<Runa genus teli significat> . . . <ru>nas 262.1
. . . <Ennius> . . . <"runat>a re-
<cedit", id est proeliata> . . . Naevi-
<us> . . . uṇt
. . . ad 5
. . . ṭesen
. . . <Ru>ctare
<non ructari dicendum est> . . . ụnt pro
. . . ịṇos igi-
<tur> . . . a scrib- 10
. . . <Fl>accus
. . . <"videtis alios ructa>re, ac
<respuere pulcherrima superbia"> . . . M. Cice-
<ro> . . . rupta
. . .<Resparsum> . . . significat 15
. . . <n>ovendia-
<li> . . . spargebatur.
. . . ṇo. Romani
<ludi> . . . e artificum
. . . ci . . coeperunt. 20
. . . q̣ụẹ alis civitatibus
. . . quod omnes, qui nunc
. . . sunt institu-
<ti> . . . <R>omanos. Ali aiunt
. . . <Matris> Magnae, ac po- 25
. . . in conferendis
. . . ros Romanos. Ali
. . . os equitando, iactu
. . . ḍilibus: paribusque etiam
. . . ludentibus fierent. 30
<Rubidus panis appella>tur parum coctus, cum
. . . Plautus in Casina:
<"in furnum calidum condit>o, atque ibi torreto
<me pro pane rubido"> . . <it>em scorteae ampullae
vetustate rugosae, et coloris eiusdem, rubidae di- 35
ci solent. Romanam portam vulgus appellat,
ubi ex epistylio defluit aqua; qui locus ab an-
tiquis appellari solitus est statuae Cinciae, quod
in eo fuit sepulcrum eius familiae. Sed porta
Romana instituta est a Romulo infimo clivo 40
Victoriae; qui locus gradibus in quadram formatus
est. Appellata autem Romana a Sabinis praecipue
quod ea proximus aditus erat Romam. Rutabu-
lum est, quo rustici in proruendo igne, pa-
nis coquendi gratia. Novius in Pico: "quid ego fa- 45
cerem? otiosi rodebam rutabulum." Naevius
obscenam viri partem describens: "vel quae spe-
rat se nupturam †viri† adulescentulo[s], ea licet
senile tractet retritum rutabulum." Ruta
caesa dicuntur, quae venditor possessionis, sui 50
usus gratia concidit, ruendoque contraxit.
Rutilium rufum significat. Cuius coloris stu-
diosae etiam antiquae mulieres fuerunt; un-
de traxerunt cognomina Rutilias, ut indi-
cat frequenter Afranius. Rutrum tenentis 55
iuvenis est effigies in Capitolio ephebi
more Graecorum harenam ruentis, exercita-
tionis gratia; quod signum Pompeius Bithynicus
ex Bithynia supellectilis regiae Romam de-
portavit. Rutundam aedem Vestae Num- 60
a Pompilius rex Romanorum consecrasse vi-
detur, quod eandem esse terram, qua vita homi-
num sustentaretur, crediderit: eamque pilae
forma[m] esse, ut sui simili templo dea cole-
retur. Ruscum est, ut ait Verrius, ampli- 65
us paullo herba, et exilius virgultis fru-
ticibusque, non dissimile iunco; cuius coloris rebus
uti mulieres solitas commemorat Cato Origi-
num lib. VII: "mulieres opertae auro purpuraque; arsinea, 265.1
rete, diadema, coronas aureas, ruscea †facile†,
galbeos, lineas, pelles, redimicula." Rupitias . . .
XII significat damnum dederit. Rodus, vel
raudus significat rem rudem et inperfectam; 5
nam saxum quoque raudus appellant poetae, ut Ac-
cius in Melanippo: "Constit[u]it, cognovit, sensit,
conlocat sese in locum celsum; hinc manibus rapere
roudus saxeum grande[m] et grave[m]"; et in Chry-
sippo: "Neque quisquam a telis vacuus, sed uti cuique 10
obviam fuerat, ferrum alius †saxio rudem†." Vulgus
quidem in usu habuit, non modo pro aere inperfec-
to, ut Lucilius, cum ait: "plumbi pa<u>xillum rodus li-
nique matexam"; sed etiam signato, quia in manci-
pando, cum dicitur: "rudusculo libram ferito", asse 15
tangitur libra. Cincius de verbis priscis sic ait:
"Quemadmodum omnis fere materia non deforma-
ta rudis appellatur, sicut vestimentum rude,
non perpolitum; sic aes infectum rudusculum. Apud
aedem Apollinis aes conflatum iacuit, id ad ru- 20
dus appellabant. In aestimatione censoria
aes infectum rudus appellatur. Rudiari ab eodem
dicuntur, qui saga nova poliunt. Hominem inperi-
tum rudem dicimus." Rudentes restes nauticae,
et asini, cum voces mittunt. Ruspari est 25
quaerere crebro, ut hoc versu indicatur: "et ego
ibo, ut latebras ruspans †rimeram aptimas†."
Rustica vinalia appellantur mense Augusto
XIIII Kal. Sept. Iovis dies festus, quia Latini bellum
gerentes adversus Mezentium, omnis vini liba- 30
tionem ei deo dedicaverunt. Eodem autem die Veneri
templa sunt consecrata, alterum ad Circum Ma-
ximum, alterum in luco Libitinensi, quia in eius
deae tutela sunt horti. Rustum ex rubus
* * * 35
<R littera> . . .
* * *
<Rorarios> . . .
* * *
* * * 40
<Robum> . . .
* * *
<Robigalia> . . . 266.1
* * *
<Rorarium vinum> . . .
