| EPISTULAE | |
| AD RES PRIVATAS PERTINENTES | |
| Ad Liviam uxorem | |
| Suet. Cl. 3.2 | |
| Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti, mea Livia, | 1.1 |
| quid nepoti tuo Tiberio faciendum esset ludis Martialibus. | |
| consentit autem uterque nostrum, semel nobis esse statuen- | |
| dum, quod consilium in illo sequamur. nam si est artius, | |
| ut ita dicam, holocleros, quid est quod dubitemus, quin | 5 |
| per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos | |
| frater eius productus sit? sin autem ἠλαττῶσθαι sen- | |
| timus eum et βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν τοῦ σώματος καὶ εἰς | |
| τὴν τῆς ψυχῆς ἀρτιότητα, praebenda materia deridendi et | |
| illum et nos non est hominibus τὰ τοιαῦτα σκώπτειν καὶ | 10 |
| μυκτηρίζειν εἰωθόσιν. nam semper aestuabimus, si de | |
| singulis articulis temporum deliberabimus, μὴ προϋποκει- | |
| μένου ἡμῖν posse arbitremur eum gerere honores necne. | |
| in praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum | |
| ludis Martialibus triclinium sacerdotum non displicet nobis, | 15 |
| si est passurus se ab Silvani filio homine sibi affini admoneri, | |
| ne quid faciat quod conspici et derideri possit. spectare | |
| eum circenses ex pulvinari non placet nobis; expositus enim | |
| in fronte prima spectaculorum conspicietur. in Albanum | |
| montem ire eum non placet nobis aut esse Romae Lati- | 20 |
| narum diebus. cur enim non praeficitur urbi, si potest | |
| sequi fratrem suum in montem? habes nostras, mea Livia, | |
| sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui, | |
| ne semper inter spem et metum fluctuemur. licebit autem, | |
| si voles, Antoniae quoque nostrae des hanc partem epistulae | 25 |
| huius legendam. | |
| Suet. Cl. 4.4 | |
| Tiberium adulescentem ego vero, dum tu aberis, cotidie | 2.1 |
| invitabo ad cenam, ne solus cenet cum suo Sulpicio et | |
| Athenodoro. qui vellem diligentius et minus μετεώρως | |
| deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et inces- | |
| sum imitaretur. misellus ἀτυχεῖ· nam ἐν τοῖς σπουδαίοις, | 5 |
| ubi non aberravit eius animus, satis apparet ἡ τῆς ψυχῆς | |
| αὐτοῦ εὐγένεια. | |
| Suet. Cl. 4.5 | |
| Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem po- | 3.1 |
| tuisse, peream nisi, mea Livia, admiror. nam qui tam | |
| ἀσαφῶς loquatur, qui possit cum declamat σαφῶς dicere | |
| quae dicenda sunt, non video. | |
| Ad Iuliam filiam | |
| Suet. Aug. 71.4 | |
| Misi tibi denarios ducentos quinquaginta, quos singulis | 5.1 |
| convivis dederam, si vellent inter se inter cenam vel talis | |
| vel par impar ludere. | |
| Ad Tiberium privignum | |
| Suet. Aug. 71.1 | |
| Cenavi, mi Tiberi, cum isdem; accesserunt convivae | 6.1 |
| Vinicius et Silius pater. inter cenam lusimus geronticos | |
| et heri et hodie; talis enim iactatis, ut quisque canem aut | |
| senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in | |
| medium conferebat, quos tollebat universos, qui Venerem | 5 |
| iecerat. | |
| Suet. Aug. 71.3 | |
| Nos, mi Tiberi, Quinquatrus satis iucunde egimus; lusimus | 7.1 |
| enim per omnis dies forumque aleatorum calfecimus. frater | |
