<Manare> . . . 129.1
<Manalem fontem> . . .
<Manalem lapidem> . . .
. . .
Manubiae Iovis tres creduntur esse, quarum unae 5
sint minimae, quae moneant placataeque sint.
Alterae quae maiores sint, ac veniant cum fra-
gore, discutiantque aut divellant, quae a Iove sint,
et consilio deorum mitti existimentur. Tertiae
his ampliores, quae cum igne veniant; et quam- 10
quam nullum sine igne fulgur sit, hae pro-
priam differentiam habeant quod aut adurant,
aut fuligine deforment, aut accendant; quae
statum mutent deorum consilio superiorum.
Manias Aelius Stilo dicit ficta quaedam ex fa- 15
rina in hominum figuras, quia turpes fiant,
quas alii maniolas appellent. Manias autem,
quas nutrices minitentur parvulis pueris,
esse larvas, id est manes deos deasque,
quod aut ab inferis ad superos emanant, aut 20
Mania est eorum avia materve. Sunt enim utrius-
que opinionis auctores.
<Manceps> . . .
<Manduci> . . .
<Mancina tifata> . . . 130.1
Mamercus praenomen Oscum est ab eo, quod hi
Martem Mamertem appellant.
<Mamuri Veturi> . . .
<Mamers> . . . 5
<Martialis> . . .
Mamiliorum familia progenita sit a Mamilia
Telegoni filia, quam Tusculi procreavit, quando
id oppidum ipse condidisset.
<Mamilia turris> . . . 10
<Mamphur> . . . 133.1
<Mansuetum> . . .
Mantare saepe manere. Caecilius in Epistola:
"Iamne adeo? manta. iam hoc vide. caecus
animum adventus angit." Manticularum usus pauperibus 5
in nummis recondendis etiam nostro saeculo fuit.
Unde manticulari dicebantur, qui furandi gratia
manticulas attemtabant. Inde poetae pro dolose
quid agendo usi sunt eo verbo. Pacuvius: "Ad
manticulandum astu adgreditur; scit enim quid pro- 10
meruerit." . . . "modici manticulat . . . ita
me facti oppressi iugo." Item: "Deinde adgrediar
astu regem; manticulandum est hic mihi." et: "Machi-
nam ordiris novam manticula tactu an sanctiora dicis
iuraiuranda?" 15
. . .
. . . Plautus hoc significare videtur,
quibus quotidie parvae noxae extergeantur. Fre-
quens enim antiquis ad manus tergendas usus fuit
mantelorum. 20
<Mantisa> . . .
<Malleoli> . . . 134.1
<Mollestras> . . .
<Malta> . . .
Maeson persona comica appellatur, aut coci,
aut nautae, aut eius generis. Dici ab inventore eius 5
Maesone comoedo, ut ait Aristophanes Gramma-
ticus. Maeniana appellata sunt a Maenio
censore, qui primus in foro ultra columnas tigna
proiecit, quo ampliarentur superiora spectacula.
Maior Graecia dicta est Italia, quod eam Siculi 10
quondam obtinuerunt: vel quod multae magnaeque
civitates in ea fuerunt ex Graecia profectae. Maius
mensis in compluribus civitatibus Latinis ante Urbem
conditam fuisse videtur. Qua ex causa, utrum a ma-
ioribus, ut Iunius a iunioribus, dictus sit; an a Maia, 15
quod Mercurio filio eius res divinae <idibus> fiant sollemnes;
an quod ipsi deae in multis Latinis civitatibus sacrifi-
cia fiebant . . .
<Maesius> . . . 137.1
<Maiestas> . . .
<Maior magistratus> . . .
<Mas> . . .
<Matertera> . . . 5
<Maior patruus> . . .
<Maior avunculus> . . .
<Maior amita> . . .
<Maior socer> . . .
<Maior socrus> . . . 10
<Maeandrum> . . .
<Maecia tribus> . . .
<Masucium> . . . 138.1
<Mox> . . .
<Morbosum> . . .
<Mortuus> . . .
<Moracias> . . . 5
<Monimentum> . . .
