| LIBER LUDICRORUM | |
| Non. 68M | |
| Sed fuisti quondam Athenis parcus atque abstemius. | 1.1 |
| Apul. Apol. 6 | |
| Calpurniane, salve properis versibus. | 2.1 |
| Misi, ut petisti, <tibi> munditias dentium, | |
| nitelas oris ex Arabicis frugibus, | |
| tenuem candificum nobilem pulvisculum, | |
| complanatorem tumidulae gingivulae, | 5 |
| converritorem pridianae reliquiae, | |
| ne qua visatur tetra labes sordium | |
| restrictis forte si labellis riseris. | |
| Apul. Apol. 9 | |
| Et Critias mea delicia est et salva, Charine, | 3.1 |
| pars in amore meo, vita, tibi remanet; | |
| ne metuas, nam me ignis et ignis torreat ut vult: | |
| hasce duas flammas dum potiar patiar. | |
| Hoc modo sim vobis, unus sibi quisque quod ipse est, | 5 |
| hoc mihi vos eritis, quod duo sunt oculi. | |
| Florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono, | 4.1 |
| carmina dono tibi, serta tuo ingenio, | |
| carmina uti, Critia, lux haec optata canatur, | |
| quae bis septeno vere tibi remeat, | |
| serta autem ut laeto tibi tempore tempora vernent, | 5 |
| aetatis florem floribus ut decores. | |
| Tu mihi des contra pro verno flore tuum ver, | |
| ut nostra exuperes munera muneribus: | |
| pro implexis sertis complexum corpore redde | |
| proque rosis oris savia purpurei. | 10 |
| Quod si animam inspires donaci, iam carmina nostra | |
| cedent victa tuo dulciloquo calamo. | |
| De proverbiis liber II | |
| Char. GL 1.240K | |
| mutmut non facere audet. | 5.1 |
| E Graecis conversa | |
| Apul. Met. 4.32 | |
| Montis in excelsi scopulo, rex, siste puellam | 6.1 |
| ornatam mundo funerei thalami. | |
| Nec speres generum mortali stirpe creatum, | |
| sed saevum atque ferum vipereumque malum, | |
| quod pinnis volitans super aethera cuncta fatigat | 5 |
| flammaque et ferro singula debilitat, | |
| quod tremit ipse Iovis, quo numina terrificantur | |
| fluminaque horrescunt et Stygiae tenebrae. | |
| Apul. Soc. 11 | |
| soli perspicua est, aliorum nemo tuetur | 7.1 |