| tuus magnis clamoribus rem gessit; ad summam tamen per- | |
| didit non multum, sed ex magnis detrimentis praeter spem | |
| paulatim retractum est. ego perdidi viginti milia nummum | 5 |
| meo nomine, sed cum effuse in lusu liberalis fuissem, ut | |
| soleo plerumque. nam si quas manus remisi cuique exe- | |
| gissem aut retinuissem quod cuique donavi, vicissem vel | |
| quinquaginta milia. sed hoc malo; benignitas enim mea | |
| me ad caelestem gloriam efferet. | 10 |
| Suet. Aug. 51.2 | |
| Aetati tuae, mi Tiberi, noli in hac re indulgere et nimium | 8.1 |
| indignari quemquam esse, qui de me male loquatur: satis | |
| est enim, si hoc habemus ne quis nobis male facere possit. | |
| Suet. Aug. 76.1 | |
| Nos in essedo panem et palmulas gustavimus. | 9.1 |
| Suet. Aug. 76.2 | |
| Dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum | 10.1 |
| paucis acinis uvae duracinae comedi. | |
| Ne Iudaeus quidem, mi Tiberi, tam diligenter sabbatis | 11.1 |
| ieiunium servat quam ego hodie servavi, qui in balineo | |
| demum post horam primam noctis duas buccas manducavi | |
| prius quam ungui inciperem. | |
| Suet. Tib. 21.2 | |
| Vale, iucundissime Tiberi, et feliciter rem gere, ἐμοὶ καὶ | 12.1 |
| ταῖς Μούσαις συστρατηγῶν. iucundissime et ita sim felix, | |
| vir fortissime et dux νομιμώτατε, vale. | |
| Suet. Tib. 21.5 | |
| Ordinem aestivorum tuorum! ego vero, mi Tiberi, et | 13.1 |
| inter tot rerum difficultates καὶ τοσαύτην ἀποθυμίαν τῶν | |
| στρατευομένων non potuisse quemquam prudentius gerere | |
| se quam tu gesseris, existimo. ii quoque qui tecum fuerunt | |
| omnes confitentur, versum illum in te | 5 |
| posse dici: | |
| unus homo nobis vigilando restituit rem. | |
| Suet. Tib. 21.6 | |
| Sive quid incidit de quo sit cogitandum diligentius, sive | 14.1 |
| quid stomachor, valde medius fidius Tiberium meum desi- | |
| dero succurritque versus ille Homericus: | |
| τούτου γ’ ἑσπ<ο>μένοιο καὶ ἐκ πυρὸς αἰθομένοιο | |
| ἄμφω νοστήσαιμεν, ἐπ<ε>ὶ περίοιδε νοῆσαι. | 5 |
| Suet. Tib. 21.7 | |
| Attenuatum te esse continuatione laborum cum audio et | 15.1 |
| lego, di me perdant nisi cohorrescit corpus meum; teque | |
| oro ut parcas tibi, ne si te languere audierimus, et ego et | |
| mater tua expiremus et summa imperi sui populus R. peri- | |
| clitetur. | 5 |
| Nihil interest valeam ipse necne, si tu non valebis. | 16.1 |
| Deos obsecro, ut te nobis conservent et valere nunc et | 17.1 |
| semper patiantur, si non p. R. perosi sunt. | |
| Char. GL 1.209K | |
| Scribis enim perviam ἀντὶ τοῦ obiter. | 18.1 |
| Suet. Aug. 92.2 | |
| δυσφημίαν nominis | 20.1 |
| Ad C. Caesarem nepotem | |
| Suet. vir. ill. 107, 137R | |
| Quoniam innumerabilia incidunt assidue quae scribi ad | 21.1 |
| alterutrum oporteat et esse secreta, habeamus inter nos | |
| notas si vis tales, ut cum aliquid notis scribendum erit, | |
| pro unaquaque littera scribamus sequentem hoc modo: pro | |
| a b, pro b c et deinceps eadem ratione ceteras; pro x autem | 5 |
| littera redeundum erit ad duplex a. | |
| Gel. N.A. 15.7.3 | |
| ix. Kal. Octobris. | 22.1 |
| Ave, mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper | |
