LUCII AMPELII
LIBER MEMORIALIS
LUCIUS AMPELIUS MACRINO SUO SAL.
  Volenti tibi omnia nosse scripsi hunc librum me- pr.1.1
morialem, ut noris quid sit mundus, quid elementa, quid
orbis terrarum ferat, vel quid genus humanum peregerit.
De mundo
  Mundus est universitas rerum, in quo omnia sunt 1.1.1
et extra quem nihil; qui Graece dicitur cosmos.
  Elementa mundi quattuor: ignis ex quo est caelum, 2.1
aqua ex qua mare Oceanum, aer ex quo venti et tem-
pestates, terra quam propter formam eius orbem ter-
rarum appellamus.
  Caeli regiones sunt quattuor: oriens occidens me- 3.1
ridies septentrio.
  Caelum dividitur in circulos quinque: arcticum et 4.1
antarcticum, qui ob nimiam vim frigoris inhabitabiles
sunt; aequinoctialem cui <quae> subiacet regio cata-
cecaumene dicitur neque incolitur ob nimiam vim ar-
doris; brumalem et solstitialem sub quibus habitatur 5
(sunt enim temperatissimi); per quos oblicus circulus
vadit cum duodecim signis, in quibus sol annuum
conficit cursum.
De duodecim signis
  Signa sunt in caelo duodecim. 2.1.1
  Aries beneficio Liberi, quod is cum exercitum in
Indiam per Libyam duceret per loca sicca et arenosa,
qua aquae inopia esset et exercitus eius siti adfligere-
tur, aries eis aquam demonstravit; et ob id a Libero 5
Iovis Ammon est appellatus, eique fanum magnifi-
cum fecit ad eum locum ubi aquam invenit; quod
abest ab Aegypto et Alexandria milia passuum novem.
ob eam rem a Iove petît ut in<ter> sidera reciperetur.
alii putant eum esse qui Hellen et Phryxum vexerit. 10
  Taurus beneficio Iovis, quem Iuppiter a Neptuno 2.1
fratre per gratiam abduxit; qui sensum humanum fi-
gura tauri continebat hisque Iovis iussu Europam Age-
noris filiam Sidonia adludens decepit et eam Cretam
deportavit. ob eam rem Iuppiter in sideribus eum 5
dignatus est immortali memoria.
  Gemini, qui <dii> Samothraces nominantur [esse]; 3.1
quorum argumentum nefas est pronuntiare praeter eos
qui mi<ste>riis prae[sto]sunt. alii Castorem et Pol-
lucem dicunt, quod hi principes mare tutum a prae-
donibus praestitissent. sunt qui dicant Herculem et 5
Theseum, quod similia athla sint adepti.
  Cancer, carcinus, receptus beneficio Iunonis, 4.1
quod eius iussu, cum Hercules missus esset ad hy-
dram Lernaeam (quam nos excetram dicimus) inter-
ficiendam, <i>s carcinus ingressus Herculis pedes et
crura lanians incommodiorem faciebat eum quam ipsa 5
excetra; idque malum Hercules difficillimum habuit,
carcinumque [cancrum] ob id factum Iuno sideribus
est dignata.
  Leo, leon, qui educatus est [Nemeae] Iunonis con- 5.1
silio ad Herculis interitum, missus in terram in Ar-
giva diu spelunca latitavit; quem Hercules dicitur
interfecisse cum Molorcho hospite suo, cuius clavam
ei tributam tum principio est adeptus; qua leonem 5
interfecit, eiusque pellem postea pro tegumento ha-
buit. ob id factum Iunoni odio esse coepit, leonemque
caelesti dignitate est honorata.
  Virgo, quam nos Iustitiam dicimus, fuit cum ho- 6.1
minibus; sed postquam homines malefacere coeperunt,
Iovis eam inter signa posuit. sunt qui Erigonam Icarî
filiam Atheniensem dicunt; cuius patri Liber vinum
dedit, ut hominibus ad suavitatem daret: quibus dedit 5
ebriati sunt et lapidibus eum occiderunt. canis qui
cum illo erat vidit dominum occisum, et cum ululatu
ad Erigonem rediit; quem ut maestum et singularem
vidit, sollicita proficiscitur cum eo. venere ad locum
ubi Icarius iacebat. vidit corpus patris, magna lamen- 10
tatione in Hymetto monte sepelivit, ipsa vero se sus-
pendit laqueo. canis ad pedes eius discumbens diu-
tius et sine alimentis deficiens, post aquam anhelans
in puteum se proiecit. Tum Liber a Iove petît, quod
suo imperio deficerent, ut inter siderum cursus pone- 15
re<n>tur. <Erigone> Virgo, Icarius autem Arcturus no-
minatus est (cuius stella cum exoritur, continuas tem-
pestates facit), canis Canicula.
  Libra, quam Graeci zygon appellant, virile no- 7.1
men est adeptus summa clementia et iustitia; <Stath->
muchos <est> dictus, qui<a> primus dicitur libram et
pondus [hominibus] invenisse, quae utilissima mor-
talibus aestimantur; ideoque in numerum stellarum 5
est receptus [est] et Libra est dictus.
  Scorpius. qui dicitur ad perniciem Orionis in in- 8.1
sula Chio in monte Pelinaeo voluntate Dianae natus.
Orion autem dum venatur, visa Diana stuprare eam
voluit. illa scorpionem subiecit, qui eum vita privaret.
Iuppiter et scorpionem et Orionem inter sidera recepit. 5
  Sagittarius, Crotos, filius nutricis Musarum; 9.1
que<m> Musae semper dilexerunt eo quod plausu et
lusu sagittarum eas oblectaret. alii Chironem dicunt,
quod iustus et pius [doctus] <atque> hospitalis fuerit.
ab eo Aesculapius <doctus> medicinam, Achilles ci- 5
tharam et alia multa.
  Capricornus, cui nomen Pan. quo tempore Py- 10.1
thon speluncas incolens in monte Tauro Aegyptum
profectus est ad bellum, Pan se in caprae figuram con-
vertit. igitur dii immortales postquam Pythonem digna
poena affecerunt, Pana astrorum memoria decorave- 5
runt.
  Aquarius, qui putatur esse Ganymedes; dicitur 11.1
Deucalion Thessalus; qui <cum> maximo cataclysmo
cum uxore Pyrrha solus evasisset, hic pietatis causa
inter sidera locatus est.
  Pisces, ideo [pisces] quia bello Gigantum Venus 12.1
perturbata in piscem se transfiguravit. nam dicitur
et in Eufrate fluvio ovum piscis * * * in ora fluminis
columba adsedisse dies plurimos et exclusisse deam
benignam et misericordem hominibus ad bonam vitam. 5
utrique memoriae causa pisces inter sidera recepti.
De sideribus
  Praeter duodecim signa potentissima sidera in 3.1.1
caelo:
  Septemtriones duo, maior et minor, qui num-
quam merguntur ideoque navium cursus regunt. quo-
rum alter Cynosura dicitur, <alter * * * > Bootes, idem 5
Arcturus.