* * *
<Romanus ager> . . . 5
* * *
ubi incubare posset auspicii repetendi causa.
Rogatio est, cum populus consulitur de uno pluribusve
hominibus, quod non ad omnis pertineat, et de una plu-
ribusve rebus, de quibus non omnibus sanciatur. Nam quod in 10
omnis homines resve populus scivit, lex appellatur.
Itaque Gallus Aelius ait: "inter legem et rogationem
hoc interest. Rogatio est genus legis; quae lex, non
continuo ea rogatio est. <rogatio> non potest non esse lex,
si modo iustis comitiis rogata est." Romulum 15
quidam <a> fico Ruminali, ali quod lupae ruma nutri-
tus est, appellatum esse ineptissime dixerunt. Quem
credibile est a virium magnitudine, item fratrem
eius appellatos. Romam appellatam esse Cephalon
Gergithius (qui de adventu Aeneae in Italiam videtur 20
conscribsisse) ait ab homine quodam comite
Aeneae. Eum enim occupato monte, qui nunc Palatinus
dicitur, urbem condidisse, atque eam Rhomen nominas-
se. Apollodorus in Euxenide ait, Aenea et Lavi-
nia natos Mayllem, Mulum, Rhomumque, atque ab 25
Romo urbi tractum nomen. Alcimus ait, Tyrrhenia
Aeneae natum filium Romulum fuisse, atque eo ortam
Albam Aeneae neptem, cuius filius nomine Rhodius
condiderit urbem Romam. Antigonus, Italicae
historiae scribtor, ait, Rhomum quendam nomine, 30
Iove conceptum, urbem condidisse in Palatio
Romaeque ei dedisse nomen . . . historiae Cumanae
compositor, Athenis quosdam profectos Sicyonem
Thespi[ad]asque; ex quibus porro civitatibus, ob inopiam
domiciliorum, conpluris profectos in exteras regio- 35
nes, delatos in Italiam, eosque multo errore nomi-
natos Aborigines; quorum subiecti qui fuerint †cae-
ximparum† viri, unicarumque virium imperio mon-
tem Palatium, in quo frequentissimi consederint,
appellavisse a viribus regentis Valentiam: quod no- 40
men adventu Euandri Aeneaeque in Italiam cum magna 269.1
Graece loquentium copia interpretatum, dici coeptum Rho-
men. Agathocles, Cyzicenarum rerum conscribtor, ait,
vaticinio Heleni inpulsum Aenean, Italiam petivisse
portantem suam secum neptem, Ascani filiam, nomine 5
Rhomen, eamque, ut Italia sint Phryges potiti et [h]is
regionibus maxime, quae nunc sunt vicinae Urbi,
prima<m> omnium consecrasse in Palatio Fidei templum;
in quo monte postea cum conderetur urbs, visam
esse iustam vocabuli Romae †nomen† causam eam quae priore, 10
unde ea locum dedicavisset Fidei. Ait quidem Aga-
thocles conplures esse auctores, qui dicant Aenean
sepultum in urbe Berecynthia proxime flumen
Nolon, atque ex eius progenie quendam nomine Rho-
mum venisse in Italiam, et urbem Romam nomina- 15
tam condidisse. Caltinus, Agathoclis Siculi qui res ges-
tas conscribsit, arbitratur e manu Troianorum fu-
gientium Ilio capto, cuidam fuisse nomen Latino, eumque
habuisse coniugem Rhomen, a qua, ut Italia sit po-
titus, urbem, quam condiderit, Romam appellavisse. 20
Lembos, qui appellatur Heraclides, existimat, re-
vertentibus ab Ilio Achivis, †quendam† tempestate
deiectos in Italiae regiones secutos Tiberis decur-
sum pervenisse, ubi nunc sit Roma; ibique propter tae-
dium navigationis, inpulsas captivas auctori- 25
tate virginis cuiusdam tempestivae nomine Rho-
mes, incendisse classem; atque ab ea necessitate
ibi manendi urbem conditam ab is, et potissimum
eius nomine eam appellatam, a cuius consilio eas
sedes sibi firmavissent. Galitas scribit, cum post 30
obitum Aeneae imperium Italiae pervenisset ad Latinum,
Telemachi Circaeque filium, isque ex Rhome suscepis-
set filios, Rhomum, Romulumque, urbi conditae in Pa-
latio causam fuisse appellandae potissimum Rho-
m . . . 35
isic̣ . . .
in ị . . .
exp̣ . . .
Rom . . .
lao . . . 40
tos . . .
pler . . .
mito<r> . . .
pepe<ri> . . .
dend . . . 45
atque . . . <Ro->
mam; . . .
omnes pṛ . . .
nominạ . . .
conpressa . . . 50
positos in . . .
mam montẹ . . .
sunt educạṭ<i> . . .
minati pot . . .
essent procreati . . . 55
restituisse regṇ . . .
per auguria decre . . .
naretque, ac deorum . . . <Ro->
mulum urbem conḍ . . .
potius quam Romuḷ<am> . . . <ut amplio-> 60
re vocabuli signifi<catu prosperiora patriae>
suae ominaretur. R . . .
latam, Terentius quid ḍị . . .
deinde detortam vocạ . . .
credibile. ceterum caus . . . 65
nisse aịt Verrius ụ . . .
Romanam portam aṇṭẹ . . .
tatam ferunt, quae fuerit . . .