| medius fidius desidero, cum a me abes. Sed praecipue | |
| diebus talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt | |
| meum Gaium, quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum | 5 |
| et bene valentem celebrasse quartum et sexagesimum na- | |
| talem meum. Nam, ut vides, κλιμακτῆρα communem se- | |
| niorum omnium tertium et sexagesimum annum evasimus. | |
| Deos autem oro, ut mihi quantumcumque superest tem- | |
| poris, id salvis nobis traducere liceat in statu rei publicae | 10 |
| felicissimo, ἀνδραγαθούντων ὑμῶν καὶ διαδεχομένων stationem | |
| meam. | |
| Quint. Inst. 1.6.19 | |
| calidum . . . caldum . . . περίεργον. | 23.1 |
| Ad Agrippinam neptem | |
| Suet. Aug. 86.3 | |
| Sed opus est dare te operam, ne moleste scribas et loquaris. | 25.1 |
| Suet. Cal. 8.4 | |
| Puerum Gaium xv Kal. Iun. si dii volent, ut ducerent | 26.1 |
| Talarius et Asillius, heri cum iis constitui. mitto praeterea | |
| cum eo ex servis meis medicum, quem scripsi Germanico | |
| si vellet ut retineret. valebis, mea Agrippina, et dabis | |
| operam ut valens pervenias ad Germanicum tuum. | 5 |
| Ad M. Antonium | |
| Suet. Aug. 86.2 | |
| Tuque dubitas, Cimberne Annius an Veranius Flaccus | 30.1 |
| imitandi sint tibi, ita ut verbis, quae Crispus Sallustius | |
| excerpsit ex Originibus Catonis, utaris? an potius Asia- | |
| ticorum oratorum inanis sententiis verborum volubilitas | |
| in nostrum sermonem transferenda? | 5 |
| Char. GL 1.129K | |
| Fretu cessi. | 31.1 |
| Ad Maecenatem | |
| Macr. Sat. 2.4.12 | |
| Vale meli gentium, †meculle, ebur ex Etruria, lasar Arre- | 32.1 |
| tinum, adamas supernas, Tiberinum margaritum, Cilneorum | |
| zmaragde, iaspi figulorum, berulle Porsenae, carbuncu- | |
| lum habeas, ἵνα συντέμω πάντα, μάλαγμα moecharum. | |
| Suet. Poet. 40 | |
| Ante ipse sufficiebam scribendis epistulis amicorum, nunc | 33.1 |
| occupatissimus et infirmus Horatium nostrum a te cupio | |
| abducere. veniet ergo ab ista parasitica mensa ad hanc | |
| regiam et nos in epistulis scribendis adiuvabit. | |
| Suet. Aug. 86.2 | |
| myrobrechis . . . cincinnos | 34.1 |
| Ad Vergilium | |
| Prisc. GL 2.533K | |
| Excucurristi a Neapoli. | 35.1 |
| Don. Vita Verg. 31Hardie | |
| ut sibi de Aeneide vel prima carminis | 36.1 |
| ὑπογραφή vel quodlibet κῶλον mitteretur. | |
| Ad Horatium | |
| Suet. Poet. 40 | |
| Sume tibi aliquid iuris apud me, tamquam si convictor | 37.1 |
| mihi fueris; recte enim et non temere feceris, quoniam id | |
| usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri | |
| possit. | |
| Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio | 38.1 |
| quoque nostro audire; nam incidit ut illo coram fieret a | |
| me tui mentio. neque enim si tu superbus amicitiam nostram | |
| sprevisti, ideo nos quoque ἀνθυπερηφανοῦμεν. | |
| Irasci me tibi scito, quod non in plerisque eius modi | 39.1 |
| scriptis mecum potissimum loquaris; an vereris ne apud | |
| posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse? | |
| Pertulit ad me Onysius libellum tuum, quem ego ut | 40.1 |
| excusantem, quantuluscumque est, boni consulo. vereri | |
| autem mihi videris ne maiores libelli tui sint, quam ipse | |
