. . . ṇtibus coepissent 178.1
. . . lo consule operae
. . . expugnari pos-
. . . ịa regio vide-
. . . ta appella- 5
. . . <Nonarum, Id>uum, Kalen-
<darum dies> . . . <n>ovae nuptae
. . . trum inlucisce-
. . . <atri hi d>ịes esse iudica-
<ti sunt, quod quotienscumque Romani du>ces belli ge- 10
<rendi gratia his diebus supplicaverunt, mal>e rempublicam ges-
<serunt. . . >
. . . <Ob praepositio alias> ponitur
<pro circum, ut cum dicimus urbem> obsideri, ob-
<vallari> . . . <alias> in vicem praepo- 15
<sitionis quae est propter, ut ob merita,> ọḅ superatos
<hostes; unde obsides, qui ob fidem pa>triae praestandam
<dantur; alias pro ad ponitur, ut Ennius:> "ob Romam noc-
<tu legiones ducere coepit", et alibi:> "ob Troiam duxit."
<Oculissimum carissimum. "Oculi>ssimum ostium amicae" 20
<Plautus in Curculione.> Item <"oculissi>me" dixit, signifi-
<cans carissime. Idem in Pseu>dolo oculatum pro prae-
<senti ponit, cum dixit: "Emi>to die caeca hercule
<olivum, id vendito oculata die."> Idem alibi oculatum Ar-
<gum> . . . ẹṣṭ. Idem: "pluris est ocu- 25
<latus testis unus quam auriti decem",> id est qui se vidisse di-
<cat.> . . . ẹam formam ab oculi ap-
. . . <Oculitus dicitur, ut fu>nditus, penitus, signifi-
<catque tam carum esse quam ocu>lum, vel instar
<oculi esse. Odefacit dicebant> antiqui ab odore, 30
<pro olfacit> . . . consuetudine . . .
. . . ut saepe alias, tum in
hoc quoque libro contentae. Quae vox, ut quibusdam videtur,
ex Graeca ὀσμῇ tracta est. Octaviae porticus
duae appellantur, quarum alteram, theatro Marcelli 35
propiorem, Octavia soror Augusti fecit; alteram the-
atro Pompei proximam Cn. Octavius Cn. filius, qui fuit
aedilis curulis, praetor, consul, decemvirum sacris faciendis,
triumphavitque de rege Perseo navali triumpho: quam
combustam reficiendam curavit Caesar Augustus. 40
Ogygia moenia Accius in Diomede appellans
significat Thebas, quia eam urbem Ogygus condidis-
se traditur. Occasio, opportunitas temporis ca-
su quodam provenientis est. Occasus, interitus, vel so-
lis, cum decidit a superis infra terras; quo vocabulo 45
Ennius pro occasione est usus in lib. II: "hic occasus
datus est, at Horatius inclutus saltu." Item in lib. V:
"inicit inritatus, tenet occasus, iuvat res." Item
in lib. VIII: "aut occasus ubi, tempusve audere
repressit." Occisum a necato distingui quidam, quod 50
alterum a caedendo atque ictu fieri dicunt, alte-
rum sine ictu. Itaque in Numae Pompili regis le-
gibus scriptum esse: "si hominem fulminibus occisit,
ne supra genua tollito." Et alibi: "homo si ful-
mine occisus est, ei iusta nulla fieri oportet." 55
October equus appellatur, qui in campo Martio men-
se Octobri immolatur quotannis Marti, bigarum
victricum dexterior. De cuius capite non levis con-
tentio solebat esse inter Suburaneses, et Sacra-
vienses, ut hi in regiae pariete, illi ad turrim 60
Mamiliam id figerent; eiusdemque coda tanta ce-
leritate perfertur in regiam, ut ex ea sanguis de-
stillet in focum, participandae rei divinae gratia.