  Orion, qui magnitudine sua dimidiam caeli ob- 2.1
tinet partem.
  Pliades, quae latine Virgiliae dicuntur.
  Hyades, quae a nobis Subuculae dicuntur; qua-
rum ortus et occasus a nautis et ab agricolis obser- 5
vantur.
  Canicula, cuius vis praecipue solstitio est.
  Stellae potentissimae in caelo sunt septem: Sa- 3.1
turnus Sol Luna Mars Mercurius Iuppiter Venus. quae
a Graecis planetae, a nobis erraticae dicuntur, qui<a>
ad arbitrium suum vagantur et motu suo hominum
fata moderantur. item adverso cursu contra caelum 5
feruntur.
[Quibus partibus sedeant XII signa duodecim ventorum]
  Aries in aphelioten, Taurus in caeciam, Gemini in 4.1.1
aquilonem, Cancer in septentrionem, Leo in thraciam,
Virgo in argesten, Libra in zephyron, Scorpius in afri-
cum, Sagittarius in austrum et africum, Capricornus
in austrum, Aquarius in eurum et notum, Pisces in 5
eurum.
De ventis
  Venti fiunt ex aeris motu et inclinatione. sunt au- 5.1.1
tem generales quattuor: eurus, idem apheliotes, idem
vulturnus ab oriente; ab occidente zephyrus, idem co-
rus, idem favonius; aquilo, idem boreas <et> aparc-
tias <a> septentrione; notus, idem libs et auster et 5
africus a meridie.
  Hi sunt quattuor generales; ceteri speciales his tri- 2.1
buuntur, ut iapyx zephyro, qui a<b Ia>phygio Apuliae
promontorio flat; leuconotus noto, cum serenior flat;
circius aquiloni, cum vehementior Gallias perflat; item
etesiae, qui a statis diebus flant per aestatem. 5
De orbe terrarum
  Orbis terrarum qui sub caelo est quattuor regioni- 6.1.1
bus incolitur. una pars eius est in qua nos habitamus;
altera huic contraria, quam qui incolunt vocantur an-
ticthones; quarum inferiores duae ex contrario harum
sitae, quas qui incolunt vocantur antipodes. orbis ter- 2.1
rarum quem nos colimus in tres partes dividitur, to-
tidemque nomina: Asia, quae est inter Tanain et Ni-
lum; Libya, quae est inter Nilum et Gaditanum sinum;
Europa, quae est inter fretum et Tanain. 5
  In Asia clarissimae gentes: Indi, Seres, Persae, 3.1
Medi, Parthi, Arabes, Bithyni, Phryges, Cappadoces,
Cilices, Syri, Lydi. in Europa clarissimae gentes: Scy- 4.1
thae, Sarmatae, Germani, Daci, Moesi, Thraci, Mace-
dones, Dalmatae, Pannonî, Illyrici, Graeci, Itali, Galli,
Spani. in Libya gentes clarissimae: Aethiopes, Mauri, 5.1
Numidae, Poeni, Gaetuli, Garamantes, Nasamones,
Aegyptii.
  Clarissimi montes in orbe terrarum: Caucasus in 6.1
Scythia, Emodus in India, Libanus in Syria, Olympus
in Macedonia, Hymettus in Attica, Taygetus Lace-
daemonia, Cithaeron et Helicon in Boetia, Parnasos
[et] <in Phocide,> Acroceraunia in Epiro, Maenalus 7.1
in Arcadia, Apenninus in Italia, Eryx in Sicilia, Alpes
inter Galliam <et Italiam>, Pyrenaeus inter Galliam
et Spaniam, Athlans in Africa, Calpe in freto Oceani.
  Clarissima flumina in orbe terrarum: Indus Gan- 8.1
ges Hydaspes in India, Araxes in Armenia, Thermo-
don et Phasis in Colchide, Tanais in Scy<thi>a, Stry- 9.1
mon et Hebrus in Thracia, Sperchios in Thessalia,
Hermus et Pactolus auriferi Maeander et Caystrus in
Lydia, Cydnus in Cilicia, Orontes in Syria, Simois et 10.1
Xanthus in Phrygia, Eurotas Lacedaemone, Alpheus
in Elide, Ladon in Arcadia, Achelous et Inachus in
Epiro, Savus et Danubius qui idem Ister cognomina-
tur in Moesia, Eridanus et Tiberinus in Italia, Timavus 5
in Illyrico, Rhodanus in Gallia, Hiberus et Baetis in
Spania, Bagrada in Numidia, Triton in Gaetulia, Ni- 11.1
lus in Aegypto, Tigris et Eufrates in Parthia, Rhenus
in Germania.
  Clarissimae insulae: in mari nostro duodecim: 12.1
Sicilia, Sardinia, Crete, Cypros, Euboea, Lesbos, Rho-
dos, duae Baleares, Ebusus, Corsica, Gades; in Oceano:
ad orientem Taprobane, ad occidentem Brittanni<a>,
ad septentrionem Thyle, ad meridiem Insulae Fortu- 5
natae; praeter has in Aegaeo mari Cyclades undecim: 13.1
Delos, Gyaros, Myconos, Andros, Paros, <Ol>earos,
Tenos, Cythnos, Melos, Naxos, Donusa; praeter has 14.1
Sporades innumerabiles, ceterum celeberrimae Aegina,
Salamina, Coos, Chios, Lemnos, Samothracia; in Ionio: 15.1
Echinades, Strophades, Ithace, Cephalenia, Zacynthos;
in Adriatico Crateae circiter mille; in Siculo Aeoliae
octo; in Gallico Stoechades tres; in Syrtibus Cercina
et Menix <quae> et Girba. 5
De maris ambitu
  Mare quo cingimur universum vocatur Oceanum. 7.1.1
hoc quattuor regionibus inrumpit in terras: a septen-
trione vocatur Caspium, ab oriente Persicum, a meri-
die Arabicum, idem Rubrum et Erythraeum, ad occa-
sum magnum mare, idem Athlanticum; quod commer- 5
ciis totius generis humani peragratur. hoc intrat in 2.1
fretum Gaditanum inter duos montes clarissimos Abin-
nam et Calpem ob impositas Herculis Columpnas, dein
latissime simul et longissime <ef>fusum medium ter-
rarum orbem inundat et nomina adquirit: Balearicum, 3.1
quod Hispaniam adluit; Gallicum, quod Gallias tangit;
Ligusticum, quod Liguribus infunditur; Tuscum, Tyr-
rhenum, idem inferum, quod dextrum Italiae latus
circuit; Hadriaticum, idem superum, quod sinistrum 5
Italiae latus circuit; Siculum, in quo Sicilia; Creti- 4.1
cum, in quo insula est Creta; Ionium et Aegaeum, quae
Achaiam [idem Peloponnesum] it<a> ambiunt ut
in<ter>veniente Isthmo paene insulam faciant; Myr-
toum et Icarium, quae adhaerent Aegaeo mari, illud 5
a Myrtilo hoc ab Icaro cognominatum; Ponticum, quod 5.1
ingenti sinu Scythis infunditur; Hellesponticum, fauce
transmissum inter duas celeberrimas urbes, Seston
Asiae, Abydon Europae; Tanaiticum, quo Asia allui-
tur; Aegyptium ab Aegypto, Libycum a Libya cogno- 5
minatur; Syrticum a duabus Syrtibus reciprocis aesti-
bus retorquetur.