| es. sed tibi statura deest, corpusculum non deest: itaque | |
| licebit in sextariolo scribas, quo circuitus voluminis tui sit | 5 |
| ὀγκωδέστατος, sicut est ventriculi tui. | |
| purissimum pene<m> . . . homuncionem lepidissimum. | 41.1 |
| Ad ignotos | |
| Suet. Prat. 157 | |
| nos venimus Neapolim fluctu quidem caeco. | 45.1 |
| Quint. Inst. 1.7.22 | |
| heri ad me venit. | 49.1 |
| Gel. N.A. 10.11.5 | |
| σπεῦδε βραδέως. | 50.1 |
| Gel. N.A. 10.24.1 | |
| diequinte . . . diequinti | 51.1 |
| Suet. Aug. 86.1 | |
| reconditorum verborum . . . fetoribus | 52.1 |
| Suet. Aug. 87.1sq. | |
| ad kalendas Graecas soluturos | 53.1 |
| . . . contenti simus hoc Catone . . . | |
| celerius quam asparagi cocuntur . . . baceolum | |
| . . . pulleiaceum . . . vacerrosum . . . | |
| vapide se habere . . . betizare . . . | 5 |
| simus . . . domos. | |
| AD RES PUBLICAS PERTINENTES | |
| Ad Ciceronem | |
| Cic. Att. 16.9 | |
| consilio tuo | 55.1 |
| Ad XVviros urbis Romae | |
| Imp. Caes. Aug. Op. Fr. 44M | |
| xv viris s.] f. vos[ | 71.1 |
| ]ịre si ri[te | |
| bi]ni chori qu[ | |
| nocte quo]i dies inluciṣ[cet k. Iun. | |
| ad a. d. iii n]on. Iun. vos [ | 5 |
| ] iubeatis. [ | |
| ] Iun. bene atque díligen[ter | |
| omnes libe]ros petere iubeatis ieisqu[e | |
| ]n in Capitolium ante aed[em Iovis | |
| et in Aventino ante D]ianae bene frequentesque a[desse | 10 |
| ]ṣ deisque mílicheis frugum [primitias conferre | |
| ] [ | |
| dili]genterque meminerítis lítibus[s per eas dies | |
| non esse praestandam] audientiam [ | |
| ut conveniant ad e]a sacrificia denuntiatum [erit | 15 |
| K. Iun. et a. d. iiii] non. Iun. et a. d. iii non. Iun. noct[u | |
| ] maiores ann. xxv natae qui[bus | |
| conveni]re in Capitolium ubi et res divina fi[ | |
| ]ạdsint [ | |
| ]pueros virginesque patrimos matrim[osque | 20 |
| ad carmen can]endum chorosque habendos frequentes u[t adsint | |
| ite]mque ad ea sacrificia atque ad eos ludos paran[dos | |
| diligen]ter meminerint. | |
| Ad Clodium Secundum | |
| Imp. Caes. Aug. Op. Fr. 49M | |
| [Imp. Caes]ar Aug[ustus] | 78.1 |
| Clodio Secundo suo salutem | |
| Liberti eorum qui secundum voluntatem suam cooptati sunt mu- | |
| nicipes Vardacate alterius condicionis sunt quam patroni, nisi si et | |
| ipsi cooptari volunt et utroque loco munere fungi, id est et in eo in quo co- | 5 |
| optati sunt [e]t in eo ex quo patroni eorum oriundi sunt. | |
| Pecuniae quae sine decuriorum decreto erogatae sunt ab iiis restitui rei | |
| publicae oportet qui eas dederunt sua sponte ita ut petitio eis sit adversus | |
| eos quibus crediderunt. Magistratus qui parum idoneos pra(e)des acceperunt cum cavendum esset rei | |
| publicae ipsi obligati sunt; quod si praedes tunc quidem idonei fuerunt cum | 10 |
| acciperentur, postea vero aliqua ex caussa minuerunt facultates, non est | |
| fortuna praedum magistratibus imputanda. vale. | |
| Ad senatum | |
| Sen. Dial. 10.4.3 | |
| Sed ista fieri speciosius quam promitti possunt. me | 79.1 |
| tamen cupido temporis optatissimi mihi provexit, ut quo- | |
| niam rerum laetitia moratur adhuc, praeciperem aliquid | |
| voluptatis ex verborum dulcedine. |