| OPERA AD HISTORIAM | |
| PERTINENTIA | |
| Commentarii de vita sua | |
| Plin. Nat. 2.93 | |
| ipsis ludorum meorum diebus | 6.1 |
| sidus crinitum per septem dies in regione | |
| caeli sub septemtrionibus est conspectum. | |
| id oriebatur circa undecimam horam diei | |
| clarumque et omnibus e terris conspicuum | 5 |
| fuit. eo sidere significari vulgus credidit | |
| Caesaris animam inter deorum immortalium | |
| numina receptam, quo nomine id insigne | |
| simulacro capitis eius, quod mox in foro | |
| consecravimus, adiectum est. | 10 |
| Suet. Aug. 62.2 | |
| pertaesus . . . morum perversitatem eius. | 14.1 |
| Opera extrema | |
| Testamentum | |
| Suet. Tib. 23 | |
| quoniam atrox fortuna Gaium et Lucium filios mihi | 31.1 |
| eripuit, Tiberius Caesar mihi ex parte di- | |
| midia et sextante heres esto. | |
| Char. GL 1.104K | |
| gausapes, lodices purpureas et colorias meas. | 34.1 |