. . . ny- 270.1
. . . ạụṭa
. . . ṣe
. . . proxima
. . . ṃae 5
. . . <cu>ịusdam
. . . ep
. . . ama
. . . t ap-
. . . ịnium 10
. . . de
. . . ẹṃ quae
. . . ṭ requisi-
. . . pellatam
. . . tem quae 15
. . . Rumex
<genus teli simile spari Gallici, cuius> meminit Lucili-
<us . . . : "tum spara tum rumices portan>tur, tragula
<porro." Rumitant significat rumigera>ntur ut Nae-
<vius: "simul alius aliunde rum>itant inter 20
<sese." Ruminalem ficum appel>latam ait Varro
. . . ibus, quod sub ea ar-
<bore lupa mammam dederit> Remo et Romulo
. . . <Mamm>a autem rumis di-
<citur, unde et rustici haed>os subrimios vo- 25
<cant, quasi adhuc sub mamm>a. Alibi autem sunt
. . . ruminari solitum
. . . <Rumen est pars colli,> qua esca devoratur;
<unde rumare dicebatur,> quod nunc ruminare.
<Rumentum in augu>ralibus significare vi- 30
<detur> . . . <abrupti>ove: "dum verba anci-
. . . ṭerim vis canerit
. . . ọ augurio rumentum
. . . <Rhegium> . . . care oportere ait
Verrius id municipium, quod in freto e regione Siciliae 35
est; quoniam id dictum est a rumpendo, quod est Graece †pata-
iai†; eo quidem magis, quia in Gallia Cisalpina,
ubi forum Lepidi fuerat, Regium vocantur. "Rhondes
Icadionque" cum dixit Lucilius, duo nomina pirata-
rum posuit, tam infestum sibi corpus et valitudinem 40
referens, quam †levis sed† saluti navigantium.
Rhinocerotem quidam esse aiunt bovem Aegyptium.
Redemptores proprie atque antiqua consuetu-
dine dicebantur, qui, cum quid publice faciendum
<a>ut praebendum condixerant effecerantque, tum de- 45
mum pecunias accipiebant. Nam antiquitus emere
pro accipere ponebatur: at hi nunc dicuntur redempto-
res, qui quid conduxerunt praebendum utendumque.
†Redibitur†, tum id proprie dicitur, quod redditum est, inprobatumque,
et qui dedit, [id est quod] rursus coactus est habere id, quod 50
ante habuit. Rediviam quidam, ali reluvium ap-
pellant, cum circa unguis cutis se resolvit, †qui
at uere† est solvere. Titinius in Setina: "lassi-
tudo conservum, rediviae flagri"; et †Livi† "scabra
in legendo, reduviosave offendens". Redhos- 55
tire, referre gratiam. Na<e>vius in Lupo: "†Vel† Ve-
iens regem sal<u>ta[n]t Vib[a]e Albanum <A>mulium co-
miter senem sapientem, contra redhostis †mena-
lus†" et Accius in Amphitryone: "cedo ecquid †te-
redhosti titum cum eas sem† obiectet facilius." 60
Nam et hostire pro aequare posuerunt. Ennius in Cre-
sphonte: "Audi[s] atque auditis hostimentum adiun-
gito." et in Hectoris Lytris: "quae mea comminus ma-
chaera, atque hasta †hospius† manu." et Pacuius
in Teucro: "Nisi coerceo protervitates, atque hostio fe- 65
rociam." Redantruare dicitur in Saliorum exultatio-
nibus: "cum praesul amptruavit", quod est, motus edidit,
ei referuntur invicem idem motus. Lucilius: "praesul
ut amptruet inde, <ut> vulgus redamptruet †at†." 273.1
Pacuius: "Promerenda gratia simul cum videam Graios
nihil mediocriter redamptruare, opibusque sum-
mis persequi." Redivivum est ex vetusto renovatum.
Cicero lib. I in Verrem: "Utrum existimatis minus ope- 5
ris esse unam columnam efficere ab integro novam
nullo lapide redivivo?" Redarguisse per e
litteram Scipio Africanus Pauli filius dicitur enunti-
asse, ut idem etiam pertisum. cuius meminit Lucilius, cum
ait: "Quo facetior videare, et scire plus quam cae- 10
teri, pertisum hominem, non pertaesum †dicere; ferum
nam genus†." Redimiculum vocant mulieres catel-
lam, qua[m] maxima utantur ornatus causa. Reus
nunc dicitur, qui causam dicit: et item qui quid promisit
sponditve ac debet. At Gallus Aelius lib. II signi- 15
ficationum verborum, quae ad ius pertinent, ait: "Re-
us est, qui cum altero litem contestatam habet, sive
is egit, sive cum eo actum est. Reus stipulando est
idem qui stipulator dicitur, quippe suo nomine ab
altero †quibus pepulatus† est, non is qui alteri adstipula- 20
tus est. Reus promittendo est, qui suo nomine al-
teri quid promisit, qui pro altero quid promisit." At Capi-
to Ateius in eadem quidem opinione est, sed exemplo
adiuvat interpretationem, Numa in secunda tabu-
la secunda lege, in qua scriptum est: "quid horum fuit unum 25
iudici arbitrove reove eo die diffensus esto."
†nunc uterque actorum reiqu[a]e in iudicio me vocatur†;
itemque accusator de vi accitur more vetere,
et consuetudine antiqua. Rivus vulgo ap-
pellatur tenuis fluor aquae, non spe consiliove 30
factus, verum naturali suo inpetu. Sed hi rivi di-
cuntur, qui manu facti sunt, sive super terram fossa,
sive †super† specu; cuius vocabuli origo ex Graeco
pendet. Retanda locantur Pomptina flumi-
n<a> . . . 35
ap̣ . . .
