MILES GLORIOSVS
ARGVMENTVM I
Meretricem Athenis Ephesum miles avehit. ar1.1
Id dúm ero amanti servos nuntiare volt
Legato peregre, ípsus captust in mari
Et eidem ílli militi dono datust.
Suom arcessit erum Athenis et forat 5
Geminis communem clam parietem in aedibus,
Licere ut quiret convenire amantibus.
Oberrans custos hos videt de tegulis.
Ridiculis autem, quasi sit alia, luditur.
Itemque impellit militem Palaestrio, 10
Omissam faciat concubinam, quando ei
Senis vicini cupiat uxor nubere.
Vltro abeat orat, donat multa. ipse in domo
Senis prehensus poenas pro moecho luit.
ARGVMENTVM II
Meretricem ingenuam deperibat mutuo ar2.1
Atheniensis iuvenis; Naupactum is domo
legatus abiit. miles in eandem incidit,
deportat Ephesum invitam. servos Attici,
ut nuntiaret domino factum, navigat; 5
capitur, donatur illi captus militi.
ad erum, ut veniret Ephesum, scribit. advolat
adulescens, atque in proximo devortitur
apud hospitem paternum. medium parietem
perfodit servos, commeatus clanculum 10
qua foret amantum. geminam fingit mulieris
sororem adesse. mox ei dominus aedium
suam clientam sollicitandum ad militem
subornat. capitur ille, sperat nuptias,
dimittit concubinam et moechus vapulat. 15