Verbo subito sumpta sententia est, quia 3.1
de repentino oborta est, quasi uelut in maceria
lapides temerario in[ter]iectu poni necesse est
neque interiecto intrinsecus pondere neque conli-
niato pro fronte situ neque coniuentibus ad 5
regulam lineis; quippe qui, structor orationis huius,
egomet non e meo monte lapidem derectim caesum
adferam, probe omnifariam conplanatum, laeuiter
ex[op]timas oras ad unguem coaequatum, sed
cuique operi adcommodem uel inaequalitate aspera 10
uel laeuitate lubrica uel angulis eminula uel rotun-
ditate uolubilia, sine regulae correctione et mensu-
rae parilitate et perpendiculi sollertia. Nulla enim
re potest esse eadem festinata simul et examinata,
nec est quicquam omnium, quod habere possit et 15
laudem diligentiae simul et gratiam celeritatis.