Rit<us> . . .
ne a . . .
istic. <Plautus in Menaechmis: "Certe haec mulier can->
terinọ <ritu astans somniat."> . . . 40
homi . . .
inaṭ . . .
telo . . .
alioqui . . .
tionem . . . 45
lorum rạ . . .
litum e . . .
remoṛạ . . . <Retractare est rursus tracta->
re. Ra<bidus a rabie dictus, qui morbus caninus est.>
Catullu<s . . . : "abit in quiete mol-> 50
li rabidus <furor animi."> . . . <Ravi coloris>
appellantur q<ui sunt inter flavos et caesios> . . .
ravo sub con . . .
quod genus homin<um Plautus appellat ravistellos:>
"Sed quis haec est <mulier et ille ravistellus qui> 55
venit?" Rate<s vocantur tigna inter se conligata,>
quae per aquam agaṇ<tur; Quo quidem vocabulo>
interdum etiam na<ves ipsae significantur.>
Afranius in Epistula: . . . "<per->
culsam ratem." Item . . . <signi-> 60
ficarint etiam reṃ . . . <Accius in Neopto->
lemo: "Atque ego repeṛc̣ . . .
et alio loco: "Sed iam prop . . .
tes salum." Radere ge<nas> . . .
lege XII, id est, unguibus . . . <Rabula> 65
dicitur in multis in<ten>tus nẹg<otiis paratusque ad ra->
dendum quid auferundụ<mque, vel est ita dictus,>
quia acrior sit in nẹg<otiis agendis quasi rabiosus.>
. . . 274.1
. . . <Raudusculana porta appellata qu>od
<rudis et inpolita sit relicta, vel quia> aere
. . . tatum,
. . . <m>ạncipa- 5
. . . ṭ se li-
. . . genus
. . . enim
. . . ci atque
. . . ṇvene 10
. . . s M.
. . . lerio
. . . <Rasores fidicines appel>ḷạbant,
. . . entur, quia
<videntur chordas ictu radere> . . . ạṛtifi- 15
. . . <Ratitum quadrantem> . . . Tarqui-
. . . et Oppius
. . . ịn eo, et tri-
<ente ratis fuerit effigies,> ụt navis in as-
<se> . . . quoque ratitum 20
. . . ratiti Antonius
. . . trientes putat,
. . . <pa>rs assis sit, quin
. . . nulla sic, sed se-
. . . <sex>tans, nec hac re ra- 25
. . . ṇạ ac legionum unam
. . . ṣịgnificat, quod hi pe-
. . . e ratio cum his putaretur
. . . ẹṣsent. Ravim anti-
<qui dicebant pro raucitate.> Plautus: "Ubi si quid pos- 30
<cam, usque ad ravim pos>cam." Item: "experiuravi her-
<cle omnia ad raucam rav>ịm." et in Artemone: "et
. . . <ravim." Caeciliu>ṣ in Hypobolimaeo: "Prius
<ad ravim> c̣ịtam feceris." Ratus sum
significat putavi, sed alioqui pro firmo, certo po- 35
nitur ratus et ratum. Ennius: "Occiduntur, ubi potitur ratus
Romulus praedam"; et Accius in Melanippo: "Neque
ratum est, quod dicas, neque quae agitas, dicendi est locus."
R. duobus in conpluribus orationibus, cum de actis †disser-
ti cuius etiam†, perscribi solet, id est rationum relatarum, 40
quod his tabulis docentur iudices, quae publice data
atque accepta sint. Raviliae a ravis oculis, quemad-
modum a caesiis caesullae. Ratumenna porta
a nomine eius appellata est, qui ludicro certamine
quadrigis victor, †clarusci† generis iuvenis Ve- 45
is, consternatis equis excussus Romae perit; qui
equi feruntur non ante constitisse, quam pervenirent
in Capitolium, conspectumque fictilium quadrigarum,
quae erant in fastigio Iovis templi, quas faciendas
locaverant Romani Veienti cuidam artis figulinae 50
prudenti. Quae bello sunt reciperatae; quia in fur-
nace adeo creverant, ut eximi nequirent: idque
prodigium portendere videbatur, in qua civitate
eae fuissent, omnium eam futuram potentissimam.
Reciperatio est, ut ait Gallus Aelius, cum inter popu- 55
lum et reges nationesque et civitates peregrinas
lex convenit, quomodo per reciperatores red-
dantur res reciperenturque, resque privatas inter se
persequantur. Reciprocare pro ultro citroque posce-
re usi sunt antiqui, quia procare est poscere. 60
Pacuius in Teucro: "†Rapido, reciproco, percito, augusto
citare, rectem, reciprocare† undaeque gremiis sub-
iectare, adfigere." Plautus in Astraba: "Quasi tolle-
no aut pilum Graecum reciproceis plana via."
Recellere reclinare, et excellere, in altum extol- 65
lere. Recinium omne vestimentum quadratum [h]i
qui XII interpretati sunt, esse dixerunt †vir toga†
mulieres utebantur, praetextam clavo purpureo.
unde reciniati mimi planipedes. Quam rem dili- 277.1
genter exsequitur Santra lib. II de antiquitate ver-
borum. †Reconductae fecerit, et† condere urbem,
facere, aedificare, ut Cincius testatur in libro de
verbis priscis. Ricae et riculae vocantur parva 5
ricinia, ut palliola ad usum capitis facta. Gran<ius>
quidem ait esse muliebre cingulum capitis, quo
pro vitta flaminica redimiatur. Rectae appel-
lantur vestimenta virilia, quae patres liberis
suis conficienda curant ominis causa: ita usur- 10
pata quod a stantibus et in altitudinem texuntur.
