| DE DEO SOCRATIS | |
| Plato omnem naturam rerum, quod eius ad | 1.1 |
| animalia praecipua pertineat, trifariam diuisit | |
| censuitque esse summos deos. Summum, medium et | |
| infimum fac intellegas non modo loci disclusione | |
| uerum etiam naturae dignitate, quae et ipsa neque | 5 |
| uno neque gemino modo sed pluribus cernitur. | |
| Ordiri tamen manifestius fuit a loci dispositione. | |
| Nam proinde ut maiestas postulabat, diis inmorta- | |
| libus caelum dicauit, quos quidem deos caelites | |
| partim uisu usurpamus, alios intellectu uestigamus. | 10 |
| Ac uisu quidem cernimus | |
| . . . uos, o clarissima mundi | |
| lumina, labentem caelo quae ducitis annum; | |
| nec modo ista praecipua: diei opificem lunamque, | |
| solis aemulam, noctis decus, seu corniculata seu | 15 |
| diuidua seu protumida seu plena sit, uaria ignium | |
| face, quanto longius facessat a sole, tanto largius | |
| conlustrata, pari incremento itineris et luminis, | |
| mensem suis auctibus ac dehinc paribus dispendiis | |
| aestimans; siue illa proprio sed perpeti candore | 20 |
| pollens, ut Chaldaei arbitrantur, parte luminis | |
| conpos, parte altera cassa fulgoris, pro circumuer- | |
| sione oris discoloris multiiuga speciem sui uariat, | |
| seu tota proprii candoris expers, alienae lucis | |
| indigua, denso corpore sed leui ceu quodam speculo | 25 |
| radios solis obstipi uel aduersi usurpat et, ut | |
| uerbis utar Lucreti, | |
| notham iactat de corpore lucem; |