[Miracula mundi.] Miracula quae in terris sunt
  Apollonia<e in> Athamantia <a mari> milia pas- 8.1.1
sus quinque in monte nymphaeum; ibi ignis est, et de
terra exit flamma. in silva Panis symphonia in oppi-
dum auditur. item sub eo monte in campo lacus aquae
pleni; inde pix exit et bitumen; cum manibus sub- 5
plodas, pix alte attollitur et quasi ab aqua bullescit.
  Ambraciae in Epiro in pariete sunt picti Castor 2.1
et Pollux et Helena manu autocthonis, et nemo * * *
neque invenire potest quis pinxerit.
  Argis in Epiro quod †ippaton appellatur: ibi 3.1
pons magnus columpnatus duplex, quem Medea aedi-
ficari imperasse fertur. ibi †picta sunt gubernacula
Argonautarum †quae cepta† navis. ibi Iovis templum
Typhonis, unde est ad inferos descensus ad tollendas 5
sortes; in quo loco dicuntur qui descenderunt Iovem
ipsum videre.
  Leucade mons unde se Sappho deiecit propter 4.1
virum. in summo monte fanum est Apollinis, ubi
sacra fiunt; et cum homo inde desiluit, statim exci-
pitur lintribus.
  Sicyone in Achaia in foro aedis Apollinis est. in 5.1
ea sunt posita Agamemnonis clipeus et machaera,
Ulixis chlamys et thoracium, Teucri sagittae et ar-
cus, Adrasti arca [quam deposuit] in qua quid sit
ignoratur; sed et olla aerea, <quam Medea po- 5
suit>, in qua Pelias coctus dicitur; item Palamedis
litterae, Marsyae <tibiae> itemque corium, remi Argo-
nautarum <cum> [et] gubernaculis <et> brachia, cau-
culus quo Minerva sortita est de Oreste †ceravit una
percomparasit† <ibi> palla pendet; quam si quis halitu 10
afflaverit, tota patefit; <item> Penelopae tela. ibi de
terra oleum scaturrit.
  Argis in Achaia Iunonis templum magnifice orna- 6.1
tum, quod asylum vocant.
  Olympiae templum Iovis nobile, ubi athletae ini- 7.1
tiantur.
  Corintho ballaenae costa est magna secundum 8.1
mare, quam homo complecti non potest. eodem in
loco fanum est Veneris, in quo vas marmoreum Laidos.
  Boetiae lacus sacer ubi Amphiaraus devoratus. 9.1
in eo lacu est urceus fictilis fractus pendens testa
inter se composita; unde autem pendeat non apparet,
nisi a vento moveatur.
  Athenis Minervae aedes nobilis; cuius ad sini- 10.1
stra<m> clipeus appositus quem digito tangit; in quo
clipeo medio Daedali est imago ita colligata: quam
si quis imaginem <e> clipeo velit tollere, perit totum
opus; solvitur enim signum. ipsa autem dea habet 5
hastam de gramine.
  Ilio lapis est quadratus, ubi Cassandra fuit alligata; 11.1
quem si ante [tangas id est aut] fricueris, lac demittit;
ex altera autem parte similiter si frices, [ac si] san-
guinem demittit. Iuxta autem mare locus qui Rhoe-
teon vocatur; ibi est Achillis et Patrocli tumulus et 5
flumen Scamandrus.
  Ephesiae Dianae fanum nobilissimum maximum 12.1
pulcerrimumque orbis terrarum; introitu dextra sinistra
postes marmorei monolithi longi cubitis XX, qua
super templum †ascensu sunt CXL milia†.
  Samio in templo Iunonis est scyphus factus ex he- 13.1
dera, cuius in ora capita quattuor arietina magna cor-
nibus mirae magnitudinis contortis.
  Pergamo ara marmorea magna alta pedes qua- 14.1
draginta cum maximis sculpturis; continet autem gi-
gantomachiam.
  Iaso signum Dianae marmoreum pulcerrimum 15.1
quod stat sub divo [caelo], nec cum pluit aqua tan-
gitur.
  Bargylo est fanum Veneris super mare; ibi est 16.1
lucerna super candelabrum posita lucens ad mare sub
divo [caelo], quam neque ventus extinguit, nec plu-
via aspargit. sed et Herculis aedes antiqua; ibi <e>
columpna pendet cavea ferrea rotunda in qua conclusa 5
Sibylla dicitur. ibi iacent ossa ballaenae quasi lapides
quadrati.
  Magnesiae aput Sipylum columpnae sunt quat- 17.1
tuor; inter has columpnas est Victoria ferrea pendens
sine aliquo vinculo in aëre ludens; sed quotiens ven-
tus aut pluvia fuerit, non
movet<ur * * * >. 18.1
    Aedis Dianae Epheso s1
    quam constituit Amazon.
ibi et * * * 3
    Sepulcrum in Caria s3
stertentis quasi dormiat 4
mirae magnitudinis ex ori- 5
chalco et ferro.
  Rhodi 19.1
    colossi s1
signum Solis al- 2
tum * * * super columpna
marmorea cum quadriga;
columpna vero habet cu- 5
bitis centum.
  Cypro <signum * * * > 20.1
    Signum Iovis Olympî s1
aereum, facies ex auro, 2
    quem fecit Phidias. s2
<altu>m cubitis centum 3
quinquaginta et latum cu-
bitis sexaginta. 5
  <Ecbatanis> 21.1
    domus illic Cyri regis aedi- s1
<in Media> * * * 2
    ficata lapidibus candidis et s2
    nigellis auro vinctis.
ubi sunt columpnae, diver- 4
sis coloribus et innume- 5
rabiles lamnas ferreas,
fenestras ex argento et
tegulas ex lapide prasino;
    murus [intus medio] Baby- s8
    loniae 22.s1
quem Memnon aedificavit. 2
    lapide cocto [id est calce] s2
    et sulfure, ferro inter-
    mixtus, ubi sunt iunc-
    turae. latitudo eius cubitis
    XXX, altus cubitis CXXX;
    cingitur milia passuum
  <Alexandriae> 8
    XXX. hunc coepit Samira- s8
    mis; filius eius perfecit.
