BELLVM SPARTACIVM
  Enimvero et servilium armorum dedecus feras; 2.8.1
nam etsi per fortunam in omnia obnoxii, tamen quasi
secundum hominum genus sunt et in bona liberta-
tis nostrae adoptantur: bellum Spartaco duce concita-
tum quo nomine appellem nescio. quippe cum servi 5
militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis
homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem.
  Spartacus, Crixus, Oenomaus effracto Lentuli ludo
cum triginta aut amplius eiusdem fortunae viris erupere
Capua; servisque ad vexillum vocatis cum statim decem 10
amplius milia coissent, homines modo effugisse con-
tenti, iam et vindicari volebant. prima sedes velut ara
Veneris mons Vesuvius placuit. ibi cum obsiderentur
a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi
vinculis ad imas eius descendere radices et exitu invio 15
nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapue-
runt; inde alia, castra Vareniana, castra deinceps Tho-
rani; totamque pervagantur Campaniam. nec villa-
rum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque
Nuceriam, Thurios atque Metapontum terribili strage 20
populantur. adfluentibus in diem copiis cum iam
esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegu-
mentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum
recocto gladios ac tela fecerunt. ac ne quod decus
iusto deesset exercitui, domitis obviis etiam gregibus 25
paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia
et fasces ad ducem detulere. nec abnuit ille de stipen-
diario Thrace miles, de milite desertor, inde latro,
deinde in honorem virium gladiator. qui defunctorum
quoque proelio ducum funera imperatoriis celebravit 30
exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis depu-
gnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dede-
cus, si de gladiatore munerarius tum fuisset. inde iam
consulares quoque adgressus in Appennino Lentuli
exercitum percecidit, apud Mutinam Gai Cassi castra 35
delevit. quibus elatus victoriis de invadenda urbe Ro-
mana—quod satis est turpitudini nostrae—deliberavit.
tandem etiam totis imperii viribus contra myrmil-
lonem consurgitur, pudoremque Romanum Licinius
Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique—pudet di- 40
cere—hostes in extrema Italiae refugerunt. ibi circa
Bruttium angulum clusi, cum fugam in Siciliam para-
rent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus
et dolia conexa virgultis in rapidissimo freto frustra
experirentur, tandem eruptione facta dignam viris 45
obiere mortem et, quod sub gladiatore duce oportuit,
sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo
agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est.