Remancipatam Gallus Aelius esse ait, quae manci-
pata sit ab eo, cui in manum convenerit. Rie-
nes quos nunc vocamus, antiqui nefrundines ap-
pellabant, quia Graeci νεφροὺς eos vocant. Pla- 15
utus in Satyrione: "Male tibi evenisse video;
glaber erat tamquam rien." Refriva faba
dicitur, ut ait Cincius quoque, quae ad sacrificium re-
ferri solet domum ex segete auspici causa; qua-
si revocant fruges, ut domum datantes† tevir- 20
tico† ad rem divinam faciendam. Aelius dubitat,
an ea sit, quae prolata in segetem domum referatur,
an quae refrigatur, quod est torreatur. Sed opinionem
Cinci adiuvat, quod in sacrificis publicis, cum puls
fabata dis datur, nominatur refriva. Remeare 25
redire: ut commeare, ultro citro ire. Unde com-
meatus dari dicitur, id est tempus, quo ire, redire qui possit;
ut Afranius in Emancipato: "Vetuit me sine
mercede prosum †paucius† remeare in ludum." Re-
meligines et remorae †memorando† dictae sunt 30
in Plauto in Casina: "Nam quid illae nunc tam diu intus
remorantur remeligines?", ab Afranio in Prodito:
"remeligo a Laribus missa sum †hanc† quae cursum
cohib<eam."> . . .
non maṇ . . . 35
inno . . . <"odioss->
aeque su<nt, remoramque faciunt rei priuatae et>
publi<cae." Lucilius: "quaenam vox ex te resonans>
meo gṛ<adu remoram facit?" Remurinus ager>
dictus, <quia possessus est a Remo, et habitatio Remi> 40
Remu . . .
ṃum cụ . . .
tatam a . . .
de urb<e condenda fuerit auspicatus> . . .
rum qu . . . 45
testis eṣṭ . . .
iter inuc̣ . . . <Remores>
remorẹ . . . <Rima->
ri, quaere<re valde, ut in rimis quoque> . . .
qui te rimaṇ . . . 50
Ennius lib. XỊ: . . .
utrique." Re<millum dicitur quasi repandum.>
Lucilius: "Suda . . .
remillum" et Afra<nius:> . . . <"co->
xendice pergam" . . . <Re-> 55
morbescat En<nius> . . . <in mor->
bum reccidat. R<efutare significat redargue->
re. Pacuius in He<r>mi<ona:> . . .
quas glorin et . . .
rietas humanuṃ . . . <compositum a fando, versa A> 60
littera in U, <tamquam AU in U mutatum est in>
recludere. Rena?<ncitur> . . . <sig->
nificare ait rep<rehenderit. Unde adhuc nos>
dicimus nanciscitur et <nactus, id est adeptus. Reor>
existimo, et quaecuṃ<que ab eo declinantur,> 65
quorum passiva aucto . . . <Remulco>
<dicitur, cum scaphae remis navis magn>a tra- 278.1
<hitur. Rigidum et praeter modum frigidum si>g̣ṇificat,
<et durum> . . . ugido
. . . rigido
. . . o ferro. 5
<Regifugium dies notatur in fastis a. d.> VI Kal.
. . . <dict>us quia
<eo die rex Tarquinius fugerit e Roma> . . quod fal-
. . . et Tul-
. . . t Salios 10
. . . <sacri>ficium in
. . . ṇoverit
. . . <dies ta>les no-
<tari Q. R. C. F.> . . . q̣ụando rex
<comitiassit fas> . . . cit his 15
. . . nec in
. . . <E>truria.
. . . Kal. Iun. is
. . . legi debet cum
. . . ẹ nefasto fastus. 20
<Regia> . . . quod in fanum a poṇ-
<tifice> . . . ṭant, quod in ea sa-
<cra fiunt quaedam a rege sol>ita usurpari.
. . . uae fiunt fori co-
. . . civitate aliquem 25
. . . <po>ṭestate, sed non
. . . um, qui homini talis
. . . ẹptus fulguris fit,
. . . uli, quo regiae fe-
. . . <R>eglescit, cum dixit 30
<Plautus, significat crescit, h>ọc versu: "vix super-
. . . e misero mihi ac
. . . ṇde etiam glires
dicti videntur, quibus corpus pinguitudine adcre-
scit. Reapse est reipsa. Pacuius in Armorum iudi- 35
cio: "Si no<n> est ingratum reapse, quod feci bene." Re-
gimen pro regimento usurpant poetae. Ennius lib.
XVI: "Primus senex bradyn in regimen bellique pe-
ritus." Relegati dicuntur proprie, quibus ignomi-
niae, aut poenae causa necesse est ab urbe Roma, 40
aliove quo loco abesse lege †senatuique† consul-
to, aut edicto magistratuus; ut etiam Aelius
Gallus indicat. Religiosus est non mod[ic]o de-
orum sanctitatem magni aestimans, sed etiam officio-
sus adversus homines. Dies autem religiosi, quibus, 45
nisi quod necesse est, nefas habetur facere: quales
sunt sex et triginta atri qui appellantur, et Allien-
sis, atque [h]i, quibus mundus patet. †esse† Gallus Ae-
lius, quod homini ita facere non liceat, ut si id
faciat, contra deorum voluntatem videatur fa- 50
cere. Quo in genere sunt haec: in aedem Bonae deae
virum introire; adversus †mysticiae† legem ad
populum ferre; die nefasto apud praetorem lege
agere. Inter sacrum autem, et sanctum, et religiosum dif-
ferentias bellissime refert: sacrum aedificium, 55
consecratum deo; sanctum murum, qui sit circum oppidum; re-
ligiosum sepulcrum, ubi mortuus sepultus aut
humatus sit, satis constare ait; sed ita †portione†
quadam, et temporibus eadem videri posse.