    Pyramides in Aegypto. 23.s1
quem aedificavit Agartus. 2
[oppidum] ibi est Nilus 24.1
fluvius aere factus †plexi-
lis in cubitis trecentis, cuius facies <ex> smaragdo
limpido, brachia ex ebore magno; cuius aspectu et
bestiae terrentur. Athenis signum Iovis Olympî, Alex- 5
andria flumen Nilum maxime colunt.
Quot ferunt vel esse Iovis vel ubi; in loco deos deasque
  Ioves fuere tres: primus in Arcadia Aetheris fi- 9.1.1
lius, cui etiam Aetherius cognomen fuit; hic primum
Solem procreavit. secundus ibidem in Arcadia qui Sa-
turnius cognominatur; qui ex Proserpina Liberum pa-
trem procreavit vini inventorem. tertius Cretae Sa- 5
turni et Opis filius, Optimus Maximus qui est ap-
pellatus.
  Martes fuere duo: primus ex †enoposte, ut Eu- 2.1
hemerus ait, et noster Mars seu Marspiter et aliter
Mars Enyûs; secundus ex Iove et Iunone.
  Soles fuere quinque: primus Iovis filius; secundus 3.1
Hyperionis; tertius Nili filius, cui Aegyptus est conse-
crata; quartus qui Rhodi natus est, cuius etiam Zmin-
theus est filius; quintus Colchi filius, ex quo Circe
et Medea et Phaëton nati sunt. 5
  Volcani fuere quattuor: primus Caelo et Ope na- 4.1
tus; secundus Nili filius; tertius Saturnî et Iunonis;
quartus in Sicilia Melites filius.
  Mercurii quattuor: primus Caeli et Diei filius; 5.1
secundus Iovis et Croniae filius vel Proserpinae; ter-
tius Cronî filius et Maiae, qui est inventor lyrae; quar-
tus Cyllenî filius qui Aegyptiis litteras et numerum
dixit. 5
  Apollines quinque: primus Vulcani et Minervae; 6.1
secundus ex Corybante; tertius Iovis filius ex Latona;
quartus Sileni filius in Arcadia; quintus Ammonis fi-
lius <in> Libya natus.
  Dianae tres: prima Iovis Cronî filia ex Proserpina; 7.1
quae est Liberi soror; secunda Iovis et Latonae Apol-
linis soror; tertia quae vocatur Ops de Glauce.
  Aesculapi tres: primus Apollo dictus Vulcani 8.1
filius; secundus Elati filius; tertius †Aristeti et Al-
cippes filius.
  Veneres quattuor: prima Caeli et Diei filia; se- 9.1
cunda quae ex spuma nata esse dicitur Aetheris et
Oceani<dos> filia; tertia quae Vulcano nupsit, quae
cum Marte se miscuit unde Cupido natus esse dicitur;
quarta Cypri et Syriae filia quam Adon habuit. 5
  Minervae quinque: prima Vulcani filia unde Athe- 10.1
narum est civitas; secunda Nili filia, quam Aegyptî
colunt; tertia Iovis filia, quae in bellicis rebus se exer-
cuit; quarta Solis filia, <quae> quadrigas invenit;
quinta Pallantis et Titanidos filia; haec patrem occidit 5
pro suae virginitatis observatione qui<a> eius cupidus
fuit; unde et Pallas dicta est.
  Liberi quinque: primus ex Iove et Proserpina; hic 11.1
agricola et inventor vini; cuius soror Ceres; secundus
Liber ex Melone et Flora †cuius nomine fluvius est
Granicus†; tertius de Cabiro qui regnavit in Asia;
quartus ex Saturnio et Semela * * * dicunt; quintus 5
Nisi et Thyonae filius.
  Hercules sex: primus Iovis [et] Aetherii filius; 12.1
secundus Nili filius quem principem colunt Aegyptî;
tertium conditorem loci sui †Hellenes dicunt; quartus
Cronî filius et Carteres quem Carthaginenses colunt,
unde Carthago dicta est; quintus †Ioab filius qui cum 5
rege Medorum pugnavit; sextus Iovis filius ex Alce-
mena qui Atlanta domuit.
De imperiis
  Imperia ab ineunte aevi memoria fuerunt septem: 10.1.1
primi rerum potiti s<unt> Assyrii, deinde Medi,
postea Persae, tum Lacedaemonii, dein Athe-
nienses, post hos inde Macedones, sic deinde
Romani. 5
Reges Assyriorum
  Belus rex Iovis filius, cuius posteri per Ninum 11.2.1
Asiae regnaverunt, per Aegyptum Libyae, per Da-
naum Europae.
  Ninus rex qui primus exercitu prope totam Asiam 1.1
sub se redegit et clarissimam urbem nominis sui con-
didit Ninon.
  Samiramis Dercetis nymphae filia, <a> colum- 3.1
bis educta, uxor Nini regis, cuius post mortem regnum
Nini ampliavit armis; Indiam quoque parum prospera
expeditione temptavit. haec urbem pulcherrimam om-
nium quae unquam fuerunt Babylona constituit su- 5
pra flumen Eufraten.
  Sardanapallus qui ob nimias delicias et luxu- 4.1
riam perdito regno, ne in potestate<m> hostium ve-
niret, cum exoletis suis venenum bibit et igni sub-
iecto cum regia sua conflagravit.
Reges Medorum
  Arbaces primus rex qui eversas Assyriorum opes 12.1.1
luxuria Sardanapalli transtulit <ad Medos * * * > eos-
que iustissime rexit.
  Astyages vir fortis et iustus qui per insidias vic- 2.1
tus a Cyro est, et dissolutum est Mediae regnum.
Reges Persarum
  Cyrus rex fortissimus qui maiore parte Asiae sub- 13.1.1
acta Europam quoque inrupisset, ni a Tomyri Scy-
tharum regina victus oppressusque esset.
  Cambyses filius nequam Cyri qui cum LXX milia 2.1
hostium subegisset in Aegypto et regem eius Amasin,
Aethiopiam profectus magna parte militum per fa-
mem amissa inritus rediit; urbem tamen ibi condidit
Meroen. is qui<a> Apin sacrum bovem interfici ius- 5
serat, ira deorum ex equo praeceps super gladium
suum ruit extinctusque est.
  Darius rex unus ex septem Persis hinnitu equi 3.1
regnum adsecutus cum CCLXX milibus <militum in>
Europam transivit. victus ab Atheniensibus ducente
Miltiade apud [pseudo] Marathona recessit.
  Xerses Darii filius, cum decessisset pater eius, 4.1
aliquantis navibus armatis [militibus] in Europam
transivit contabulato Hellesponto et forato Atho monte,
nec quicquam aliud egit quam ut Athenas incenderet.
mari victus a Lacedaemoniis et Atheniensibus in 5
Asiam rediit ibique suorum fraude interfectus est.
Duces et reges Lacedaemoniorum
  Eurysthenes et Procles gemini qui genus ab 14.1.1
Heraclidis deducentes primi Spartae [regna] regna-
verunt.
