscio, nisi, ut meus est animus, fieri non posse arbitror; | 5 |
| íta omnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis. | |
| éo ego vos amo ét eo á me magnam iniistis gratiam. | |
| Gymnasivm Pol isto quidem nos pretio facile est frequentare | |
| tibi utilisque habere: | |
| ita in prándio nos lepide ác nitide | 10 |
| accépisti apúd te, ut sempér meminerímus. | |
| Sel. Lubénti edepol ánimo factum ét fiet á me, | |
| quae vós arbitrábor velle, éa ut expetéssam. | |
| Lena Quód ille dixit, quí secundo vénto vectus ést tranquilló mari, | |
| véntum gaudeo—écastor ad téd, ita hodie híc acceptaé sumus | 15 |
| suávibus modis, | |
| néc nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret. | |
| Sel. Quid ita, amabo? Lena. Raro nimium dabat quod biberem, id merum infuscabat. | |
| Gymn. Amábo, hicine ístud decét? Lena. Iusque fásque est: | 19-20 |
| nemo álienus híc est. Sel. Meritó vostro amó vos, | 21 |
| quía me colitis et mágni facitis. Lena. Decet pol, mea Selenium, | |
| hunc ésse ordiném benevoléntis intér se | |
| béneque amicitia útier, | |
| ubi istás videas summó genere natás, summatis mátronas, | 25 |
| ut amícitiam colunt átque ut eam iunctám bene habent intér se. | |
| si idem istúd nos faciamús, si idém imitémur, itá tamen víx vivimús | |
| cum invídia summa. suárum opum nos vólunt esse indigéntes. | |
| nostrá copiá nil volúnt nos potésse | 29-30 |
| suíque omniúm rerum nós indigére, | 31 |
| út sibi simus súpplices. | |
| éas si ádeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini | |
| palám blandiúntur, clam, si óccasio usquam est, | |
| aquám frigidám subdolé suffúndunt. | 35 |
| virís cum suís praedicánt nos solére, | |
| suás paelicés esse aiúnt, eunt depréssum. | |
| quia nós libertinaé sumus, et ego ét tua mater, ámbae | |
| meretrices fuimus: illa te, ego hanc mihi educavi | |
| ex patribus conventiciis. neque ego hanc superbiai | 40 |
| causa pepuli ad meretricium quaestum, nisi ut ne ésurirem. | |
| Sel. At satius fuerat eam viro dare nuptum potius. Lena. Heia, | |
| haec quidem ecastor cottidie viro núbit, nupsitque hodie, | |
| nubet mox noctu: numquam ego hanc viduam cubare sivi. | |
| nam si haec non nubat, lugubri fame familia pereat. | 45 |
| Gymn. Necesse est, quo tu me modo voles esse, ita esse, mater. | |
| Lena. Ecastor haud me paenitet, si ut dicis ita futura es. | |
| nam si quidem ita eris ut volo, numquam senecta fies | |
| semperque istam quam nunc habes aetatulam optinebis, | |
| multisque damno et mihi lucro siné meo saepe eris sumptu. | 50 |
| Gymn. Di faxint. Lena. Sine opera tua di horunc nil facere possunt. | |
| Gymn. Equidem hercle addam operam sedulo; sed tu aufer istaec verba. | |
| meus oculus, mea Selenium, numquam ego te tristiorem | |
| vidi esse. quid, cedo, te obsecro tam abhorret hilaritudo? | |
| neque munda adaeque es, ut soles (hoc sis vide, ut petivit | 55 |
| suspiritum alte) et pallida es. eloquere utrumque nobis, | |
| et quid tibi est et quid velis nostram operam, ut nos sciamus. | |
| noli, obsecro, lacrumis tuis mi exercitum imperare. | |
| Sel. Méd excrucio, mea Gymnasium: male mihi est, male maceror; | |
| doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine. | 60 |
| quid dicam, nisi stultitia mea me in maerorem rapi? | |
| Gymn. Indidem unde oritur facito ut facias stultitiam sepelibilem. | |
| Sel. Quid faciam? Gymn. In latebras abscondas pectore penitissimo. | |
| tuam stultitiam sola facito ut scías sine aliis arbitris. | |
| Sel. At mihi cordolium est. Gymn. Quid? id unde est tibi cor? commemora obsecro; | 65 |
| quod neque ego habeo neque quisquam alia mulier, ut perhibent viri. | |