Quem hostiae loco quidam Marti bellico deo sacrari
dicunt, non ut vulgus putat, quia velut supplicium 65
de eo sumatur, quod Romani Ilio sunt oriundi, et Troia- 181.1
ni ita effigie in equi sint capti. Multis autem genti-
bus equum hostiarum numero haberi testimonio sunt
Lacedaemoni, qui in monte Taygeto equum ventis
immolant, ibidemque adolent, ut eorum flatu cinis 5
eius per finis quam latissime differatur. Et Sallenti-
ni, aput quos Menzanae Iovi dicatus vivos coni-
citur in ignem. Et Rhodi, qui quotannis quadrigas soli
consecratas in mare iaciunt, quod is tali curricu-
lo fertur circumvehi mundum. Occedamus Plautus 10
ponit pro contra cedamus, cum plurimae aliae praeposi-
tiones familiariores huic verbo sint. Occen-
tassint antiqui dicebant quod nunc convicium fe-
cerint dicimus, quod id clare et cum quodam canore fit,
ut procul exaudiri possit. Quod turpe habetur, quia non 15
sine causa fieri putatur. Inde cantilenam dici que-
rellam, non cantus iucunditatem, puto. Ocrem
antiqui, ut Ateius Philologus in libro Glosematorum
refert, montem confragosum vocabant, ut aput
Livium: "Sed qui sunt hi, qui ascendunt altum ocrim?" et: 20
"celsosque ocris arvaque putria, et mare magnum." <et>:
"Namque Taenari celsos ocris." et: "haut ut quem Chiro
in Pelio docuit ocri." unde fortasse etiam ocreae
sint dictae inaequaliter tuberatae. Occare, et
occatorem Verrius putat dictum ab occaedendo, 25
quod caedat grandis globos terrae: cum Cicero venustis-
sime dicat ab occaecando fruges satas. Ocius
secundae collationis, et deinde tertiae ocissime fre-
quentata sunt. †Alii dictas nostros† tracta ex Grae-
co, id est ὠκέως, cuius prima significatio, ex qua pro- 30
cedere in comparationem debet, apud nos non est,
tertiae vero conlationis, cuius †maiora† exempla sunt,
auctor est Plautus in Neruolaria: "ocissime nos li-
beri possimus fier<i> . . .
quicquam ocissi<me> . . . <Coe-> 35
lius historiarum <libro> . . .
tantur ocissimụ<m> . . . <Aelius>
Lamia apud . . .
Lamiam oport . . .
Ocimum, Graecum <et a celeritate nascendi est dictum.> 40
Occupaticius <ager> . . . <desertus>
a cultoribus fre . . . <occupa->
ri coeptus. quod in . . .
Nam cum Hanni<bal> . . .
bene meri<ti> . . . 45
atque eorum agr . . .
tamquam ex ho . . .
nandos pub<lice> . . .
diret commu . . .
est a privatis, . . . 50
accepissent, . . . <Orchitin Ateius>
Philologus in ḷ . . . <ait esse genus oleae>
ductum ex graeco, quod <testiculorum sit instar magni->
tudinis, itaque u . . .
to grandior. Orc<hestra> . . . 55
antea, qui nunc pla . . .
non admittebantur . . .
rim dum fabulae ex . . .
explicari non potera . . .
tabant, quo aequiore . . . 60
nomen duceret. <Orca genus marinae beluae>
maximum dicitur a<d cuius similitudinem>
vasa quoque ficar<ia orcae dicuntur; sunt enim te->
retia, atque infor<mi specie.> . . .
male et ante . . . 65
quantae ne . . .
<Oriri nasci vel surgere.> Orba apud poe- 182.1
<tas significatur privata aliqua> persona cara: apud
<oratores, quae patrem> . . . e . . . ut Ser.
<Sulpicius ait, quae filios> . . . ulos orba est
. . . tris est ante 5
. . . <G>allus Aelius
. . . ọ
. . . stantior
. . . in eo libro
. . . significatu 10
. . . pụella sine
. . . ciṣ sacrae
. . . a nupta
. . . cui fuisset
. . . Cornificius in 15
. . . tor Hyginus
. . . quia miserunt
. . . ịṭạque nocros†
. . . se. Orty-
<gia> . . . <qu>ae nunc Delos. 20
<Orbius clivus videtur appella>tus esse ab orbibus.
. . . <Tulli>a, filia Ser.
<Tulli regis et cum ea L. Tarqui>nius Superbus ge-
<ner> . . . averat tende-
. . . <po>ssessionem coe- 25
. . . s quod pro-
. . . m ducere, unde
<Orbius ab ipsis his orbibus> appellatus est.
<Oratores ex Graeco ἀρητῆρ>ες dictos exi-
<stimant> . . . gentes qui missi 30
. . . <m>ạgistratus populo Romano
. . . <solerent> ἀρᾶσθαι,
<id est testari> . . . ẹṣṭ ab aequitate
eos nostri alii pro legatis appellant, ut Cato in ea
quam scripsit de suis virtutibus contra Thermum: 35
"M. Fulvio consuli legatus sum in Aetoliam, propterea
quod ex Aetolia conplures venerant: Aetolos pacem
velle: de ea re oratores Romam profectos." et in
Originum lib. I: "propter id bellum coepit.