  Lycurgus legum lator quibus Lacedaemonii prin- 2.1
cipes Graeciae per annos septin<gentos>innisi fuerunt.
  Theopompus et Polydorus reges qui Messe- 3.1
nium bellum XX annis gesserunt.
  Othryades vir bellator qui Messenio bello quo 4.1
<trecenti> [id est centeni quinquageni] concertaverunt
[et] trophaeum suo sanguine <in>scripsit.
  Tyrtaeus qui Messenio bello ex oraculo Apollinis 5.1
dux ab Atheniensibus per ludibrium missus poemate
suo ita militum animos concitavit, ut tam diuturnum
proelium victoria consu<m>marent.
  Leonidas dux qui Persico bello [qui] cum tre- 6.1
centis Lacedaemoniis apud Thermopylas totam vim
Persici belli morte sua <ac> suorum comminuit.
  Pausanias qui Persico bello Mardonium prae- 7.1
fectum Xersis cum pedestribus copiis aput Asopum
Boetiae flumen debellavit; mox [proditionis] a rege
susceptus [idem Mardonius] ideoque <proditionis>
accusatus in asylum Minervae confugit et ibi fame 5
confectus est.
  Lysander dux qui dominantem toto mari clas- 8.1
sem Atticam aput Aegos potamos oppressit et victis
Atheniensibus XXX tyrannos inposuit.
  Xanthippus vir Lacedaemoniorum fortissimus 9.1
qui bello Punico primo Carthaginiensibus dux missus
Regulum cepit.
  Agesilaus cuius inventum est in hostili quam in 10.1
sua terra pugnare; ideoque in Asiam missus vastata
ea cum iam regi immineret revocatus Athenienses aput
Coroneam vicit. postea aput Corinthios flevit, quod
decem milia Graecorum occisa cognovisset, nec vo- 5
luit Corinthum delere cum posset.
Clarissimi reges et duces Atheniensium
  Cecrops rex qui urbem condidit Athenas et ex 15.1.1
suo nomine Cecropidas appellavit cives; idem fabu-
lose quia indigena fuit ab inguinibus serpens fuisse
narratur.
  Ericthonius rex, cui misteria Eleusinae con- 2.1
stituit Celeus hospite Eumolpo sacerdote, filiabus vir-
ginibus ministris, Triptolemo frugum praefecto qui
fame laborantem Graeciam circumlato frumento re-
stituit. 5
  Pandion rex qui filias suas Procnen et Philome- 3.1
lam Thraciae regibus tradidit, ut barbaras sibi gentes
adfinitate sociaret.
  Theseus Aegei filius qui Minotaurum interfecit. 4.1
  Demophon Thesei filius qui cum Graecis Ilium 5.1
expugnavit.
  Codrus rex qui pro salute et victoria patri[ci]ae 6.1
secundum oraculum Apollinis bello Peloponnesio se
devovit.
  Pisistratus vir fortis et sapiens, qui adversus 7.1
principes populari causa tyrannidem invasit eamque
iustissime administravit.
  Harmodius et Aristogypton homines plebeî 8.1
qui Hippiam et Hipparchum Pisistrati filios saeve do-
minantes facta coniuratione oppresserunt, ideoque ut
conservatoribus divini honores eis sunt constituti.
  Miltiades dux qui LXXX milia militum Persarum 9.1
Darî regis praefectis Date et Tisapherne in saltu
Marathonio superavit.
  Aristides Dicaeos qui hoc agnomen moribus 10.1
est consecutus <et> ob <id> ipsum exilio multatus est.
  Cimon dux qui Persico bello [et] Xersis copias 11.1
pedestris simul atque navalis in ipsa Asia aput Eury-
medonta fluvium uno die vicit.
  Alcibiades dux, vir genere copia opibus illustris, 12.1
qui propter detruncatos nocte Mercurios reus factus
ad Lacedaemoniorum confugit <exercitum> Pelopon-
nens bello et cum fecisset eos superiores adflic-
torum civium misertus rediit in patriam, et dux crea- 5
tus iterum victores Athenienses fecit.
  Thrasybulus qui triginta magistratus Lacedae- 13.1
monios tyrannidis dominatione saevientis facta coniu-
ratione adflixit et libertatem Atheniensibus reddidit.
  Conon dux qui omnes Lacedaemoniorum copias 14.1
aput Cnidum insulam cepit et imperium maris Athenis
restituit.
  Dion qui octo onerariis navibus Dionysium re- 15.1
gem Siciliae centum rostratas habentem dum in Ita-
liam abest regno expulit occupatis Syracusis.
  Iphicrates rei militaris peritissimus, qui arma 16.1
habiliore pondere et modo fecit.
  Phocion qui vir bonus cognominatus est neque 17.1
ulla pecunia a Philippo potuit sollicitari ut ad eum
discederet; qui admonentibus amicis ut liberis suis
consuleret, 'si boni' inquit 'erunt, hic agellus eis suffi-
ciet, si mali, nihil.' 5
  Chabrias dux qui gladiatoria arte pugnare mili- 18.1
tem docuit, Cypron et Naxon et omnes Asiaticas in-
sulas Athenis adiunxit, et circa Chion navali bello oc-
cidi maluit quam abiectis armis enatare.
  Demetrius Phalereus <qui> vir bonus existi- 19.1
matus ob insignem iustitiam ideoque statuis CCC est
honoratus, quas ei pro libertate posuerunt in facie
publica.
Reges Macedonum
  Philippus Amyntae filius primus Macedonum ob- 16.1.1
tinuit Thraciam redegitque in suam potestatem; et
cum transire in Asiam vellet, sub ipso belli apparatu
in theatro a Pausania est interfectus.
  Alexander Philippi et Olympiadis filius ex urbe 2.1
Pella Macedoniae cum milibus XL militum <cum> in
Asiam transisset, Darium regem Persarum primum
aput Granicum flumen tum aput Issum Ciliciae tertio
apud Arbela tribus proeliis trecenta peditum quinqua- 5
ginta equitum duo milia falcatorum curruum vicit.
Mox regem Indorum et omnes Asiae gentes sub po-
testate<m> sua<m> redegit et nobilissimas urbes Asiae
cepit Sardes Bactra Susa Babyloniam; ubi etiam de-
functus dubium a<n> vinolentia an veneno, cum tamen 10
prius et Africam peragrasset usque ad Iovem Ammo-
nem et Oceanum primus omnium navigasset.
  Philippus qui post Alexandrum [Macedoniam] sep- 3.1
timo gradu Macedoniam regnavit, invectus in Grae-
ciam cum saeve dominaretur a Sulpicio consule in
Phocide victus est, mox a Flamini<n>o in [Macedonia]
Thessalia aput Cynocephalas ubi dato obside filio 5
Demetrio regni parte multatus est.
