Audisti ergo paulo prius in principio accusationis ita
|
4.1
|
dici: 'accusamus apud te philosophum formonsum et tam
|
|
Graece quam Latine'—pro nefas—'disertissimum'. nisi
|
|
fallor enim, his ipsis uerbis accusationem mei ingressus
|
|
est Tannonius Pudens, homo uere ille quidem non diser-
|
5
|
tissimus. quod utinam tam grauia formae et facundiae
|
|
crimina uere mihi opprobrasset; non difficile ei respondis-
|
|
sem quod <H>omericus Alexander Hectori:
|
|
οὔ τοι ἀπόβλητ’ ἐστὶ θεῶν ἐρικυδέα δῶρα,
|
|
ὅσσα κεν αὐτοὶ δῶσιν, ἑκὼν δ’ οὐκ ἄν τις ἕλοιτο,
|
10
|
munera deum gloriosissima nequaquam aspernanda; quae
|
|
tamen ab ipsis tribui sueta multis uolentibus non obtin-
|
|
gunt. haec ego de forma respondissem. praeterea: licere
|
|
etiam philosophis esse uoltu liberali; Pythagoram, qui pri-
|
|
mum se esse philosophum nuncuparit, eum sui saeculi
|
15
|
excellentissima forma fuisse; item Zenonem illum antiquum
|
|
Velia oriundum, qui primus omnium ἀπορίας sollertissimo
|
|
artificio ambifariam dissoluerit, eum quoque Zenonem
|
|
longe decorissimum fuisse, ut Plato autumat; itemque
|
|
multos philosophos ab ore honestissimos memoriae prodi,
|
20
|
qui gratiam corporis morum honestamentis ornauerint.
|
|
sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota
|
|
est, cui praeter formae mediocritatem continuatio etiam
|
|
litterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitu-
|
|
dinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, uigorem
|
25
|
debilitat. capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad
|
|
lenocinium decoris promissum dixere, uides quam sit
|
|
amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus,
|
|
stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et glo-
|
|
bosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria
|
30
|
non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi:
|
|
satis ut puto crinium crimen, quod illi quasi capitale in-
|
|
tenderunt, refutatur.
|
|