Monstrum, ut Aelius Stilo interpretatur, a mo-
nendo dictum est, velut monestrum. Item Sinnius
Capito, quod monstret futurum, et moneat volun-
tatem deorum; quod etiam prodigium, velut 10
praedictum et quasi praedicium, quod praedi-
cat eadem, et portentum, quod portendat et signi-
ficet. Inde dici apparet id quartum, quod mihi
visum est adiciendum, praesertim cum ex eadem
significatione pendeat, et in promptu sit omni- 15
bus, id est ostentum; quod item ab ostendendo
dictum est apud auctores.
<Monitores> . . . qui monent histriones
in scaena sed etiam †ubi adiciuntur† commentarii.
Monile dictum est ornatus mulieris, qualem ha- 20
buisse Eriphylam fabulae ferunt. Ex eo etiam equis
praependens a collo ornamentum monile.
<Momar> . . . 141.1
<Momen> . . .
<Modo> . . .
Molucrum non solum quo molae verruntur dicitur,
id quod Graeci μυλήκορον appellant, sed etiam 5
tumor ventris, qui etiam virginibus <incidere> solet:
cuius meminit Afranius in Virgine: "Ferme vir-
gini<tam crescit uterus> tamquam gravidae mulieri. Molu-
crum vocatur, transit sine doloribus." Cloatius,
etiam in libris sacrorum: "Molucrum esse aiunt. 10
ligneum quoddam quadratum, ubi immolatur."
Idem Aelius in explanatione carminum Saliarium
eodem nomine appellari ait, quod sub mola suppo-
natur. Aurelius Opillus appellat ubi molatur.
Mola etiam vocatur far tostum et sale sparsum, 15
quod eo molito hostiae aspergantur. Molas avias
inepte quidam dictas putant . . .
<Moles> . . .
<Munus> . . .
<Mummiana> . . . 20
<Mundus> . . . 142.1
  Mundus etiam mulieris <ornatus
dicitur, quia non alius est quam quod moveri> potest.
Accius:
"Cum virginali mundo clam pater." 5
  <Mundus quoque appellatur
lautus et purus.> Ennius: "Idem loca navibus
celsis munda facit nautisque mari <quaesentibus vitam>."
  Cereris qui mundus appella-
tur, qui ter in anno solet patere: VIIII Kal. Sept. et 10
III Non. Octobr. et VI Id. Novembr. Qui vel †enim†
dictus est quod terra movetur.
<Munnitio> . . .
<Muneralis> . . .
<Munem> . . . 15
Mamphula appellatur pa<nis> Syriaci genus, quod,
ut ait Verrius, in clibano antequam percoqua-
tur, decidit in carbones cineremque. Cuius meminit
Lucilius: "Pistricem validam, si nummi suppedita-
bunt, addas empleuron, mamphulas quae sciat omnis." 20
Municeps est, ut ait Aelius Gallus, qui in mu-
nicipio liber natus est. Item qui ex alio genere ho-
minum munus functus est. Item qui in municipio
ex servitute se liberavit a municipe. At Servius filius
aiebat initio fuisse, qui ea conditione cives fuissent, 25
ut semper rempublicam separatim a populo Romano
haberent, Cumanos, Acerranos, Atellanos, qui aeque
<cives Romani erant et in legione merebant, sed dignitates
non capiebant.>
Mutas †quasi e litteris† appellatas quidam putant, 30
quod positae in ultimis partibus orationis obmu-
tescere cogant loquentem. Quidam quod par-
vae exiguaeque sint vocis; ut quando mutum
oratorem aut tragoedum dicimus. Multam
Osce dici putant poenam quidam. M. Varro 35
ait poenam esse, sed pecuniariam, de qua sub-
tiliter in lib. I Quaestionum Epist. refert. Mul-
leos genus calceorum aiunt esse; quibus
reges Albanorum primi, deinde patricii sunt
usi. M. Cato originum lib. VII: "Qui magistra- 40
tum curulem cepisset calceos mulleos †allitaciniatos†,
ceteri peronei." Item Titinius in Setina:
"iam cum mullibus te ostendisti, quos †tibiam si†
calceos." Quos putant a mullando dictos, id est
suendo. Multifariam dixerunt antiqui, 45
videlicet, quod in multis locis fari poterat.
<Mulciber> . . . 145.1
<Multam maximam> . . .