Cloelius praetor Albanus oratores misit Romam 40
cum . . ." Alias pro †decretoribus†, ut Teren-
tius: "orator venio, facite exorator sim." item et Afra-
nius in Emancipato: "sic est orator, si quod oritur
tale." Alias pro disertis et eloquentibus, ab eo quod
antiqui orare dicebant pro agere: ob quam cau- 45
sam orationes quoque eorum vocantur. Orata ge-
nus piscis appellatur a colore auri, quod rustici
orum dicebant, ut auriculas, oriculas. itaque Ser-
gium quoque quendam praedivitem, quod et duobus anu-
lis aureis, et grandibus uteretur, Oratam dicunt 50
esse appellatum. Orae extremae partes ter-
rarum, id est maritimae dicuntur, unde et vestimen-
torum extremae partes, quae quidem et primae dici
possunt. Caecilius in Aethrione usus est pro ini-
tio rei, cum ait: "oram reperire nullam quam 55
expediam, queo." Oreae, freni quod ori inseruntur.
Titinius in Setina: "et si tacebit, tamen gaude-
bit sibi promitti oreas" ẹṭ Naevius in Hariolo: "De-
prandi autem leoni s<i> obdas oreas." Cato Originum
lib. III: "equos respondit: oreas mihi inde, tibi 60
cape flagellum." Coelius pro se apud populum: "e-
quusque mihi sub feminibus occisus erat, oreas
detraho inspectante L. Stertinio." Oreos
Liber pater, et Oreades Nymphae appellantur,
quod in montibus frequenter apparent. Ordi- 65
narium hominem Oppius ait dici solitum scurram
et improbum, qui assidue in litibus moraretur: 185.1
ob eamque causam in ordine staret adeuntium
praetorem. At Aelius Stilo, qui minime ordine
viveret. . . <Cato> in ea oratione, quam scribit de
suis virtutibus contra Thermum: "Quid mihi 5
fieret, si non ego stipendia [in ordine] omnia or-
dinarius meruissem semper?" Sunt quidam eti-
am, qui manipularem, . . . quia infimi sit ordinis,
appellatum credant ordinarium. Ornatus dicitur,
et bonis artibus instructus, et honores adeptus a 10
populo: etiam bene aptus, ut miles aut gladiator;
et acturus fabulas. Atque etiam ornatus dicitur cultus
ipse, quo quis ornatur, ut cum dicimus aliquem
tragico vel comico ornatu prodire . . .
. . . 15
. . .
. . .
Orestiades nymphae montium cultrices.
Ordo sacerdotum aestimatur deorum <ordine, ut deus>
maximus quisque. Maximus videtur Rex, dein Dialis, 20
post hunc Martialis, quarto loco Quirinalis, quinto
pontifex maximus. Itaque in soliis Rex supra om-
nis accumbat licet; Dialis supra Martialem, et
Quirinalem; Martialis supra proximum; omnes
item supra pontificem. Rex, quia potentissi- 25
mus: Dialis, quia universi mundi sacerdos, qui
appellatur Dium; Martialis, quod Mars condito-
ris urbis parens; Quirinalis, socio imperii Roma-
ni Curibus ascito Quirino; pontifex maximus, quod
iudex atque arbiter habetur rerum divinarum huma- 30
narumque. Ordiri est rei principium facere, unde
et togae vocantur exordia[e]. Opaca vocantur umbro-
sa. Opalia dies festi, quibus supplicatur Opi,
appellantur; quorum alter . . .
<Obnubit> . . . 35
<Oppidum> . . .
<Oppido> . . .
<Opiter> . . .
<Opitulus> . . .
<Obturare> . . . 40
<Optio> . . .
<Obtestatio> . . .
<Obices> . . . 186.1
<Obbrutuit> . . .
<Obambulare> . . .
<Obrogare> . . .
<Obacerare> . . . 5
<Oblitteratum> . . .
<Obprobrare> . . .
<Obacerbat> . . .
<Oblucuviasse> . . .
<Oboedire> . . . 10
<Obperiri> . . .
<Obtrectat> . . .