Siquidem quod sacrum est, idem lege aut insti- 60
tuto maiorum sanctum esse puta[n]t, <ut> violari id sine
poena non possit. Idem religiosum quoque esse,
†qui non iam† sit aliquid, quod ibi homini fa-
cere non liceat; quod si faciat, adversus deorum
voluntatem videatur facere. Similiter de mu- 65
ro, et sepulcro debere observari, ut eadem
et sacra, et sancta, et religiosa fiant, sed quomo- 281.1
do [quod] supra expositum est, cum de sacro diximus.
Repotia postridie nuptias apud novum ma-
ritum cenatur, quia quasi reficitur potatio. Pacu-
vius in Iliona: "Ab eo depulsum mamma paedago- 5
gandum accipit repotialis Liber." Repagula
sunt, ut Verrius ait, quae patefaciundi gratia
[qua] ita figuntur, ut ex contrario quae oppangun-
tur. Cicero in Verrem lib. IIII: "Postea convolsis re-
pagulis, effractisque valvis demoliri signum, 10
ac vectibus labefactari conantur." Quae poetae
interdum repages appellant. Repudium Ver-
rius ait dictum, quod fit ob rem pudendam. Acci-
us: "Repudio eiecta ab Argis iam dudum ex-
sulo." Repedare recedere. Pacuius: "Paulum 15
repeda, gnate, a vestibulo gradum." Repasti-
nari ager is dicitur, ut Verrius existimat,
cuius natura mutatur fodiendo, cum aut silvester
excodicatur, aut lapis mollitur frangendo,
ut fiat †pascui†, vel pecoribus herba, vel homi- 20
nibus satione. Cato in ea, quam scribsit de
suis virtutibus contra Thermum: "Ego iam
a principio in parsimonia, atque in duritia,
atque industria omnem adulescentiam meam
abstinui agro colendo, saxis Sabinis, silicibus 25
repastinandis, atque conserendis." Afranius
in Repudiato: "Repastina †serati senex fugis†."
Reluere resolvere, repignerare. Caecilius
in Carine: "Ut aurum et vestem, quod matris fu-
it, reluat, quod viva ipsi opposuit pignori." 30
Resignare antiqui pro rescribere ponebant,
ut adhuc subsignare dicimus pro subscribe-
re. Cato de spoliis, ne figerentur, nisi quae de
ho<ste capta essent: "Sed tum ubi ii dimissi sunt,>
reụ<ertantur resignatis vectigalibus."> . . . 35
nar . . .
requi . . .
alia ụ . . .
quod n . . .
rebu<s> . . . 40
indic . . .
tertium . . .
ranorum . . .
positi . . .
nisi a . . . 45
vocaba . . .
cretuṃ . . . <re->
sulta; ṛ . . . <Restibilis ager>
dicitur, qui bien<nio continuo seritur farreo spi->
co, id est arist<ato, quod ne fiat, solent qui praedia lo-> 50
cant, exciperẹ. <Reses> . . . <ignavus, quia>
residet. Acciụ<s> . . .
residuos, sumṃ . . . <Afranius>
in Rosa: "praeterea . . .
Pacuius in arm<orum iudicio:> . . . 55
"tuque te desider . . .
nos hic esse mạ . . .
Resecrare, resol<vere religione> . . .
reus populum co<mitiis oraverat per deos,>
ut eo periculo lị<beraretur, iubebat magi-> 60
stratus eam resecr<are.> . . .
se liberarent inst . . .
innocensque esset, caụ . . .
est, ne eidem iterum . . .
animadvertisti . . . 65
cumque comitia esse . . .
. . . ṭ 282.1
. . . ạut
. . . ịure
. . . ut
. . . ḍica 5
. . . <Plautus: "Resecroque, mater, quod du>ḍum ob-
<secraveram"> . . . ror
. . . <R>es con-
<perendinata> . . . <significat iu>dicium
<in diem tertium constitutum. Rava>m? vocem 10
. . . <raucam et> parum
<liquidam, proxime canum latratum son>antem;
<unde etiam causidicum pugnacite>ṛ loquen-
<tem rabulam appellabant, ut est apud> Lucilium:
. . . ịt ravi 15
. . . elli, nisi
. . . Plautum, qui
<ait in Aulularia: "Ubi si qui>ḍ poscam, usque
<ad ravim poscam prius." Et ali>bi: "Expurga-
<bo hercle . . . omnia ad rauc>ạṃ ravim." 20
<Rosea in agro Reatino cam>p̣us appellatur,
<quod in eo arva rore hu>ṃida semper seruentur.
<Rediculi fanum extra portam> Capenam Cornifi-
<cius> . . . <p>ṛọpterea appel-
<latum esse, quia accedens ad U>rbem Hannibal, 25
<ex eo loco redierit quibus>ḍam visis perterritus.
<Reserari> . . . ṭ dici ab eo, quae de-
. . . ịne patefiant
. . . et declusa sint re-
. . . neque dicantur fustes, 30
. . . ṭur foribus. Pacuius in:
. . . pandite valvas
. . . ṭ complectar. Rema-
nant, repetunt. Ennius lib. I: "desunt, rivos
camposque rem<an>ant." Refert cum dicimus, 35
errare nos ait Verrius: esse enim rectum rei
fert, dativo scilicet, non ablativo casu; sed
esse iam usu possessum. Ridiculus proprie
dicitur, qui in rebus turpibus ridetur.