Manius Egeri<us lucum> Nemorensem Dianae
consecravit, a quo multi et clari viri orti sunt, et
per multos annos fuerunt; unde [et] proverbium: 5
"Multi Mani Ariciae." Sinnius Capito longe
aliter sentit. Ait enim turpes et deformes signifi-
cari, quia Maniae dicuntur deformes personae.
et Arici[n]ae genus panni [manici] fieri; quod †manici† appel-
letur. Moene singulariter dixit Ennius 10
"Apud emporium in campo hostium pro moene."
Muttire loqui. Ennius in Telepho: "Palam mut-
tire plebeio piaculum est." Moenia, muri
et cetera muniendae urbis gratia facta: ut
Accius in Hellenibus: "Signa extemplo canere, 15
ac tela ob moenia offerre imperat." Signifi-
cat etiam officia. Plautus in Nervolaria:
"Prohibentque moenia alia, unde ego fun-
gar mea." Murrinam genus
<Murgisonem> . . . 20
<Murmillonica scuta.> . . .
<Murtea corona> . . .
<Mussare> . . .
<Mucia prata> . . .
<Mugionia porta> . . . 25
<Muginari> . . . 146.1
<Mustricula> . . .
<Myoparo> . . .
<Minucia porta> . . .
<Martias kalendas> . . . 5
<Mavortem> . . .
<Magnum annum> . . .
<Medius fidius> . . .
<Mortem obisse> . . .
Manuos in carminibus Saliaribus Aelius Stilo 10
significare ait bonos; ut Inferi di Manes pro
boni dicantur a suppliciter eos venerantibus propter
metum mortis; ut immanes quoque pro valde
<non bonis> dicantur. Muscerdas prima syl-
laba producta dicebant antiqui stercus murum. Ma- 15
palia casae Poenicae appellantur: in quibus quia
nihil est secreti, solet solute viventibus obici id vo-
cabulum. Cato Originum libro quarto: "Mapalia
vocantur ubi habitant; ea quasi cohortes rotundae
sunt." Metelli dicuntur in lege militari quasi 20
mercennarii. Accius Annali XXVII: "Calones famuli-
que metellique ca<c>ulaeque." A quo genere hominum
Caeciliae familiae cognomen putat ductum.
. . . 149.1
Manum et mentum proverbium est ex Graeco
ductum, quod est πολλὰ μεταξὺ <πέλει> κύλικος,
καὶ χείλεος ἄκρου. Calchantem vitis serentem qui-
dam augur vicinus praeteriens, dixit errare: non 5
enim ei fas esse novum vinum . . .
<Mulis> . . .
<Mais idibus> . . .
Minusculae Quinquatrus appellantur Id. Iun., quod
is dies festus est tibicinum, qui colunt Minervam, 10
cuius deae proprie festus dies est Quinquatrus
mense Martio. Muli Mariani dici solent
a C. Mari instituto, cuius milites in furca
interposita tabella varicosius onera sua
portare adsueverant. 15
Mulus <vehiculo lunae habetur, quod tam>
ea sterilis sit, quam mulus; vel quod, ut mu-
lus non suo genere, sed equis creetur, sic ea solis,
non suo fulgore luceat. Murciae deae sacellum
<Membrum> . . . 20
<Monodus> . . .
<Minotauri> . . .
<Manius> . . .
<Manliae gentis> . . . 150.1
<Maiores flamines> . . .
<Millus> . . .
<Moenia> . . .
<Magnificissima> . . . 5
<Manceps> . . .
Martius mensis initium anni fuit et in Latio, et post
Romam conditam, quod ea gens erat bellico-
sissima; cuius rei testimonium est, quod posteri-
ores menses, qui annum finiunt, a numero 10
appellati, ultimum habent Decembrem.
<Masculino> . . .
"Malo cruce", masculino genere cum dixit Gracchus
in oratione, quae est in P. Popillium, posteriore, tam
repraesentavit antiquam consuetudinem, quam hunc 15
frontem, atque hunc stirpem idem antiqui dixe-
runt, et rursus hanc lupum, hanc metum. Item
cum idem in Pompilium et matronas ait: "Eo
exemplo instituto dignus fuit, qui malo cruce
periret" . . . 20
. . .