Optutu, quasi optuitu, a verbo, quod est tuor;
et significat video. Optatam hostiam, alii
optimam, appellant eam, quam aedilis tribus con- 15
stitutis hostiis optat, quam immolari velit. Opi-
ma spolia dicuntur originem quidem trahentia ab
Ope Saturni uxore; quod ipse agrorum cultor habetur,
nominatus a satu, tenensque falcem effingitur,
quae est insigne agricolae. Itaque illa quoque co- 20
gnominatur Consiva, et esse existimatur terra. Ideoque
in Regia colitur a populo Romano quia omnes opes
humano generi terra tribuat; ergo et opulenti dicun-
tur terrestribus rebus copiosi; et hostiae opimae
praecipue pingues; et opima magnifica et ampla. 25
Unde spolia quoque, quae dux populi Romani duci hostium
detraxit; quorum tanta raritas est, ut intra an-
nos paulo . . .
trina contigerint nomini Romano: una, quae Ro- 189.1
mulus de Acrone; altera, quae [consul] Cossus Cor-
nelius de Tolumnio; tertia, quae M. Marcellus
<Iovi Feretrio de> Viridomaro fixerunt. M. Varro ait
opima spolia esse, etiam si manipularis miles detrax- 5
erit, dummodo duci hostium . . .
. . .
non sint ad aedem Iovis Feretri poni, testimonio
esse libros pontificum; in quibus sit: Pro pri-
mis spoliis bove, pro secundis solitaurilibus, 10
pro tertiis agno publice fieri debere; esse etiam
Pompili regis legem opimorum spoliorum talem:
"Cuius auspicio classe procincta opima spo-
lia capiuntur, Iovi Feretrio darier oporteat, et
bovem caedito, qui cepit aeris CC<C> . . . Secunda spolia, 15
in Martis ara in campo solitaurilia utra
voluerit caedito . . . Tertia spolia, Ianui Quirino a-
gnum marem caedito, C qui ceperit ex aere
dato. Cuius auspicio capta, dis piaculum dato."
<Ops dea> . . . huius aedis lex nulla extat; neque 20
templum habeat, necne scitur. "Ut qui optima lege
fuerint" adici solet, cum quidam magistratus
creantur . . .
Obscum duas diversas et contrarias significatio-
nes habet. Nam Cloatius putat eo vocabulo si- 25
gnificari sacrum, quo etiam leges sacratae obscatae
dicantur; et in omnibus fere antiquis commenta-
riis scribitur Opicum pro Obsco, ut in Titi[n]ni fabula
Quinto: "Qui Obsce et Volsce fabulantur, nam
Latine nesciunt." A quo etiam verba impudentia e- 30
lata appellantur obscena, quia frequentissimus fuit
usus Oscis libidinum spurcarum. Sed eodem
etiam nomine appellatur locus in agro Veienti,
quo frui soliti produntur augures Roma-
ni. Obigitat antiqui dicebant, pro ante agi- 35
tat, ut obambulare.
Obinunt, obeunt. Obiurare <iureiurando obstringere>,
ut est in . . .
Penthesilea: "Formidabant obiurare." . .
<Obitu> antiqui pro aditu ponebant . . . 40
<Opiparum> . . .
<Obescit> . . .
<Obferumenta> . . .
<Obsecrare> . . .
<Obesus> . . . 45
<Opertat> . . . 190.1
<Obnoxius> . . .
<Opilio> . . .
<Opunculo> . . .
<Obpuviat> . . . 5
<Obdere> . . .
. . .
Ob vos sacro, in quibusdam precationibus est,
pro vos obsecro, ut sub vos placo, pro supplico.
Opportune dicitur ab eo, quod navigantibus 10
maxime utiles optatique sunt portus. <Obher->
bescere, herbam increscere.
