| ORTHOGRAPHIA | |
| 'Haec via quo ducit?' dicemus, non ubi. [cato] descendit dicimus, | 92.1 |
| non discendit. interrogamus 'quo die' vel 'qua hora solet ire foras' et | |
| 'esse foris?' | |
| Eiecti in litus dicamus, delati in portum. | |
| Intro imus vel inrumpimus, intus sumus. | 5 |
| Vado ad grammaticum vel ad medicum, disco apud istos dicendum. | |
| In profundum nummi et in arcam conduntur. invehor et iocor in | |
| Marcum, incidit in manus meas inimicus, et in manus aquam poscimus. | |
| veteres autem aquam manibus pedibusque dixerunt. in mentem venit, non | |
| in mente. | 10 |
| Oblitus ne sis nostri, non nos: veteres tamen et hoc modo dixerunt: | |
| et invideo tibi divitiis, non divitias. | |
| Comesor comesa comesum uti dicas, messor messura messum. | |
| Sevi messem, non serui dicendum. | 93.1 |
| Pulchrum cum h scribendum, sepulcrum sine h. | |
| Cella penaria, non pinaria dicendum. | |
| Praecoqua dicendum, praecocia deridendum. | |
| Peperaria mola non dicendum est, sed piperaria | 5 |
| Thesaurum sine n scribendum, non thensaurum et cetera. | |
| Misertus mei per genetivum dicimus, at per accusativum miseratus me. | |
| Pecto caput, non pectino, et pexum, non pectinatum. sic et 'pexi | |
| memet hodie' et 'pectam cras'. sic nexi a necto. | |
| Ructo et nausio dicendum, quamvis quidam veteres ructor et nau- | 10 |
| sior dixerint. non egeo, non eges, non eget dicendum, non autem egeor | |
| et egeris. | |
| Dico me victurum, dico illum victurum, non vinciturum. sic quoque | |
| ficturum et picturum dicendum, non pinciturum. | |
| Fido mihi, confido tibi, et fidimus nobis, confidimus vobis. sic fidere | 15 |
| media correpta. nam si esset fideo, ut tepeo rideo, faceret fidere, ut | |
| tepere ridere. | |
| Sordet acet anet floret calet squalet aret splendet viget, haec per- | |
| fecta sunt; at inceptiva sordescit acescit anescit florescit calescit squalescit | |
| arescit splendescit vigescit. | 20 |
| Suffragor, non suffrago. sic suffragatus sum, non suffragavi. | |
| Eventura mihi praesago praesagis praesagit, nos praesagimus, vos | 94.1 |
| praesagitis, illi praesagunt. | |
| Hic pecten, hic lien, hic rien, sic tibicen fidicen liticen dicendum. | |
| praeses praesidis facit. | |
| Ambos et duos accusativo dicimus, ambo et duo nominativo. | 5 |
| Acer inermus infirmus faciunt pluraliter acri inermi infirmi. at acris | |
| inermis infirmis in plurali numero faciunt acres inermes infirmes. sic | |
| hilarus hilari facit, hilaris hilares. | |
| Nostri nostrorum nostrum venit a nos: sic vestri vestrorum vestrum | |
| venit a vos. | 10 |
| Vas vasis facit genetivo singulari; et dativo plurali vasis facit, non | |
| vasibus, et genetivo vasorum, non vasuum. | |
| Odea musea serapea isea mausolea caducea dicendum. | |
| Non est sorbo, sed sorbeo, nec sorbsi, sed sorbui. sic et absorbui, | |
| non absorbsi, ut Lucanus. | 15 |
| Coactus, non coctus dicendum. abscondi, non absconsi. sic et abscon- | |
| ditus, non absconsus dicendum, et lassatus, non lassus. | |
| Alter e duobus, unus e tribus vel pluribus. | |
| Descendi in solium maius, non maiorem. | |
| Bina ac trina dicenda sunt quae sunt semper pluralia, ut 'binos ludos | 20 |
| plerumque spectavimus uno die'; sic trinos circenses. | |
| Fruitus sum illa re: veteres dixerunt 'fruitus vix illam rem'. | |
| Somnio dicendum, non somnior, et somniavi, non somniatus sum. | 95.1 |
| Illud scamnum dicendum, at ipsum, non ipsud. pauper vir et mulier | |
| dicendum, non paupera mulier. | |
