Talis igitur ac de talibus, Plato non solum 1.2.1
heroum uirtutibus praestitit, uerum etiam aequi-
perauit diuum potestatibus. Nam Speusippus,
domesticis documentis instructus, et pueri eius
acre in percipiendo ingenium et admirandae uere- 5
cundiae indolem laudat, et pubescentis primitias
labore atque amore studendi inbutas refert, et in
uiro harum incrementa uirtutum et ceterarum
conuenisse testatur. Ex isdem genitoribus Glaucus
et Adimantus ei fratres fuerunt. Doctores habuit 10
in prima litteratura Dionysium, at in palaestra
Aristonem Argis oriundum, tantosque progressus
exercitatio ei contulit, ut Pythia et Isthmia de
lucta[ta] certauerit. Picturae non aspernatus artem,
tragoediis et dithyrambis se utilem finxit. Iamque 15
carminum confidentia elatus, certatorem se profiteri
cupiebat, ni Socrates humilitatem cupidinis ex eius
mentibus expulisset et uerae laudis gloriam in eius
animum inserere curasset. Et antea quidem Hera-
cliti secta fuerat inbutus. Verum cum se Socrati 20
dedisset, non solum ingenio atque doctrina Socra-
ticos ceteros uicit, uerum etiam labore et elegantia
inlustrauit sapientiam ab eo sibi traditam: labore,
quo adserere eam nisus est; elegantia, per quam
uenustate et maiestate uerborum ei plurimum 25
adhibuit dignitatis.