Oboritur, agnascitur; nam praepositionem ob, pro
ad, solitam poni, testis hic versus: "Tan-
tum gaudium oboriri ex tumultu maximo." et En- 15
nius: "Ob Romam noctu legiones ducere
coepit." Obnectere, obligare, maxime in nuptiis fre-
quens est. Observasse dicitur, qui observat, quid
cuiusque causa facere debeat. Ita quod is obser-
vat, coluisse aliquem dicitur. Ommentans, 20
<Livius> in Odyssea, cum ait: "In Pylum devenies,
aut ubi ommentans", significat obmanens, sed ea
significatione, qua saepe fieri dicitur, id enim
est mantare. Ops antiqui dicebant, quem
nunc opulentum, ut testimonio est, non solum ei 25
contrarium inops . . . " . . concedit,
ego egens exortus sum." Obsidionalis
corona est [ea], quae datur imperatori ei, qui ob-
sidione liberavit ab hostibus obsessos. Ea fit ex
gramine viridi fere ex eo loco decerpto, in quo e- 30
rant inclusi. Herbam autem victoriae signum
fuisse apud antiquos aliquot exemplis do-
cuimus. Quae corona magnae auctoritatis
fuit. Nam et P. Decio datae duae sunt: una,
ab exercitu universo; altera, ab is qui fuerunt 35
in praesidio obsessi; et L. Sicinio Dentato, qui A-
chilles Romae existimatus est; ac fertur centies
et vicies pro republica depugnasse, coronis donatus
XXVI, in his aureis VIII, civicis XIIII, murali-
bus tribus, obsidionali una. Inter obsidionalem et 193.1
civicam hoc interesse quod altera singularis salutis
signum est; altera diversorum civium servatorum.
Obstitum Cloatius et Aelius Stilo esse aiunt
violatum attactumque de caelo. Cincius . . . cum 5
qui deo deaeque obstiterit, id est qui viderit,
quod videri nefas esset. Obstinato, obfirmato, per-
severanti, ut tenere possit, ut Pacuvius: "obstina-
ti exorsus"; ut Accius in Amphitruone: "aut tam ob-
stinato animo confisus tuo." Cato in Q. Ther- 10
mum de X hominibus: "Rumorem, famam floc-
ci fecit <inter>cutibus stupris obstinatus, insignibus
flagitiis." Naevius in Lycurgo: "Vos qui astatis
obstinati." "Obstrudant, obsatullent", ab avide truden-
do in gulam, non sumendo cibum. Unde et 15
obstrudulentum . . .
dixit Titinius: "Obstrudulenti aliquid, quod pec-
tam sedens, aut lucu[l]entaster, aut forma-
ster frigidus." Obsidium tanquam praesi-
dium, subsidium, recte dicitur. cuius etiam 20
auctor C. Laelius pro se apud populum: "Ut in
nobis terra marique simul obsidium facerent."
Et Sallustius historiarum I: "Magnis operibus
perfectis obsidium coepit per L. Catilinam
legatum." Obstipum, oblicum. Ennius lib. XVI: 25
"Montibus obstipis obstantibus, unde oritur
nox"; et in lib. VIII: "Amplius exaugere obstipo
lumine solis." Caecilius in Imbris: "Resupina obsti-
po capitulo sibi ventum facere tunicula." Lucretius:
"Omnia mendose fieri, atque obstipa necesse 30
est." Obsalutare, offerre salutandi gratia dicebant
antiqui, ut consalutare, persalutare.
<Obsequela> . . .
<Oleagineis> . . .
<Olentica> . . . 35
<Olivetam> . . .
<Officiosus> . . .
<Offucias> . . .
<Offucare> . . .
<Offectores> . . . 40
<Oxime> . . . 194.1
<Oenigenos> . . .
<Oestrum> . . .
<Omen> . . .
<Ovem> . . . 5
<Ovantes> . . .
<Ovalis corona> . . .
Obvaricator dicebatur, qui cuipiam occurrebat,
quo minus rectum iter conficeret. Oufen-
tinae tribus initio causa fuit nomen flu- 10
minis Ofens, quod est in agro Privernate ma-
re intra et Tarracinam. Lucilius: "Priverno
Oufentina venit, fluvioque Ofente." Postea
deinde a censoribus alii quoque diversarum
civitatum eidem tribui sunt adscripti. Os- 15
cillum Santra dici ait, quod oscellant, id est
inclinent, praecipitesque afferantur. Oscillantes,
ait Cornificius, ab eo quod os celare sint so-
liti personis propter verecundiam, qui eo genere
lusus utebantur. Causa autem eius iactationis 20
proditur . . . Latinus rex, qui praelio, quod ei[s]
fuit adversus Mezentium, Caeritum regem,
nusquam apparuerit, iudicatusque sit Iup-
piter factus Latiaris. Itaque †scit eius dies†
feriatos liberos servosque requirere eum non so- 25
lum in terris, sed etiam qua vide[n]tur caelum
posse adiri per oscillationem, velut imaginem
quandam vitae humanae, in qua altissima
interdum <ad infima>, infima ad summum efferuntur.