  Perses [Philippus] Philippi filius cum maximis 4.1
copiis Macedoniis et * * * cum impetum in Graeciam
fecisset, cum inanibus elephantorum simulacris a Mar-
cio consule aput Ascyridam paludem victus praeci-
pitatis in mare thesauris profugit; mox ab Aemilio 5
Paulo tota Macedonia fugatus Samothracam confugit
in asylum; unde data fide cum se Paulo commisisset,
ante currum eius in triumphum productus mox libera
custodia in Albano consenuit.
  Pseudophilippus vir plebeius et degener cum 5.1
ex similitudine formae Philippi filium se persuasisset
et Macedonas in bellum excitasset, inter initia tumul-
tus comprehensus sub custodia missus est Romam;
ubi cum ex custodia aufugisset, concitata rursus Ma- 5
cedonia Thraciam bello recepit. In arce regni palu-
datus ius dixit. mox a Caecilio Metello ingenti proelio
victus cum profugisset in Thraciam, a regibus deditus
et in triumphum deportatus.
Reges [et duces] Romanorum
  Romulus qui urbem condidit. 17.1.1
  Numa Pompilius qui sacra constituit.
  Tullus Hostilius qui Albam diruit.
  Ancus Marcius qui leges plurimas tulit et Ostiam
coloniam constituit. 5
  Priscus Tarquinius qui insignibus magistratus
adornavit.
  Servius Tullius qui primum censum egit.
  Tarquinius Superbus qui ob nimiam super-
biam regno pulsus est. 10
Clarissimi duces Romanorum
  Brutus qui pro libertate publica liberos suos inter- 18.1.1
fecit.
  Valerius Publicola qui propter eamdem liber- 2.1
tatem adversus Tarquinios bellum exercuit; idem ius
libertatis dando populum ampliavit.
  Mallius Torquatus qui ad confirmandam ca- 3.1
strorum disciplinam filium suum interfecit.
  Quinctius Cincinnatus [item Serranus] cui 4.1
aranti dictatura delata est.
  Camillus qui Senonum gente deleta Gallorum in- 5.1
censam ab eis urbem restituit.
  Fabî duo quorum alter una pugna Etruscos Sam- 6.1
nitas Umbros Gallosque subegit, libertinos e tribubus
repurgavit, ideoque Maximus cognominatus; alter Fa-
bius Hannibalem mora fregit ex quo Cunctator est
cognominatus. 5
  Papirius Cursor: hic Samnites qui Romanos 7.1
sub iugum pugnando miserant victos ignominia pari
adfecit et a velocitate Cursor est appellatus.
  Curius cum in foco rapas torreret, <legatis Sam- 8.1
nitum aurum> offerentibus 'malo' inquit 'in fictilibus
meis <esse> et aurum habentibus imperare.'
  Fabricius Luscinus qui Cornelium Rufinum 9.1
consularem virum senatu amovit luxuriae et avaritiae
damnatum, quod decem pondo argenti possideret.
  Claudius Marcellus qui Hannibalem primus in 10.1
Campania proelio vicit; idemque docuit in bello quo-
modo equites sine fuga cederent.
  Scipiones duo; quorum alter prior Africanus qui 11.1
Hannibalem et in eo Africam debellavit; alter Scipio
minor Numantinus qui Carthaginem et Numantiam
diruendo [et] in hac Africam in illa Hispaniam fregit.
  Quintus Nero qui Hannibale[m] in Apulia re- 12.1
licto venientem ab Hispania Hasdrubalem excepit co-
pia<s>que eius uno die apud Metaurum flumen devi-
cit; qui si se cum Hannibale iunxisset, dubitari non
potest paria eis populum <Romanum> facturum non 5
fuisse.
  Paulus qui cum Macedoniam vicisset et Graeciam 13.1
liberasset et opulentissimum triumphum reportasset,
inter ipsos triumphi dies amissis duobus liberis pro
contione dixit gratias se agere fortunae, quod in suam
potius domum quam in rem publicam saevisset. 5
  Duo Metelli; quorum alter Macedonicus devictis 14.1
Macedonibus qui Contrebiam inexpugnabilem Hispa-
niae civitatem iussis testamenta scribere et vetitis red-
ire nisi vicissent militibus occupavit; alter Numidi-
cus victa Numidia qui, cum perniciosas rei publicae 5
leges ferret Apuleius tribunus plebis totusque senatus
in eas iurasset, maluit in exilium ire quam iurare.
huius filius Pius cognominatus est, quod patrem in
exilium secutus est.
  Gaius Marius qui in Africa Numidis in Gallia 15.1
Cimbris Teutonibusque superatis a caliga pervenit us-
que septimum consulatum.
  Sylla qui bello civili victoria perpotitus Romanum 16.1
primus invasit imperium solusque deposuit.
  Sertorius qui proscriptus a Sylla cum in exilium 17.1
profugisset, quam brevissimo tempore prope totam
Hispaniam redegit in suam potestatem et ubique ad-
versante fortuna insuperabilis fuit.
  Lucullus qui Asia<ti>cae provinciae spoliis maxi- 18.1
mas opes est consecutus et aedificiorum tabellarum-
que pictarum studiosissimus fuit.
  Pompeius qui Armenios sub rege Tigrane Ponti- 19.1
cos sub rege Mithridate Cilicas toto mari dominantis
intra quadrag<es>imum diem vicit et magnam partem
Asiae inter Oceanum Caspium Rubrumque <mare> vic-
toriis suis triumphisque peragravit. 5
  Gaius Caesar qui Gallias Germaniasque subegit 20.1
et primus Romanorum navigavit Oceanum, in quo
Brittanniam invenit et vicit.
  Iulius Caesar Augustus qui perpacatis om- 21.1
nibus provinciis exercitus toto orbe terrarum disposuit
et Romanum imperium ordinavit; post cuius conse-
crationem perpetua Caesarum dictatur<a> dominatur.
Romani qui in toga fuerunt illustres
  Manius Agrippa qui dissidentem populum se- 19.1.1
natui conligavit atque conciliavit.
  Appius Caecus qui pacem Pyrrhi diremit, ne 2.1
populus qui suis parere noluerat sub externis regibus
regeretur.
  Tiberius Gracchus qui Scipionem Asiaticum 3.1
quamvis inimicum haberet non est passus <a> tribunis
in carcere<m> duci, quo<d> diceret nefas ibi esse Sci-
pionem ubi captivi illius adhuc alligati tenerentur.
hic est Gracchorum pater qui in tribunatu cum agra- 5
riis legibus seditiones excitarent interfecti sunt.
  Decimus Brutus Callaecius qui <C.> Grac- 4.1
chum generum agrarîs legibus <re>i p<ublicae s>ta-
tum turbantem cum Opimio consule oppressit.
  M. Brutus qui Pompeî partes secutus mox a Cae- 5.1
sare restitutus in mortem eius coniuravit, quod affec-
tare nomen regium videretur.
  Livius Drusus qui agrarîs legibus promulgatis 6.1
summum p<opuli> Ro<mani> favorem consecutus, ne
promissa perficeret, per insidias a Philippo consule
domi suae interfectus est.
