De eloquentia uero, si qua mihi fuisset, neque mirum
|
5.1
|
neque inuidiosum deberet uideri, si ab ineunte aeuo unis
|
|
studiis litterarum ex summis uiribus deditus omnibus aliis
|
|
spretis uoluptatibus ad hoc aeui haud sciam anne super
|
|
omnis homines impenso labore diuque noctuque cum de-
|
5
|
spectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem.
|
|
sed nihil ab eloquentia metuant, quam ego, si quid om-
|
|
nino promoui, potius spero quam praesto. sane quidem,
|
|
si uerum est quod Statium Caecilium in suis poematibus
|
|
scripsisse dicunt, innocentiam eloquentiam esse, ego uero
|
10
|
profiteor ista ratione ac praefero me nemini omnium de
|
|
eloquentia concessurum. quis enim me hoc quidem pacto
|
|
eloquentior uiuat, quippe qui nihil unquam cogitaui quod
|
|
eloqui non auderem? eundem me aio facundissimum esse,
|
|
nam omne peccatum semper nefas habui; eundem diser-
|
15
|
tissimum, quod nullum meum factum uel dictum extet,
|
|
de quo di<s>serere publice non possim ita, ut iam de uor-
|
|
sibus di<s>sertabo quos a me factos quasi pudendos pro-
|
|
tulerunt, cum quidem me animaduertisti cum risu illis
|
|
suscensentem, quod eos absone et indocte pronuntiarent.
|
20
|