<Mutae litterae> . . .
mutum dicimus: aut quod nullius fiant vocis, cum 153.1
in eas litteras incidant. Metaphoram quam
Graeci vocant, nos tralationem, id est domo mu-
tuatum verbum: quo utimur, inquit Verrius . . .
ne saepius quidem honesti ac . . . ṇạṣ 5
ut speciosiora atq̣ụẹ . . . sigṇịf̣c̣ạṇ . . .
quam proprio vo . . . ṛẹm indicemus . . .
redit ad ṣụạ . . . t tralatum ṃạṇẹḅịṭ
quo pervenit . . . as alieno perinde
ac suo ab . . . Metaplasticos dicitur 10
apud p . . . quod propter necessitatem
metri . . . quod idem bar-
baris<mus dicitur in solu>ta oratione c̣ọṇ-
scrib<enda> . . .
Meta . . . ca a cariore . . . 15
. . . perventura . . .
quod . . . dicare ait Ennius . . .
id est . . . Meta-
. . . abus ut . . accip . . .
gratia si ṇẹc̣c̣ . . . cẹrnat 20
necessitate. Metonymia est tropos, cum ab
eo quod continet, significatur id, quod continetur,
aut superior <r>es inferiore, et inferior supe-
riore. Quae continet, quod continetur: ut Ennius
cum ait: "Africa terribili tremis horrida terra 25
tumultu." Ab eo quod continetur id quod continet;
ut cum dicitur: "epota amphora vini." A superiore
re inferior, ut Ennius: "cum magno strepitu
Volcanum ventus vegebat." Ab inferiore supe-
rior, ut: "persuasit animo vinum, deus qui multo 30
est maximus." Masculina et feminina voca-
bula dici melius est secundum Graecorum quoque con-
suetudinem, qui non ἀνδρικὰ et γυναικεῖα ea,
sed ἀρ<σενικὰ dicunt et θηλυκά> . . .
Matroni<s aurum redditum> . . . 35
to ait, quod . . .
fuisse re . . .
et eam a . . . <testi->
monio in . . . <ma->
tronae orna . . . 40
Apolloniqui . . .
quod contule . . .
a Gallis Senoni<bus> . . .
tum est a pop<ulo Romano. Magistrare pro regere et>
temperare dic . . . 45
erare quidam . . .
Muta . . .
. . . nisi voce . . .
. . . multo . . .
intelle . . . 50
rem . . . as dici . . .
ut cui potius con . . .
M<ille> singulariter di . . .
non aliter dicimus cum . . . <Municas>
item communicas dicit . . . 55
. . ạmịṇa . . .
ut patri<s> sui heres e . . .
tet, tam heres est quam . . .
in potestate alie<na> . . .
et suus heres, ut p . . . <Ser.> 60
Sulpicius in ea oratio<ne, quam habuit contra Messalam>
pro Aufidia. M<ul>tifa<cere antiqui dicebant sicut>
magniface<re, item et> pa<rvifacere> . . . <Cato>
ịṇ ẹạ q̣ụạṃ <scripsit contra Q. Minucium Thermum de>
X hominibus: <"Neque fidem, neque iusiurandum,> 65
neque pud<icitiam multifacit> . . .
. . . <qua>ntitas 154.1
. . . <conti>netur nu-
<mero. Magisteria dicuntur in omnibus> rebus, qui ma-
<gis ceteris possunt, ut magisterium e>quitum, et
. . . <Apo>llinis dixe- 5
. . . c̣untur, velit
. . . it contra o-
. . . Maledi-
<ctores dicebantur ab antiquis, quos> nos appellamus
<maledicos> . . . Hispania ṛẹ 10
. . . <M>ihipte pro mihi
<ipsi Cato posuit> . . . "decuit talen-
. . . versia, atque
. . . entia item a
. . <Mansues> . . . m Cato in epistola 15
<ad filium> . . . mansues ad
. . . <Meritaver>e, saepe merue-
<re dixit Cato> . . . <Po>enorum IIII Suf-
<fetes> . . . nis cohortes, omnis
. . . averunt. Magni- 20
<ficius pro magnificentius usurp>avit Cato in ea, quam
<scripsit de pascenda musta a>gna: "quis homo
. . . l pulchrius purgat
<aut magnificius". Nunc magnifice>ntius dicimus, cum mag-
<nifice eius positivus sit.> at nepos eius, in ea 25
. . . ṭamen", ait, "cum aedilis
. . . ṭṛịṣ ludos magni-
. . . Munificior quoque
. . . ạ munifice, cum dicamus
<nunc munificentior, quam>ṿis munificens non sit 30
<in usu> . . . in ea, quam scripsit id
. . . munificior q . . s . .