  Lutatius Catulus qui Lepidum acta Syllae re- 7.1
scindere volentem admoto exercitu Italia fugavit et
solus omnium sine sanguine bellum civile confecit.
  Cato Censorius qui totiens accusatus [est] quoad 8.1
vixit nocentis accusare non destitit. hic est omnium
rerum peritissimus et ut Sallustio Crispo videtur Ro-
mani generis disertissimus [Cato].
  Cato Praetorius qui bello civili partes Pompei 9.1
secutus mori maluit quam superstes esse rei <publi-
cae> servienti.
  Scaurus qui vetuit filium in conspectum suum 10.1
venire, quia bello Cimbrico deseruerat.
  Scipio Nasica <qui> quia non rite inauguratus 11.1
consul es<se> videretur, consulatu se abdicavit et do-
mitis Dalmatis oblatum a senatu triumphum repudia-
vit statuasque quas sibi quisque in publico posuerat
in censura sua sustulit. censuit in senatu tamen Car- 5
thaginem non esse delendam; propterea optimus iu-
dicatus.
  Cornelius Cettegus qui fratrem suum Cette- 12.1
gum quod cum Catilina coniurasset morte multandum
censuit.
  Tullius Cicero qui in consulatu suo Catilinae 13.1
coniurationem fortissime oppressit.
Qui pro salute se optulerunt
  Horatius trigeminus qui adversus Curiatios Alba- 20.1.1
norum [qui] de summo imperio dimicaverunt.
  Fabii trecenti qui cum omnes patriciae stirpis es- 2.1
sent, bellum Veiens peculiariter sibi depoposcerunt.
  Mucius Cordus qui[a] ignibus manus imposuit. 3.1
  Horatius Cocles qui ponte rescisso Tiberis ar- 4.1
matus transiit natans.
  Trecenti sub Calpurnio Flamma contra Poenos; qui 5.1
in Siciliensi saltu morte sua exercitum populi Romani
liberaverunt, ut plane CCC Lacedaemoniorum aput
Thermopylas gloriam adaequarent.
  Duo Decii quorum alter Latino bello alter Sam- 6.1
nitico diis manibus se devoverunt.
  Fabius pontifex qui urbe a Gallis Senonibus in- 7.1
censa se aliosque senes diis manibus devovit.
  Regulus qui tormenta Carthaginiensium maluit 8.1
pati quam <ut> inutilis pax cum eis fieret aut ipse
iurisiurandi fidem falleret.
  Curtius qui se in hiatu<m> terrae immisit, cum 9.1
ex oraculo quod optimum esset in urbe Romana po-
sceretur.
  Spurius Postumius qui a Pontio Telesino Sam- 10.1
nitum duce sub iugum missus cum exercitu auctor
fuit rumpendi foederis seque hostibus censuit esse de-
dendum.
  Gaius Metellus pontifex <qui ex> ardente[m] 11.1
templo Vestae Palladium extulit et oculos amisit.
Qui spolia opima rettulerunt
  Romulus de Agrone Caeninensium rege. 21.1.1
  Cossus Cornelius de Larte Tolumnio Veien-
tium rege.
  Claudius Marcellus de Viridomaro rege Gal-
lorum. 5
Qui provocati ab hostibus manu contenderunt
  Mallius Torquatus qui Gallo torquem detraxit 22.1.1
eumque sibi circumdedit.
  Valerius Corvinus [qui] a Gallo provocatus 2.1
cum pugnaret, corvus galeam eius insedit et hostem
perturbavit.
  Scipio Aemilianus cum esset legatus sub Lu- 3.1
cullo imperatore, aput Intercatiam Vaccaeorum urbem
provocatorem barbarum occidit.
  Lucius Opimius sub Lutatio Catulo consule in 4.1
saltu Tridentino provocatorem Cimbrum interfecit.
<Qui magnis rebus gestis cognominati sunt>
[Qui pro Romanis gentes superaverunt]
  Scipio Africanus, Scipio Numantinus, Scipio Asiati- 23.1.1
cus, Mummius Achaicus, Servilius Isauricus, Brutus
Callaecius, Paulus Macedonicus, Metellus Creticus,
Caesar German<ic>us, Caesar Dacicus.
Quot illustres Scipiones [qui magnis rebus gestis
cognominati sunt]
  Scipio magnus Africanus qui vicit Hannibalem. 24.1.1
  Scipio minor Numantinus qui Numantiam et
Carthaginem diruit.
  Scipio Asiaticus qui de Antiocho triumphavit.
  Scipio Nasica qui a senatu vir optimus est iudi- 5
catus.
  Scipio qui occiso Pompeio partes restituit et victus
se interfecit.
  Secessiones plebis a patribus fuerunt quattuor: 25.1.1
prima secessio propter impotentiam faeneratorum,
cum in <sacrum> montem plebs armata secessit; se- 2.1
cunda propter impotentiam decemvirum, cum inter-
fecta filia sua Virginius Appium et totam eius fac-
tionem in Aventino monte circumvenit effecitque ut
abdicato magistratu accusati atque dampnati variis 5
suppliciis punirentur; tertia propter matrimonia ple- 3.1
bei ne patriciis nuberent, quam Canuleius concitavit
in monte Ianiculo; quarta secessio in foro propter 4.1
magistratus ut plebei consules fierent, quam Sulpicius
Stolo concitavit.
  Seditiones in urbe quattuor: Prima seditio Ti- 26.1.1
beri Gracchi quem de iudiciariis et agrariis legibus
statum civitatis moventem Scipio Nasica facta manu
in Capitolio oppressit; secunda seditio <C.> Gracchi 2.1
fratris eius quem ob similes largitiones novos motus
excitantem Opimius consul cum Decimo Bruto Cal-
laecio socero eius convocatis ad pilleum servis in
Aventino monte oppressit; tertia seditio Apulei Sa- 3.1
turnini tribuni plebis et Glauciae consulis, quos comi-
tia in campo caedibus perturbantes Marius in Capi-
tolium persecutus obsedit, et conficiendos fustibus
saxisque curavit; quarta seditio fuit Livi Drusi et 4.1
Quinti Caepionis cum ille senatum <hic> equestrem
ordinem adsereret; praecipua tamen ad motus exci-
tandos fuit causa, quod Drusus civitatem omnibus
Italicis pollicebatur, sed tum a Philippo consule in 5
domo sua interfectus.
Qui adversus patriam nefaria ini<e>re consilia
  Coriolanus ob asperiorem annonam in exilium 27.1.1
actus Vulscorum exercitu admoto patriam expugnare
voluit, sed Veturiae matris precibus victus tum ab
exercitu suo confossus est.
  [Marcus] Maelius frumentaria largitione cum <af- 2.1
fectare regnum> videretur, iussu Quinctî Cincinnati
dictatoris a magistro equitum in rostris occisus est.