| Graeca nomina, ut Phryne et phalanx et Phronimus, per p et h scri- | |
| benda: latina, ut fallere et facile, per f scribenda. | 5 |
| Cum, si praepositio erit, per c scribendum; si adverbium temporis | |
| aut causale, per q. | |
| Omnia adverbia numeri sine n scribenda sunt, ut milies centies decies: | |
| quotiens totiens per n scribenda sunt. | |
| Nullum pronomen per t scribitur, sed per d, ut quid dicis? quid | 10 |
| agis? quid scribis? quid facis? per t autem, verbum ubi erit, scribitur, | |
| ut inquio inquis inquit, eo is it, et adverbium numeri, ut quot tot, et | |
| monoptoton, ut lact: licet quidam negent illud nomen muta posse finiri, | |
| et ideo dicant lacte esse dicendum, non lac aut lact. ad praepositio per | |
| d, at coniunctio per t scribi debet. | 15 |
| Exsul cum addito s scribendum est etymologiae causa, a solo quo- | |
| niam venit. | |
| Formosus sine n scribendum est ab etymologia, quod est a forma. | |
| nactus uno n scribendum, at nanciscor duobus. | |
| Quicquid in priore syllaba per c litteram scribendum, quoniam d | 20 |
| dividit in duas voces. sic quanquam <in> priore syllaba n habere debet, | 96.1 |
| non m, ne similiter duas esse voces ostendat. | |
| Atqui caret n, similiter alioqui. | |
| Hau dolo per d recte scribitur. etenim d inter duas vocales esse | |
| debet. quod si consonans sequitur, d addi non debet, ut hauscio. | 5 |
| Narro narratio per duo r, querela loquela per unum l. | |
| Mas erit in positione, in diminutione masculus, non, ut quidam putant, | |
| mascellus. | |
| Pronomina nostrum ac vestrum si <in> scriptura dividenda sunt, s | |
| littera posteriori syllabae applicari debet, quoniam sequens littera t muta | 10 |
| est. sic, si maiestas scribis, stas in diductione vocis esse debet, non tas. | |
| sic in similibus. | |
| Tunc temporis adverbium est, tum ordinis. τοῦ tunc antitheton est | |
| nunc, τοῦ vero tum antitheton est cum. | |
| Modo praeteriti est temporis, et ideo dicendum 'modo scripsi', 'modo | 15 |
| feci', non 'modo scribo', 'modo facio'; quamvis quidam veteres et prae- | |
| sentis putaverint. | |
| Circiter ad numerum refertur, circum ad locum, circa ad tempus | |
| [quod est κύκλῳ]. ergo dicimus circumisse nos urbem, non circaisse. | |
| Superest restat significat, superat eminet, ut 'superant capite et | 20 |
| cervicibus altis'. item 'egressi superant fossas', transiliunt vel | |
| evadunt significat: 'casus superaverat omnes' pro evaserat: 'captae | 97.1 |
| superavimus urbi' pro superviximus: 'superent quibus hoc, | |
| Neptune, dedisti' pro vincant: | |
| amissa solus palma superabat Acestes | |
| pro restabat. | 5 |
| Spectabat. spectare θεωρεῖν erit, expectare sine s ἀναμένειν. | |
| Demitte est deorsum mitte, dimitte ἀπόλυσον absolve: dismitte | |
| non dicas. | |
| Fidus amicus erit; famulum fidelem dicito. | |
| Coram illo dicendum, non palam illo. nam palam ad multos refertur: 'palam | 10 |
| factum est' de multis habet significationem, etiamsi hoc veteres variaverint. | |
| Cognoscimus ignota et invisa, agnoscimus quae nobis exciderant. | |
| Illius similis ad mores refertur, illi similis ad vultum. | |
| Clipeum ἀσπίδα, clupeum ornamentum dices. | |
| Vorsus paginae dicetur, versus participium est a verbo vertor. | 15 |
| Alias temporis est adverbium, quod Graeci ἄλλοτε <dicunt>, aliter ἄλλως. | |
| Cilo est capite angusto, cui hoc contigit in partu; chilo modum | |
| labiorum excedens. | |
| Collactaneus est eisdem mammis educatus, collacteus qui ex uno | |