. . . Mediocriculo u-
sus est in ea quam dixit Cato in consulatu: "Ridibundum
magistratum gerere, pauculos homines, medio- 35
criculum exercitum obvium duci." Mutini Titini sa-
cellum fuit in Veliis, adversum murum Mustellinum
in angi<portu>, de quo aris sublatis balnearia
sunt <f>acta domus Cn. D<omitii> Calvini, cum man-
sisset ab urbe condita <ad pri>ncipatum Augusti 40
. . . et sancte cultum
. . . manifestum est,
. . . <s>extum et
vicensimum, dextra v<ia> . . . <diver>ticulum.
. . . ubi et colitur et . . . in e- 45
. . . ula . <Matronae a magistra>tibus
non summove<bantur, ne pulsari contre>ctari-
ve viderentur, neve gra<vidae concuterentur. Ob>
quam <etiam ca>usam ait Verrius <neque earum viros> se-
dentes cum uxoribus de essedo escen<dere coac>tos 50
a magistratibus, quod communi vehiculo vehitur
vir et uxor. Minuitur populo luctus aedis dedica-
tione, cum Censores lustrum condiderunt, cum votum
publice susceptum solvitur: privatis autem, cum liberi
nati sunt, cum honos in familia<m> venit, cum parens 55
aut liberi, aut vir, aut frater ab hoste captus domum
redit, cum <puella> desponsa est, cum prop[r]iore quis cognatione
quam is, qui lugetur, natus est, cum in casto Cereris est,
omnique gratulatione. Maximae dignationis
Flamen Dialis est inter quindecim flamines, et cum cete- 60
ri discrimina maiestatis suae habeant, mini-
mi habetur Pomonalis, quod Pomona levissimo
fructui agrorum praesidet pomis. Mundus ut ait
Capito Ateius in lib. VI Pontificali, ter in anno
patere solet, diebus his: postridie Volkanalia et 65
ante diem <III. Non. Oct. et ante diem> VI. Id. Nov.: qui quid ita dicatur sic re-
fert Cato in commentaris iuris civilis: "Mundo nomen 157.1
inpositum est ab eo mundo, qui supra nos est: forma
enim eius est, ut ex is qui intravere cognoscere potui, ad-
similis illae": eius inferiorem partem veluti conse-
cratam Dis Manibus clausam omni tempore, nisi his diebus 5
qui supra scripti sunt, maiores c . . . m; quos
dies etiam religiosos iudicaverunt ea de causa, quod
quo tempore ea, quae occultae et abditae religio-
nis Deorum Manium essent, veluti in lucem quandam
adducerentur et patefierent, nihil eo tempore in 10
republica geri voluerunt. Itaque per eos dies non cum hoste ma-
nus conserebaṇṭ: ṇọn exercitus scribebatur: non co-
mitia habeba<ntur: non> aliud quicquam in republica, nisi quod
ultima necessitas admonebat, administrabatur.
Mos est <institutum pa>trium; id est memoria veterum 15
pertinens maxime ad religiones <caerim>oniasque
antiquorum. Milium quidam putant cepisse nomen
†maxima nummarum summa† quae est mille. Quod
alii Graecae stirpis iudicant esse, cum id illi κέγχρον
vocent; tam hercules, quam panicum μελίνην. 20
Municipalia sacra vocantur, quae ab initio habue-
runt ante civitatem Romanam acceptam; quae
observare eos voluerunt pontifices, et eo more
facere, quo adsuessent antiquitus. Minora templa
fiunt ab auguribus cum loca aliqua tabulis aut 25
linteis sepiuntur, ne uno amplius ostio pateant,
certis verbis definita. Itaque templum est locus ita
effatus aut ita septus, ut ex una parte pateat, an-
gulosque adfixos habeat ad terram. Manalis fons
appellatur ab auguribus puteus perennis, neque 30
tamen spiciendus videtur, quia flumen id spiciatur, quod
sua sponte in amnem influat. Manes di
ab auguribus invocantur, quod i per omnia aetheria
terrenaque ma<nare credantur. Idem di su->
peri atque inferi <dicebantur> . . . 35
augures, quod sanctis . . .
minis. Ma . . .
r. p. public̣ . . .
rae, imperi . . .
sae consensu . . . 40
populi comit . . .
ut capere eam . . .
cerove ex . . .
at tempus ad mi . . <Monstra dicuntur na>
turae modum e<gredientia, ut serpens cum pedibus> 45
avis cum quat<tuor alis, homo cum duobus capitibus,>
iecur cum dist<abuit in coquendo. Muta exta>
dicuntur, quibus non . . .