  Spurius cum agrariis legibus factione<m et> do- 3.1
minationem pararet, * * *
  Manlius Capitolinus cum pecunia conturba- 4.1
tores liberaret, suspectus regni affectati de Tarpeio
saxo praecipitatus est.
  Catilina cum in caedem senatus in incendium 5.1
urbis in direptionem aerarii coniurasset et in id faci-
nus Allobrogas sollicitasset, a Cicerone in senatu ac-
cusatus, ab Antonio in Apulia debellatus est.
Populus Romanus cum quibus gentibus bella conseruit
et quibus de causis
  Populus Romanus sub Romulo pugnavit cum Sa- 28.1.1
binis †prius propter virgines raptas; sub Tullo cum
Albanis * * *
  Pontius Telesinus dux Samnitum qui ad Cau- 2.1
dinas Furculas Romanos sub iugum misit.
  Pyrrhus rex Epirotarum qui pro Tarentinis bel- 3.1
lum cum Romanis gessit vastataque Campania ad vi-
cesimum ab urbe <lapidem> pervenit; mox a Curio
et Fabricio victus in patriam concessit, et cum
Achaiam armis sub se redegisset, Macedoniam quo- 5
que Antigono regi eripuit, sed dum Argos expugnat
occisus est. omnium Graecorum sapientissimus et mili-
taris disciplinae peri<ti>ssimus fuit.
  Hannibal qui novem annorum patrem in Hispa- 4.1
niam secutus, minor annorum XXV imperator factus
triennio in Hispania vicit, et <cum> eversione Sagunti
rupto foedere per Pyrenaeum et Alpes in Italiam ve-
nisset, Scipionem <aput> Ticinum Tiberium Clau- 5
dium aput Trebiam Flaminium aput Trasimennum
Paulum et Varronem aput Cannas Gracchum in Lu-
cania Marcellum in Campania superavit. * * *
Status populi Romani quas commutationes habuit
  Populus Romanus primum sub regibus fuit; deinde 29.1.1
propter superbiam Tarquinî et inlatum Lucretiae
stuprum expulsis regibus tutelam sui consulibus prae-
toribus tribunis plebis commisit. deinde tribunicîs se- 2.1
ditionibus agitatus abdicatis omnibus magistratibus
decemviros legum ferendarum et rei publicae consti-
tuendae causa paravit. horum quoque dominationem 3.1
et libidinem detestatus rursus ad consules rediit, do-
nec exortis bellis civilibus inter Caesarem et Pom-
peium et oppressa per vim libertate sub unius Cae-
saris potestatem redacta sunt omnia. ex eo perpetua 5
Caesarum dictatura dominatur.
Initium regni Mithridatis
  Cyrus rex Persarum primus imperium Medis ad- 30.1.1
emit; duos filios reliquit Cambysen et Smerden. ho-
rum Cambyses defuncto patre quod maior esset <rex
factus> Smerden in solio sedentem capite caelum pul-
sare <somniavit> <et> occidendum eum curavit; ipse 5
[et] deinde revertens ab Aethiopia rebus per <famem>
fractis cum in Aegyptum <Memphin> venisset inco-
lasque eius loci laetantes advertisset, ratus [est] illos
adversis suis insultare Apin in femine vulneravit eo-
demque ictu occidit. interim magus quidam Smerdes 2.1
Patibiatae frater abutens nomine ex formae similitu-
dine filium se Cyri professus [est] regnum Persicum
invaserat. quod ubi <Camby>si nuntiatum est, regredi
in patriam maturans oblitus est gladium quo Apin 5
interfecerat vaginae reddere; quod cum conaretur effi-
cere, femen suum vulneravit et eam partem qua Apin
vulneraverat; ex eodem vulnere in paucis diebus obiit.
de cuius morte postquam certior nuntius ad Persas 3.1
venit, Potanes Phaedymam filiam suam quacum Smer-
des consuetudinem habebat edocuit, ut cum ille sopi-
tus esset utrum aures tectas com[it]is haberet peri-
clitaretur; sciebat enim a Cyro Smerdi mago adem- 5
tas aures. illa falsum esse Smerden confirmavit. tunc 4.1
septem nobilissimi Persae inter se coniuraverunt; eo-
rum nomina haec sunt: Potanes Hydarnes Aspathines
Saphernes Megaboius Gobries Darius. deinde mago
Smerde interfecto constituerunt uti excepto posthac 5
Potane ex illis regnaret cuius equus primus in loco
quem delegissent hinnisset. tunc Hiberes agaso Darî 5.1
equum domini ad locum praedictum duxit; ille alio
loco abscondit * * * tunc equus Darii magnum hinni-
tum dedit. ita Darius regnum optinuit; a quo Arta-
bazes originem ducit, quem conditorem regni Mithri- 5
datis fuisse confirmat Sallustius Crispus.
Reges Parthorum
  Seleucus Alexandri Macedonis amicus; cuius post 31.1.1
mortem ab Arrhida<eo> fratre eius iussus Babylonem
optinere finitimos sub se redegit (unde Nicator est ap-
pellatus) et tres validissimas urbes constituit Antiochiam
Seleuciam Laodiciam. 5
  Arsaces forma et virtute praecipuus, cuius posteri 2.1
Arsacidae cognominati sunt; qui pacem cum Sylla im-
peratore fecit.
  Orodes qui foedus cum Cn. Pompeio percussit 3.1
<et> Crassum cum legionibus aput Carrhas funesta
clade delevit.
  Pacorus qui filium suum eiusdem nominis misit 4.1
in Syriam, ut Romanas provincias popularetur, atque
ipse a Ventidio legato Iulii Caesaris occisus est.
Reges Cappadociae et Armeniae
  Tigranes qui iam 32.1.1
    * * * s1
scriptus est. 2
    qui tertio Punico bello perdo- s2
    muit sub Mancino consule
    et Scipione Aemiliano
  Bellus rex Arme- 2.1
    * * * s1
niae * * * 2
    qui cum impetum in Grae- s2
    ciam fecisset et Pythî Apol-
    linis templum incendisset,
    tempestate et frigore exer-
    citum amisit.
  * * * 3.1
    Polycrates s1
rex Cappadociae qui som- 2
niavit solem et lunam uri.
    qui a praefecto Darî regis s3
    occisus est.
  * * * 4.1
    Epaminon<das> s1
eius filius rex * * * 2
    qui Thebas Graecorum * * * s2
pugnando vicit. 5.1
    Periandrus s1
  * * * rex * * * 2
    qui Corinthi regnavit. s2
omnia terra et mari Roma- 3
nis subiugavit. 6.1
    Ti<m>oleon qui Co- s1
    rinthi fratrem suum regnan-
* * * 3
    tem interfecit; idem et Dio- s3
    nysium
Syriae regem 5
    expulit neque ipse ab s5
* * * 6
    offerentibus regnum ac- s6
    cepit, sed arcem quoque
    demolitus est. Hic cum con-
    vitia mala audiret ait: tota