| eodemque lacte creatus est. lactens qui lacte alitur, et lactans qui decipit: | 98.1 |
| lactens lacte abundans, ut 'lactentes ficus', Lucilius 'lactentia coa- | |
| gula cum melle bibi'. lactea candida, ut 'lactea laudas brachia' | |
| Horatius dicit. | |
| Suscipimus ad animum et mentem refertur, ut 'susceptum perfice | 5 |
| munus'. succipimus corpore, ut 'succipiunt famulae conlapsaque | |
| membra'. suspicimus aliquem venerantes. | |
| Accidere aliquid adversi dicito, contingere aliquid pulchri. | |
| Quamdudum interrogantis est, iamdudum respondentis. | |
| Cals dicendum, ubi materia est, per s; at cum pedis est, calx | 10 |
| per x. | |
| Mihi dativus est, mi vocativus. | |
| Invidus est qui invidet, invidiosus qui invidiam sustinet. | |
| Terga hominis tantum, singulariter tergum facit. quadrupedum erit | 99.1 |
| tergus, pluraliter tergora, id est coria. tegus quoque invenio dici et esse | |
| eius plurale tegora. | |
| Noctu temporis est adverbium; nocte nomen est. 'noctu' dicimus | |
| 'cenavi': 'hac nocte' dicimus 'nihil brevius'. | 5 |
| Commoda χρῆσον, id est praesta; accommoda apta ἀπὸ τοῦ ἁρμόζειν, | |
| id est coaptare. | |
| Olea arbor est, oliva fetus, oleum liquor. | |
| Flemina sunt, ubi abundant crura sanguine; plemina, cum in manibus | |
| vel pedibus callosi sulci sunt. | 10 |
| Vortex fluminis est, vertex capitis. | |
| Licet ἐξόν, liquet δῆλον προφανές [apertum vel manifestum]. | |
| Pauperies damnum est, paupertas condicio ipsa. | |
| Foedus sancitur religione, at sponsio poena est. | |
| Mammas esse hominis scito, at pecudis ubera. | 15 |
| Bucina erit tuba, qua signum dat bucinator; bucinus ipse canor | |
| editus ex hac. | |
| A patria patrium dices, a patre paternum. | |
| Precor prospera, inprecor taetra. | |
| Dum manat, sanguis est; effusus vero cruor erit. | 20 |
| Sumimus ipsi, accipimus ab alio. sic cum dabimus, dicendum 'accipe'; | |
| cum permittimus ipsi tollere, dicendum est 'sume'. | |
| Pone loci adverbium est, post temporis, postsecus omnino nihil est. | |
| Barbam hominum, barbas pecudum dicimus. | |
| Calva κρανίον vocatur, licet Gellius et Varro calvariam dicant. nam | 100.1 |
| calvariae plurale est. calvae vero ossa, quae sunt et singulariter calva. | |
| Vultus mutatur, facies manet. | |
| Maestum animo, tristem aspectu dices. | |
| Protenus per e adverbium locale est, id est porro tenus, ut 'cum | 5 |
| protenus utraque tellus Vna foret'. protinus per i adverbium tem- | |
| porale est, id est statim, ut | |
| protinus Aeneas celeri certare sagitta. | |
| quatenus per e adverbium est, quatinus per i coniunctio causalis, ut | |
| si dicas 'quatinus hoc sine plagis non facis, en tibi plagas'. adver- | 10 |
| bium autem est quatenus aut temporis [interdum] aut loci: temporis, | |
| cum dicimus 'quatenus hos mores exercebis'; loci, cum dicimus 'quate- | |
| nus ibimus'. | |
| Esse φαγεῖν, id est [in unum] manducare. | |
| Buxus arbor est, buxum autem materia ipsa. | 15 |
| Hic malus navis, haec malus frugifera arbor. | |
| Pinnas murorum, pennas avium dicimus. | |
| Laserpicium florem dicimus, at caulem laser aiunt. | |
| Exprobrat qui commemorat quae praestitit, obprobrat qui obprobrium | |
| obiectat, hoc est vitium. | 20 |
| Scorpio bellica res, at scorpius animal. | |
| Adulescens nomen, adolescens participium. | |
| Primo pedatu, non pidato dicendum. | |
| Ne quidem fieri potest non dicendum, sed ne fieri quidem potest, | 101.1 |
| ut disiunctum sit. | |
| Vir praetorius et quaestorius, non praetoricius aut quaestoricius | |
| dicendum. | |