Atque ideo memoriam quoque redintegrari initio 30
acceptae vitae per motus cunarum lactisque ali-
mentum, quia per eos dies feriarum et oscillis mo-
veantur, et lactata potione utantur. Nec desunt qui
exemplum Graecorum secutos putent Ital[ic]os, quod illi
quoque, iniuria interfecto Icaro, <cum> Erigone filia eius do- 35
lore inpulsa suspendio perisset, per simulationem
. . . Ostentum non solum pro por-
tento poni solere, sed etiam participialiter
<pro ostentato> . . . testimonio est Pacuvius
in Medo: "Atque eccum in ipso tempore ostentum 40
senem." Et Accius in Bacchis: "et praesens praesto 197.1
irrideris nobis . . . stipe
ultro ostentum obtulit." Oscinum tripudium est,
quod oris cantu significat quid portendi; cum
cecinit corvus, cornix, noctua, parra, picus. 5
Obstinet dicebant antiqui, quod nunc ostendit;
ut in veteribus carminibus: "Sed iam se caelo ce-
dens Aurora obstinet suum patrem." Oscines
aves Ap. Claudius esse ait, quae ore canentes
faciant auspicium, ut corvus, cornix, noctua: 10
alites, quae alis ac volatu; ut buteo, sanqualis,
aquila, inmusulus, vulturius: †picam aut†
Martius Feroniusque et parra et in oscini-
bus, et in alitibus habentur. Ostiam urbem
ad exitum Tiberis in mare fluentis Ancus 15
Martius rex condidisse, et feminino appel-
lasse vocabulo fertur: quod sive ad urbem, sive
ad coloniam, quae postea condita est, refertur,
[Quod] neutrum certe plura . . .
ferri non debet. Osculana pugna in prover- 20
bio [est], quo significabatur victos vincere, quia in
eadem . . . et Valerius Laevinus imperator Romanus
a Pyrrho erat victus, et brevi eundem re-
gem devicerat. Sulpicio . . .
item imperator noster. eius rei meminit 25
Titinius hoc modo: "Haec quidem quasi
Osculana pugna est <hau> secus, quia †in†
fugere polsi hinc spolia colligunt" Significatur
etiam osculo savium, ut Plautus in Nervo-
laria: "Osculum sat est osculi mihi <uostri>. 30
Qui, amabo, mi pater?"; quod inter cognatos, pro-
pinquosque institutum ab antiquis est, maximeque
feminas . . .
<Osorem> . . .
<Ollic> . . . 35
<Obiurgatio> . . .
<Obtrectator> . . . 198.1
<Obmanens> . . .
<Offringi> . . .
  Optima lex
. . . in magistro populi 5
faciundo, qui vulgo dictator appellatur, quam ple-
nissimum posset ius eius esse significabatur, ut
fuit Mani Valerii M. f. †Volusuinae gentis†, qui pri-
mus magister a populo creatus est. Postquam
vero provocatio ab eo magistratu ad populum da- 10
ta est, quae ante non erat, desitum est adici
"ut optima lege", ut pote imminuto iure priorum
magistrorum. Originum libros quod inscripsit
Cato, non satis plenum titulum propositi sui vi-
detur amplexus, quando praegravant ea, quae 15
sunt rerum gestarum populi Romani. Optio qui nunc
dicitur, antea appellabatur accensus. Is adiutor da-
batur centurioni a tribuno militum. qui ex eo tem-
pore, <quo optare> quem velint centurionibus permis-
sum est, etiam nomen ex facto sortitus est. Plau- 20
tus in Asinaria: "Qua me, qua uxorem, qua tu ser-
vum Sauream potes, circumduce. aufer: promitto tibi
non obfuturum, si id effeceris, tibi optionem sumito
Leonidam." Obsidionem potius dicendum esse, quam
obsidium, adiuvat nos testimonio suo Ennius in 25
Telamone cum ait: "Scibas natum ingenuum Aia-
cem, cui tu obsidionem paras." Item alio loco: "He-
ctor, qui haud cessat obsidionem obducere." Orare
antiquos dixisse pro agere, testimonio sunt [quod] et
oratores, et i qui nunc quidem legati, tunc ve- 30
ro oratores, quod reipublicae mandatas partis age-
bant; Ennius quoque cum dixit in lib. I Anna-
lium: "Face vero quod tecum precibus pater orat."