"Rideo, inquit Galba can- 40
terio" proverbium est, quod Sinnius
Capito ita interpretatur, [ni]si qui
principio rei alicuius inchoatae deficiunt
animo. Sulpicius Galba, cum in provinciam
exiens, ad portam ipsam canterium suum anim- 45
advertisset cecidisse: rideo, inquit, can-
teri, te iam lassum esse, cum tam longum iter
iturus, vix id sis ingressus. Retricibus
cum ait Cato in ea, quam scribsit, cum edisser-
tavit Fulvi Nobilioris censuram, significa- 50
t aquam eo nomine, quae est supra viam Ar-
deatinam inter lapidem secundum et tertium; qua
inrigantur horti infra viam Ardeatinam et
Asinariam usque ad Latinam. Recepticium ser-
vum, Cato in suasione legis Voconiae cum ait, 55
significat, qui ob vitium redhibitus sit: "ubi
irata facta est, servum recepticium sectari
atque flagitare virum iubet." Rogat est
consulit populum, vel petit ab eo, ut id scis-
cat, quod ferat. Unde nos quoque in consue- 60
tudine habemus pro petere et orare. Cato
in dissuasione, ne lex Baebia derogaretur,
ait: "hoc potius agam, quod hic rogat." Restat
pro distat ait . . . Ennium ponere, cum is dicat: "Im- 285.1
petus haut longe mediis regionibus restat."
Ruri esse, non rure dicendum, testis est Terenti-
us in Phormione, cum ait: "ruri se contine-
bat, ibi agrum de nostro patre." Religioni 5
est quibusdam porta Carmentali egredi; et
in aede Iani, quae est extra eam, senatum habe-
ri; quod ea egressi sex et trecenti Fabii apud
Cremeram omnes interfecti sunt, cum in aede Ia-
ni senatus consultum factum esset, uti proficiscerentur. 10
Retiario pugnanti adversus murmillo-
nem, cantatur: "Non te peto, piscem peto. quid
me fugis, Galle?" quia murmillonicum genus
armaturae Gallicum est, ipsique murmillo-
nes ante Galli appellabantur; in quorum ga- 15
leis piscis effigies inerat. Hoc autem genus pu-
gnae institutum videtur a Pittaco, uno ex
septem sapientibus, qui adversus Phrynonem
dimicaturus propter controversias finium,
quae erant inter Atticos et Mitylenaeos, re- 20
te occulte lato inpedivit Phrynonem. Re-
signatum aes dicitur militi, cum ob delictum aliquod
iussu tribuni militum, <ne stipendium ei detur,> in ta- bulas refertur. [Re]sig-
nare enim antiqui pro scribere interdum pone-
bant. Rituales nominantur Etruscorum libri, 25
in quibus perscribtum est, quo ritu condantur ur-
bes, arae, aedes sacrentur, qua sanctitate muri, quo
iure portae, quomodo tribus, curiae, centuriae
distribuantur, exercitus constituant<ur>, ordinentur,
ceteraque eiusmodi ad bellum ac pacem pertinen- 30
tia. Rutilae canes, id est non procul a rubro
colore, immolantur, ut ait Ateius Capito, cana-
rio sacrificio pro frugibus deprecandae saevitiae cau-
sa sideris caniculae. Religionis praecipuae ha-
betur censorịṣ . . . 35
Varro exe . . .
or; cum ṇạ . . .
admodum ịạṃ ḅ . . .
dicia cum ịạṃ . . .
quae inprọḅ . . . 40
re hominiṣ . . .
iudicium fieṛị . . . <A. Postu->
mius Q. Ful<vius> . . .
amiserat i . . .
bum ocular . . . 45
libri Sibyllin<i> . . .
blicae suppli . . .
Ti. Semproniu<s> . . .
fides labefac . . .
cum esset aedili<s> . . . 50
condempnatọ . . .
co erant concre . . .
L. Aemili Pauli ạẹ . . .
fuit, laboravit . . .
amissione capit<is> . . . 55
et P. Corneli Sc<ipionis> . . .
opilius, post cons . . .
fuit vadatus . . .
constat. M. Valẹ<rius Messalla, C. Cassius Lon->
ginus censores q̣ . . . 60
tia fuerat famosụ . . .
in Capitolio in ara . . .
sico nata fuerat ịu . . .
tam ficum, infamesque . . . <sine>
ullo pudicitiae respẹ<ctu> . . . 65
L. Corneli Lentuli C. <Censorini> . . .
Lentulus iudicio puḅ<lico> . . .
fuerat. plurimi itaq<ue> . . .
. . . Ḷ. Mummi 286.1
. . . ae in agen-
. . . <nul>ḷạ soluta poe-
<na> . . . severitate
. . . et Q. Fulvi No- 5
<bilioris> . . . <Ap. Claudi Pulc>ṛi fuit no-
. . . ụịribus notis
. . . <C>aecili Metelli
. . . senatus ad sum-
. . . ṭres, et eo lu- 10
. . . claritatem.
<Redinunt significat redeunt.> Ennius:
. . . <re>dinunt." In
. . . t eunt feri-
. . . t. Regium est, 15
<quod aut est, aut fuit regis,> ut servus
<regius> . . . Numae Pompili
. . . <Regale est di>gnum rege.