. . . responsi . . . <ad>
iutoria, quae . . . 50
cant, aut ab in . . .
a veneno talique . . .
instare periculum . . .
finium deminution . . . <Minora itemque ma->
iora auspicia quae d . . . 55
maiora consulum, praet<orum censorum dici ait; re->
liquorum minora: cum ilḷị <maiores, hi autem mino->
res magistratus dici <consueverint>. <Men->
sae in aedibus sacris ara<rum vicem obtinent, quia>
legibus earum omnium s . . . 60
ut velut in aram vel in . . .
vati quoque in primis . . .
ubi sacras habituri s . . .
parentatio, non sacrifi . . .
magno or . . . 65
ạṃẹ . . . ạ ṭẹṇẹḅạṭ ạṛạṃ . . .
. . . s stetit pro regno 158.1
. . . Veranius in libro
. . . cum, quod ei summae
. . . causam Grae-
. . . eo autem non 5
. . . <Mutas et sem>ivocales
. . . <sc>ribendo, aut
. . . sisse, in eo
. . . duplicata sit
. . . <Manu mitti> . . . ser. sacrorum 10
. . . <m>odo caput
. . . edicite: hunc
<hominem liberum esse volo> . . . pro eo auri CX
. . . usquam digre-
. . . sui. dum his ser- 15
. . . <e manu homi>nem liberum mit-
. .<Moscillis Cato pro par>vis qui moribus dixit
. . . Migrare mensa,
. . . ịsque templi posita,
. . . tur, cum sequitur sua 20
. . . <q>uidam fuisse in tri-
. . . iales appellatae.
<Mente captus dicitur cum mens> ex hominis potestate
<abit; et idem appellatur de>mens, [qui] quod de sua
<mente decesserit, et amens, quod> a mente [mente] abierit. 25
<Manare solem> . . . <s>olitos esse antiquos
<dicere ait Verrius,> cum solis orientis radi
<splendorem iacere coep>issent, atque ideo primum
<diei tempus mane dictum: quam>vis magis addicitur
. . . e, id est a maturo: quod id 30
. . . : unde et Matutam di-
. . . is. Mamertini appel-
<lati sunt ha>c de causa, cum †de toto Samnio
gravis incidisset pestilentia, Sthennius Met-
tius eius gentis princeps, convocata civium suorum 35
contione, exposuit se vidisse in quiete praecipien-
tem Apollinem, ut si vellent eo malo liberari, ver
sacrum voverent, id est, quaecumque vere proximo na-
ta essent, immolaturos sibi; quo facto leva-
tis post annum vicensimum deinde eiusdem 40
generis incessit pestilentia. Rusum itaque con-
sultus Apollo respondit, non esse persolutum ab his
votum, quod homines immolati non essent: quos si
expulissent, certe fore ut ea clade libera-
rentur. Itaque i iussi patria decedere, cum in par- 45
te ea Si<ciliae> consedissent, quae <nun>c Tauricana
dicitur, forte <labo>rantibus bello no<v>o Messanensibus
auxilio venerunt ultro, eosque a<beo> liberarunt provincia-
les: quod ob <me>ritum eorum, ut gratiam referrent, et in
suum corpus, communionemque agrorum invitarunt 50
eos, et nomen acceperunt unum, ut dicerentur Mamerti-
ni, quod coniectis in sortem duodecim deorum nomi-
nibus, Mamers forte exierat: qui lingua Oscorum
Mars significatur. Cuius historiae auctor est Al-
fius libro primo belli Carthaginiensis. Murra- 55
ta potione usos antiquos indicio est, quod etiam
nunc aediles per supplicationes dis addunt ad
pulvinaria, et quod XII tabulis cavetur, ne mor-
tuo indatur, ut ait Varro in Antiquitatum lib. I.
