BELLVM LATINVM
  Latini quoque Tarquinios adserebant aemulatione 1.5.1
et invidia, ut populus qui foris dominabatur saltem
domi serviret. igitur omne Latium Mamilio Tusculano
duce quasi in regis ultionem tollit animos. apud Regilli
lacum dimicatur diu Marte vario, donec Postumius 5
ipse dictator signum in hostis iaculatus est—novum
et insigne commentum—, ut inde peteretur. Cossus
equitum magister exuere frenos imperavit—et hoc
novum—, quo acrius incurrerent. ea denique atroci-
tas proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama 10
tradiderit. duo in candidis equis iuvenes more siderum
praetervolaverunt; Castorem atque Pollucem nemo
dubitavit. itaque et imperator ipse veneratus est pac-
tusque victoriam templa promisit et reddidit, plane
quasi stipendium commilitonibus diis. 15
  Hactenus pro libertate, mox de finibus cum isdem
Latinis adsidue et sine intermissione pugnatum est.
Cora—quis credat?—et Alsium terrori fuerunt, Sa-
tricum atque Corniculum provinciae. de Verulis et
Bovillis pudet, sed triumphavimus. Tibur, nunc subur- 20
banum, et aestivae Praeneste deliciae nuncupatis in
Capitolio votis petebantur. idem tunc Faesulae quod
Carrhae nuper, idem nemus Aricinum quod Hercynius
saltus, Fregellae quod Gesoriacum, Tiberis quod Eu-
phrates. Coriolos quoque—pro pudor!—victos adeo 25
gloriae fuisse, ut captum oppidum Gnaeus Marcius
Coriolanus quasi Numantiam aut Africam nomini
indueret. exstant et parta de Antio spolia, quae Maenius
in suggestu fori capta hostium classe suffixit—si tamen
illa classis, nam sex fuere rostratae. sed hic numerus 30
illis initiis navale bellum fuit. pervicacissimi tamen
Latinorum Aequi et Volsci fuere et cotidiani, ut sic
dixerim, hostes. sed hos praecipue Titus Quinctius
domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et paene
iam capta Manili consulis castra egregia virtute ser- 35
vavit. medium erat tempus forte sementis, cum patri-
cium virum innixum aratro suo lictor in ipso opere
deprehendit. inde in aciem profectus, victos, ne quid
a rustici operis imitatione cessaret, more pecudum
sub iugum misit. sic expeditione finita redit ad boves 40
rursus triumphalis agricola—fidem numinum—qua
velocitate! intra quindecim dies coeptum peractumque
bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus
videretur.