Oscos quos dicimus, ait Verrius, Opscos antea dictos,
teste Ennio, cum dicat: "De muris rem gerit Opscus." 35
Adicit etiam, quod stupra inconcessae libidinis ob-
scena dicantur, ab eius gentis consuetudine inducta.
Quod verum esse non satis adducor, cum apud antiquos
omnis fere obscena dicta sint, quae mali ominis 201.1
habebantur, ut illa Virgilii testimonio sunt,
ut superiorum auctorum exempla referre non sit
necesse, cum ait: "Harpyias obscenas volucres."
et: "Obscenamque famem." Ob praepositione antiquos 5
usos esse pro ad, testis est Ennius, cum ait lib. XIV:
"Omnes occisi, obcensique in nocte serena"; id est ac-
censi. Et in Iphigenia: "Acherontem adibo, ubi mortis
thesauri obiacent." Eiusdem autem generis esse
ait obferre, obtulit, obcurrit, oblatus, obiectus: 10
mihi non satis persuadet. Ostentum, quo nunc
utimur interdum prodigii vice, quin participiali-
ter quoque dici solitum sit, non dubium facit eti-
am C. Gracchus de legibus a se promulgatis, cum
ait: "Quod unum nobis in ostentum, ipsis in usum 15
adportatur." Occisitantur, saepe occiduntur. Sic
C. Gracchus pro rostris in P. Popillium: "Homines li-
beri nunc in oppido occisitantur." Osi sunt, ab odi[o]
declinasse antiquos testis est C. Gracchus in ea, quae
est de lege Minucia, cum ait: "Mirum si quid 20
his iniuriae fit; semper eos osi sunt." Quod nunc
quoque cum praepositione elatum frequens est, quando
dicimus [semper] perosi. Ostende, ostendam; ut
permultis aliis exemplis eius generis manifestum est.
Optionatus, ut decurionatus, pontificatus dicitur, ut 25
Cato in ea, quam habuit apud equites; "Maiores seor-
sum, atque divorsum pretium paravere bonis atque
strenuis, decurionatus, optionatus, hastas donaticas,
aliosque honores." Ob os, ad os significat . . .
Item ut superioribus quoque exemplis testatus est. 30
Obsonitavere saepe obsonavere. Cato in suasione <ne>
de lege Orchia derogaretur: "Qui antea obsonitavere,
postea centenis obsonitavere." Os-
tentas, saepe ostendis gloriandi causa. Sed et participialiter
id et dici debet, et dictum est feminino genere. 35
<Opigenam Iunonem> . . .
<Oletum> . . . 202.1
Ovibus duabus multabantur apud antiquos <in> mi-
noribus delictis, ut in maioribus †ambubus†; nec hunc
ultra numerum excedebat multatio, quae postea quam
aere signato uti civitas coepit, pecoraque mul<ta>ticia 5
incuria corrumpebantur, unde etiam peculatus crimen
usurpari coeptum est, facta est aestimatio pecoralis multae
et boves centenis assibus, oves denis aestimatae. Inde
suprema multa, id est maxima, appellatur tria millia
aeris. Item vicesis minoribus delictis. Olivetam 10
antiqui dicebant, cum olea cogebatur: ut messem
cum frumenta: aut vindemiam cum uvae. Quod
vocabulum potius frequentari debebat, quam nul-
lum eius significationis causa haberemus: quam-
vis quidam olivitatem [m]eam dicant. Op- 15
pidorum originem optime refert Cicero
lib. I de gloria, eamque appellationem usurpatio-
ne[m] appellatam esse existimat, quod opem darent,
adiciens "ut . . . imitetur ineptias Stoicorum." Orcum
quem dicimus, ait Verrius ab antiquis dictum 20
Ur[a]gum, quod et u litterae sonum per o efferebant
et per c litterae formam nihilominus g usurpabant.
Sed nihil affert exemplorum, ut ita esse credamus:
nisi quod is deus nos maxime urgeat. Obmo-
veto, pro admoveto dicebatur apud antiquos, ut alia, 205.1
quae supra relata sunt. Offendices ait esse Titius nodos,
quibus apex retineatur et remittatur. At Veranius
coriola existimat, quae sint in loris apicis, quibus
apex retineatur et remittatur, quae ab offendendo 5
dicantur. Nam cum ad mentum perventum sit,
offendit mentum. Olvatium Antistius Labeo
ait esse mensurae genus. Occultum offerre, significat
sub terram fere ponere. Obiacuisse, ante[a] iacuisse.