| Pulchra liburnica dicendum, non pulchra liburna. | 5 |
| Vae dativus et accusativus sequi debent, non alius, ut vae populo | |
| Maurorum et vae populum Maurorum. | |
| Salmenta proferre non timeas, quia latinum est. | |
| Duo tanta ac tria tanta, duplum ac triplum, veteres in usu habuerunt. | |
| Omne animal pecus est homine excepto vocitatum. | 10 |
| Mox aliam ordibor et ordiar telam: utroque modo veteres dixerunt. | |
| Hic culleus, hic pluteus puteus cuneus laqueus postis margo veper | |
| vel vepres masculina sunt. hic cardo, hic axis modius sextarius, hic con- | |
| gius, hic corbis, hic gladius, sanguis, venter aqualiculus, hic vectis, hic | |
| flos ros pons. | 15 |
| hoc lutum atque macellum ἑνικῶς [singulariter] exire memento, | |
| Memmius ista macella licet, Caesar luta dicat. | |
| rete hoc dices, haec retia pluraliter: reticulum ac reticula usurpandum. | |
| omnia nomina in nis finita masculina erunt, veluti hic finis crinis cinis | |
| [canis] amnis. hic radius, non hoc radium. †ille sal aspersus musarum | 102.1 |
| est: non erit hoc sal haeve sales, sed hic sal ἑνικῶς erit quod edimus, | |
| hi sales pluraliter urbanitatis alicuius. hic pulvinus mollis. | |
| Idem producte refertur ad personam masculini generis etiam in plu- | |
| rali numero, ut idem lupus et idem lupi. idem correpte neutri <est> et ad | 5 |
| rem refertur, ut idem scamnum et idem rus. | |
| Mi Paula et mi Aemilia non dicendum, quia mi masculini est generis | |
| pronomen, non feminini, et ortum est a prima positione meus; sed dicen- | |
| dum mea Paula et mea Aemilia, o meum caput, o meumque brachium. | |
| Nec non [et] ille soloecismus [est], ubi dicier audis | 10 |
| 'omnibus maior et melior', cum syncrisis omnis, | |
| alter ubi est, fiat, praelatio vero, ubi plures [sunt]. | |
| ergo 'illustrior <est> luna sol'; 'omnibus astris' | |
| haud dices, 'cunctorum autem illustrissimus hic est'. | |
| similiter 'multo est hic dignior illo', 'dignissimus illorum', non 'dignior | 15 |
| illorum' dicendum est. sic potior e duobus, potissimus omnium; primus | |
| ex multis, prior e duobus dicitur. | |
| Mustacius sive mustacium non ad genus referendum est, quasi hoc | 103.1 |
| potius sit aut illud, cum per se nihil sit, sed sit plane τῶν πρός τι. | |
| mustacius panis recte dicimus et mustacium libum. sic militis puer | |
| galearius recte dicitur: nam galearia soloecismus est. non est puer galearia: | |
| nam pueram sic rite voces: puer est galearius †hic a soloecus. | 5 |
| Hoc cerebrum est. nam cereber qui dicunt sine cerebro vivunt. | |
| Respondidi nihil est: respondi dic Ciceroni. | |
| Bargena, non bargina, genus cui barbaricum sit. | |
| 'Vasa istaec vinaria sunt', 'vinaria cella', | |
| vulgus adhuc retinet de prisca verba loquela. | 10 |
| Sobrius per i, non per e scribendum. | |
| Sedi non secus te, sed secundum te dicendum. | |
| Ludos aliquem longe egregios fecisse dices, non dedisse. | |
| Vir ducit, mulier nubit, quia pallio flammeo obnubit caput suum | |
| genasque. | 15 |
| Induxit pro decepit. seduxit ἀκύρως non dicitur, nisi cum significa- | |
| mus 'in aliam partem duxit', ut seduxit foras. | |
| Patre ac matre caret quis, cognato, fratre sororeve, non opibus | |
| caret aut nummis. | |
| Nongentos, non noncentos dicendum est ab novem, nonagies, nona- | 104.1 |
| ginta, non nonacenta. | |
| Castigavit [me] uti dicas, non corripuit me. | |
| Hic lanius nomen est, verbum autem lanio lanias laniat. dixerunt | |
| tamen veteres et lanio in nomine. | 5 |
