Videas et uiridantibus comis caesaria-
|
23.1
|
tam esse terram et scatebris fontium manantem,
|
|
et aquarum agminibus concientem, parientem
|
|
atque educantem, nec occasibus fatigari, nec
|
|
saeculis anilitari, excussam erumpentibus semper
|
5
|
tam pigris quam mouentibus faecibus, aquarum
|
|
saepe adluuionibus mersam, flammarum per partes
|
|
uoracitate consumptam. Quae tamen illi cum
|
|
regionaliter uideantur esse pestifera, ad omnem salu-
|
|
taria sunt et ad redintegrationem eius ualent; et
|
10
|
cum mouetur, profecto spirat illos spiritus, quibus
|
|
clausis et effugia quaerentibus moueba[n]tur, imbri-
|
|
bus etiam madefacta non solum ad educandos fetus
|
|
suos opimatur, uerum etiam pestifera contagione
|
|
proluitur. Flabris autem spirantium aurarum graui-
|
15
|
ores et minus puri aeris spiritus differuntur atque
|
|
purgantur. Tepores frigus glaciale mitificant et
|
|
brumalis austeritas terrestrium uiscerum uenas
|
|
remittit. Et pars gignentium, alia adolescentium,
|
|
cetera occidentium uices sustinent sorsque nascen-
|
20
|
tium obitorum loco pullulat et occidentium nume-
|
|
rus nascentibus locum pandit.
|
|