Muger dici solet a castrensibus hominibus, quasi 60
muccosus, is, qui talis male ludit. Muries est,
quemadmodum Veranius docet, ea quae fit
ex sali sordido, in pila pisato, et in ollam ficti-
lem coniecto, ibique operto gypsatoque et in fur-
no percocto; cui Virgines Vestales serra ferrea 65
secto, et in seriam coniecto, quae est intus in aede
Vestae in penu exteriore, aquam iugem, vel quamlibet, 161.1
praeterquam quae per fistulas venit, addunt, atque ea
demum in sacrificiis utuntur. Mortuae pecudis
corio calceos, aut soleas fieri Flaminicis nefas ha-
betur, sed aut occisae alioqui aut inmolatae, quoniam sua 5
morte extincta omnia funesta sunt. Me pro
mihi dicebant antiqui, ut Ennius, cum ait lib. II:
"Si quid me fuerit humanitus, ut teneatis"; et Luci-
lius: "Nunc ad te redeo, ut quae res me impendet,
agatur." Minorum pontificum maximus dicitur, qui primus 10
in id collegium venit: item minimus, qui novissimus.
Malevoli Mercurii signum erat proxime Ianum; qui
item erat in Turdellis M . . os, . . ḷc̣ . ṛṃ
. . . appellabatur. Malevoli autem, quod
in nullius tabernam spectabat. "Malluvium latum" 15
in commentario sacrorum significat manus qui lavet.
A quo malluviae dicuntur, quibus manus sunt lautae;
perinde, ut quibus pedes, pelluviae. Maximum prae-
torem dici putant ali eum, qui maximi imperi sit;
ali, qui[a] aetatis maximae. Pro collegio quidem augu- 20
rum decretum est, quod in Salutis augurio praetores
maiores et minores appellantur, non ad aetatem, sed
ad vim imperii pertinere. Mortis causa stipu-
latio existimatur fieri, ut ait Antistius Labeo,
quae ita fit, ut morte promissoris confirmetur, 25
aut, ut quidam dixerunt, cuius stipulationis mors
fuit causa. Marspedis, sive sine r littera
maspedis, in precatione solitaurilium quid signi-
ficet, ne Messalla quidem augur in explanatio-
ne auguriorum reperire se potuisse ait. 30
Maiorem consulem L. Caesar putat dici vel eum, pe-
nes quem fasces sint, vel eum, qui prior factus sit.
Praetorem autem maiorem, Urbanum: minores ce-
teros. Mend<icum dici Verrius putat a mente>
eius, quam fef<ellerit fortuna, vel quod precetur quemque> 35
ut vitae su<ae medeatur cibo.> <Mater Matuta,>
manis, <mane, matrimonium, materfamilias,>
matertera, <matrices, materiae dictae videntur,>
ut ait Ve<rrius, quia sint bona, qualia scilicet>
sint, quae <sunt matura, vel potius a matre,> 40
quae est ori<ginis Graecae> . . . <Modo>
quodam, id <est ratione, dicuntur omnia ista: a modo>
fit commodi<tas, commodus, commodat, accommo->
dat, modi<ce, modestia, moderatio, modi->
ficatio. 45
Naenia est <carmen, quod in funere laudandi>
gratia can<tatur ad tibiam> . . . <Afra->
nius in Materte<ris:> . . . <exse->
quias eant . . . <sig->
nificari credi . . . <Plautus> . . . 50
"abi ergo . . .
Idem: "Huic hom<ini amanti mea era apud nos naeniam>
dixit domi"; et ạp̣ . . . <nae->
niam esto." Quosdam . . .
quod ei voci sim<ilior querimonia flentium> 55
sit. quidam aiunt nae<niae ductum nomen ab extre->
mi intestini voca<bulo> . . .
ṇịọ utitur Plautus <in Bacchidibus: "Si tibi est ma->
chaera, at nobis <vervina est domi, qua quidem>
te reddam, u<bi tu me inritaveris, confossio-> 60
rem soricina nenia . . .
do efferim . . . ṃ . . .
Graeci νέατον dic<unt> . . . <chor->
darum ultima <νήτη> . . . <vocem extre->
mam cantionis neni<am appellarunt. Neniae deae> 65
sacellum ultra portam <Viminalem> . . .