At Fauorinus, non ignobilis sapiens, haec 13.1
de uentis refert: quattuor mundi plagas inparem
numerum habere uentorum, eo quod ortus et
occasus mutentur terna uice cum solis accessu,
meridies et arctos isdem semper regionibus sint 5
notatae. Ortus quippe accepimus aequinoctialem
et solstitialem <et> brumalem, quibus occasus
redduntur eadem interuallorum ratione conuersa[e].
Eurus igitur aequinoctialis orientis est uentus nec
inuenusta nominis eius fictio est, qui sit ἀπὸ τῆς 10
ἑῴας ῥέων. Idem ἀφηλιώτης a Graecis, subsolanus
a nostris solet dici. Sed qui ab aestiua et solsti-
tiali[s] orientis meta uenit, βορέας graece, latine
aquilo nominatur; hunc αἰθρηγενέτην, quod sit
alias serenus, Homerus ait; βορέαν uero ἀπὸ τῆς 15
βοῆς quod non sine clamore soleat intonare. Ter-
tium uentum, qui ab oriente hiberno uenit, Graeci
εὐρόνοτον uocant. Item occidui sunt tres: caurus,
qui graece ἀργέστης uocatur, is est aduersus
aquiloni; item fauonius, ζέφυρος, euro contrarius; 20
tertius africus, λίψ, uulturno reflat. Meridies uero,
quoniam eadem semper regione signatur, uno
austro, id est νότῳ, flatur * * * et is septemtrio
habet cognomentum, qui tamen graeca lingua
ἀπαρκτίας dictus est. 25