| [De deo Socratis. Praefatio] | |
| <FLORIDA> | |
| Qui me uoluistis dicere ex tempore, accipite | 1.1 |
| rudimentum post experimentum. Quippe prout | |
| mea opinio est, bono periculo periculum faciam, | |
| postquam re probata meditata sunt, dicturus | |
| incogitata. Neque enim metuo ne in friuolis displi- | 5 |
| ceam, qui in grauioribus placui. Sed ut me omni- | |
| fariam noueritis, etiam in isto, ut ait Lucilius, | |
| schedio . . . et incondito experimini an idem sim | |
| repentinus, qui praeparatus, si qui tamen uestrum | |
| nondum subitaria ista nostra cognostis, quae | 10 |
| scilicet audietis pari labore quo scribimus, uenia | |
| propensiore quam legimus. Sic enim ferme adsolet | |
| apud prudentes uiros esse in operibus elaboratis | |
| iudicatio restrictior, in rebus subitariis uenia | |
| prolixior. Scripta enim pensiculatis et examinatis, | 15 |
| repentina autem noscitis simul et ignoscitis; nec | |
| iniuria: illa enim quae scripta legimus, etiam | |
| tacentibus uobis, talia erunt, qualia inlata sunt; | |
| haec uero, quae inpraesentiarum et quasi uobiscum | |
| par[c]ienda sunt, talia erunt, qualia uos illa fauendo | 20 |
| feceritis. Quanto enim < . . . > exinde orationi modi- | |
| ficabor < . . . > uos animaduerto libenter audire. | |
| Proinde in uestra manu situm est uela nostra | |
| sinuare, etiam mittere, ne pendula et flaccida neue | |
| restricta et caperrata sint. | 25 |