<Romanos in lib. XI. annal. Graio>s appellat Enni-
<us: "contendunt Grae>c̣os, Grai<os> memo- 20
<rare solent sos . . . li>ngua longos per
. . . "Hispane non Ro-
<mane memoretis loqui me."> . . ẹ cum Romulus ur-
. . . ịnae locutus sit
. . . gentis fuerit 25
. . . ṇione mutata
. . . icat origo eius
. . . <u>surpatio. Rigido
. . . Ennius iocatus videtur
. . . ḷi est enim a manis no- 30
. . . re usus est. Et lib. II:
. . . i caerula prata", cae-
. . . et alibi: "Inde parum
. . . ulabant", Parum insulam
refert. Item: "Unum [u]surum surus ferre, ta- 35
men defendere possunt." Suri autem sunt fus-
tes, et hypocoristicos surculi. Requeapse
Scipio Africanus, Paulli filius, cum pro aede Ca-
storis dixit, hac conpositione usus est: "quibus
de hominibus ego saepe, atque in multis locis 40
opera, factis, consiliis, reque eapse [saepe] bene
meritus siem", id est et re ipsa. Respublica multa-
rum civitatum pluraliter dixit C. Gracchus in ea,
quam conscripsit de lege Penni et peregri-
nis, cum ait: "eae nationes, cum aliis rebus, per ava- 45
ritiam atque stultitiam, res publicas suas ami-
serunt." "Recto fronte ceteros sequi si norit."
Cato in dissertatione consulatus. Antiquae
id consuetudinis fuit, ut cum ait Ennius quoque:
"a stirpe supremo", et: "Ilia dia nepos", et: "lupus 50
feta", et: "nulla metus." Etiam in commentariis
sacrorum pontificalium frequenter est hic ovis,
et haec agnus, ac porcus. quae non ut vitia, sed
ut antiquam consuetudinem testantia, de-
bemus accipere. Recipie apud Catonem, pro 55
recipiam, ut alia eiusmodi complura. Redemp-
titavere item, ut clamitavere, Cato idem
in ea, qua egit de signis et tabulis: "honorem
†temptavere†", ait, "libere facta benefactis non
redemptitavere." Repulsior secunda conla- 60
tione dixit Cato in ea, quae est contra Cornelium
apud populum: "ecquis incultior, religiosior,
desertior, publicis negotis repulsior?" Ra-
tissima quoque ab his quae rata dicimus; unde
etiam rationes dictae. Cato in Q. Thermum: "Er- 65
ga rempublicam multa beneficii ratissima atque
gratissima." Regillis tunicis, albis, et reti-
culis luteis utrisque <re>ctis, textis susum ver-
sum a stantibus, pridie nuptiarum diem virgi- 289.1
nes indutae cubitum ibant ominis causa; ut eti-
am in togis virilibus dandis observari solet.
Rapi simulatur virgo ex gremio matris, aut,
si ea non est, ex proxima necessitudine, cum ad 5
virum traditur, quod videlicet ea res feliciter Romu-
lo cessit. Rapi solet fax, qua praelucente no-
va nupta deducta est, ab utri<u>sque amicis, ne
aut uxor eam sub lecto viri ea nocte ponat,
aut vir in sepulcro conburendam curet; quo 10
utroque mors propinqua alterius utrius
captari putatur. Ritus est mos conprobatus
in administrandis sacrificiis. Receptus
mos est, quem sua sponte civitas alienum ad-
scivit. Religiosi dicuntur, qui faciendarum prae- 15
termittendarumque rerum divinarum secundum morem
civitatis dilectum habent, nec se superstitio-
nibus inplicant. Renovativum fulgur vo-
catur, cum ex aliquo fulgure functio fieri
coepit, si factum est simile fulgur, quod 20
idem significet. Referri diem prodictam,
id est anteferri, religiosum est, ut ait
Veranius in eo, qui est auspiciorum de comi-
tiis: idque exemplo conprobat L. Iuli et P.
Licini censorum, qui id fecerint sine ullo decre- 25
to augurum, et ob id lustrum parum felix fue-
rit. Regalia exta appellantur, quae poten-
tibus insperatum honorem pollicentur; priva-
tis et humilioribus hereditates; filio fami-
liae dominationem. Respicere avem est in 30
auspicando, unde quis avem prospexit, cum
eodem revertitur. Religiosum ac sacrum
est, ut templa omnia, atque aedes, quae etiam
sacratae dicuntur; ad quod per se religiosum
est non utile . . . 35
quod ea non . . .
Reus, cum pro u . . .
nius in eo, qu . . .
cit pro se a . . .
to tuo uti p . . . <Rosci appella-> 40
ri solent, in <omnibus perfecti artibus, quod Roscius>
comoedus in <sua arte unus tam perfectus fuit, ut ei>
nihil deesseṭ . . . <ut lib. I>
de oratore ạị<t Cicero . . . Rustica vinalia>
mense Augu<sto> . . . 45
quod eodem ille . . .
est iumenta . . .
omnes horti in <tutela Veneris> . . .
Raucos appella . . . <a ravi, id est>
ab ariditate f̣ạ<ucium . . . spi-> 50
carum aristae insp̣ . . .
menta rava appel<la> . . .
docet. Rica est ṿ<estimentum quadratum,>
fimbriatum, purp̣<ureum, quo flaminicae pro>
palliolo, mitrai . . . 55
existimat. Titi<us . . . quod ex lana fiat>
sucida alba vest<imentum dici ricam, idque esse>
triplex, quod conf̣<iciant virgines inge->
nuae, patrimae, m<atrimae, cives> . . .
tum lavetur aqua pẹ . . . <caeru-> 60
leum. Respici avis . . .
ficio, quasi finis inp . . .
comitia perfecta sum . . . <sacer->
dotes suo more, alisque . . . <religio->
nem luci, in quo sacra fa<c> . . . 65
latoribus ingeniculato . . .
vinum in caput infun<d> . . .
catione. Remisso . . .