| Sel. Siquid est quod doleát, dolet; si aútem non est—tamen hoc hic dolet. | |
| Gymn. Amat haec mulier. Sel. Eho an amare occipere amarum est, obsecro? | |
| Gymn. Namque ecastor Amor et melle et felle est fecundissimus; | |
| gustui dat dulce, amarum ad satietatem usque oggerit. | 70 |
| Sel. Ad istam faciem est morbus, qui me, mea Gymnasium, macerat. | |
| Gymn. Perfidiosus est Amor. Sel. Ergo in mé peculatum facit. | |
| Gymn. Bono animo es, erit isti morbo melius. Sel. Confidam fore, | |
| si medicus veniat qui huic morbo facere medicinam potest. | |
| Gymn. Veniet. Sel. Spissum istuc amanti est verbum, veniet, nisi venit. | 75 |
| sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror, | |
| quom ego illum unum mi exoptavi, quicum aetatem degerem. | |
| Lena. Matronae magis cónducibilest istuc, mea Selenium, | |
| unum amare et cúm eo aetatem exigere quoi nuptast semel. | |
| verum enim méretrix fortunati est oppidi simillima: | 80 |
| non potest suam rem obtinere sola sine multis viris. | |
| Sel. Hoc volo agatis. qua accersitae causa ad me estis, eloquar. | |
| nam mea mater, quia ego nolo me meretricem dicier, | |
| obsecutast de ea re, gessit morem morigerae mihi, | |
| ut me, quém ego amarem graviter, sineret cúm eo vivere. | 85 |
| Lena. Stulte ecastor fecit. sed tu enumquam cum quiquam viro | |
| consuevisti? Sel. Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine, | |
| neque pudícitiam meam mi álius quisquam imminuit. Lena. Obsecro, | |
| quó is homo insinuavit pacto se ad te? Sel. Per Dionysia | |
| mater pompam me spectatum duxit. dum redeo domum, | 90 |
| conspicillo consecutust clanculum me usque ad fores. | |
| inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul | |
| blanditiis, muneribus, donis. Lena. Mihi istunc vellem hominem dari, | |
| ut ego illum vorsarem! Sel. Quid opust verbis? consuetudine | |
| coepi amare contra ego illum, et ille me. Lena. O mea Selenium, | 95 |
| adsimulare amare oportet. nam si ames, extempulo | |
| melius illi multo, quém ames, consulas quam rei tuae. | |
| Sel. At ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam, | |
| me uxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum, | |
| sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo. | 100 |
| nam eúm pater eius subégit. nunc mea mater iratast mihi, | |
| quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciverim, | |
| eum uxorem ducturum esse aliam. Lena. Nihil amori iniuriumst. | |
| Sel. Nunc te amabo ut hanc hic <unum> triduom hoc solum sinas | |
| esse et hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum. | 105 |
| Lena. Quamquam istud mihi erit molestum triduom, et damnum dabis, | |
| faciam. Sel. Facis benigne et amice. sed tu, Gymnasium mea, | |
| si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter | |
| eum inclámare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen), | |
| sed, amabo, tranquille: ne quid, quod illi doleat, dixeris. | 110 |
| accipias clavis: si quid opus tibi erit prompto, promito. | |
| ego volo ire. Gymn. Vt mi excivisti lacrimas. Sel. Gymnasium mea, | |
| bene vale. Gymn. Cura te, amabo. sicine immunda, obsecro, | |
| ibis? Sel. Immundas fortunas aequom est squalorem sequi. | |
| Gymn. Amiculum hoc sustolle saltem. Sel. Sine trahi, cum egomet trahor. | 115 |
| Gymn. Quando ita tibi lubet, vale atque salve. Sel. Si possim, velim.— | |
| Gymn. Numquid me vis, mater, intro quin eam? ecastor mihi | |
| visa amare. Lena. Istoc ergo auris graviter obtundo tuas, | |
| ne quem ames. abi intro. Gymn. Numquid me vis? Lena. Vt valeas. Gymn. Vale.— |