| Rostra voca, non prorostra. nam 'pro rostris' quod dicimus 'ante | |
| rostra' significat, ut 'pro muris'. sic errant qui proscenia appellant [id | |
| est scenam] operosam fabricam ex adverso caveae, quae apud Graecos de | |
| fronde ornatus umbraeque causa fiebat et ab umbra, quam praestabat, | |
| scena dicebatur. unde proscenia rectius pulpita quae ante scenam sunt | 10 |
| appellabuntur, ut 'veteres ineunt proscenia ludi'. | |
| Inversis armis pugnasse gladiatores non est dicendum, sed versis, hoc | |
| est transmutatis; sic nec inversis pannis agitasse aurigas, sed versis. | |
| 'Balneae' dic 'lavant', non lavantur. ad homines utroque modo | |
| potest dici. | 15 |
| Quadrigas trigas bigas pluraliter effer, | |
| antemnas quoque non aliter [a] priscis memoratas | |
| [nisi plurali numero]. | |
| Carcer masculini generis semper singulariter dicitur, in quo homines | |
| coercentur, pluraliter vero carceres, unde currus effunduntur. | 20 |
| Participium a nomine tripliciter discernitur, comparatione, declina- | |
| tione, significatione. | |
| Numeris etiam nomina communia sunt, ut sedes res spes nubes | 105.1 |
| labes clades. | |
| Frequentativa verba sunt caenito pransito lectito dictito cursito vectito: | |
| ex hac nota sunt ito habitoque. | |
| Cum de genere alicuius nominis ambigis, pluralem consule numerum: | 5 |
| ut puta si quaeras, hic pratus sit dicendum an hoc pratum, pluralis | |
| numerus cum faciat haec prata nec recipiat hi prati, manifestum est genus | |
| [hoc est neutri]. | |
| Confessiva fit vox ex duplici voce abnutiva, ut 'non nolo dicere': | |
| ostendo enim me velle: et 'non nescio, quae tibi vita est' et 'non num- | 10 |
| quam prandeo' et 'nec non est libera res mihi'. | |
| Rumigat nihil est, sed ruminat et rumino. | |
| 'Dilibuit' dic 'unguento', non delibuit. | |
| Vngue dic, non unge. | |
| Laquearia, non lacunaria [est]. | 15 |
| Linteo mercator dicetur. | |
| Y litteram nulla vox nostra adsciscit. ideo insultabis gylam di- | |
| centibus. | |
| Sub divo legimus, audimus vero de eo quod subiungebant veteres | |
| et dicebant 'sub divo caelo'. | 20 |
| Martulus ἱερεύς a Marte, non marculus. | |
| Saeva fames, non famis dicendum. | |
| Felicem, non filicem dicere debemus. unde et felicata opera priores | 106.1 |
| dixerunt caelata. unde et felix, quam ita credo dictam, quod sit minus | |
| felix arvis. | |
| Polenta, non pulenta dicendum est. | |
| Fictum rationis est, fixum vetustatis. ut pingo pictum, sic fingo | 5 |
| fictum facit participialiter. | |
| Gobius piscis, non numquam legitur gobio. | |
| Torpedo est, non torpido. | |
| Nequam non malum significat, sed inutilem, et est monoptoton, ut frugi. | |
| Vensica n habet, quia non est sine vento. | 10 |
| †Iam semper dicendum, quia nihil est ia. item non iamus, sed eamus. | |
| Montosam Italiam seu Sardiniam memorato. | |
| Scriptula dicendum, non scripula. | |
| Tinguere dicendum, non tingere, quoniam tinguo est, et tinguis tinguit. | |
| Ingenii profer, sic officii, quia nullus | 15 |
| a recto casu minor est <umquam> genetivus. | |
| In Siciliam dicendum, non is Siciliam, κατὰ τὸ ν, non κατὰ τὸ σ, | |
| quia numquam sine n pronuntiatur. | |
| Audacter latinum est, sed audaciter melius, quia nomina in x littera | |
| terminata in adverbiis iter adsumunt, ut atrox atrociter, ferox ferociter, | 20 |
| velox velociter. sic audax audaciter. | |
| Stlataris sine c littera dicendum ab stlata, rate piratica. | 107.1 |
| Stellonem dicito sine i littera a similitudine stellarum. |