| BELLVM SERTORIANVM | |
| Bellum Sertorianum quid amplius quam Sullanae | 2.10.1 |
| proscriptionis hereditas fuit? hostile potius an civile | |
| dixerim nescio, quippe quod Lusitani Celtiberique Ro- | |
| mano gesserint duce. exsul et profugus feralis illius | |
| tabulae, vir summae quidem sed calamitosae virtutis | 5 |
| malis suis maria terrasque permiscuit; et iam Africae, | |
| iam Balearibus insulis fortunam expertus usque in | |
| Oceanum Fortunatasque insulas penetravit consiliis, | |
| tandem Hispaniam armavit. viro cum viris facile con- | |
| venit. nec alias magis apparuit Hispani militis vigor | 10 |
| quam Romano duce. quamquam ille non contentus | |
| Hispania ad Mithridaten quoque ponticosque respexit | |
| regemque classe iuvit. et quid futurum fuit satis tanto | |
| hosti, cui uno imperatore resistere res Romana non | |
| potuit? additus Metello Gnaeus Pompeius. hi copias | 15 |
| adtriverant viri, prope tota Hispania persecuti. diu et | |
| ancipiti semper acie pugnatum est; nec tamen prius bello | |
| quam suorum scelere et insidiis exstinctus est. prima per | |
| legatos habita certamina, cum hinc Domitius et Thorius, | |
| inde Hirtuleius proluderent; mox hoc apud Segoviam, | 20 |
| illis apud Anam flumen oppressis, ipsi duces comminus | |
| invicem experti apud Lauronem atque Sucronem ae- | |
| quavere clades. tum illis ad populationes agrorum, his | |
| ad urbium excidia conversis, misera inter Romanos du- | |
| ces Hispania discordiae poenas dabat; donec oppresso | 25 |
| domestica fraude Sertorio, victo deditoque Perperna, | |
| ipsae quoque in Romanam fidem venere urbes Osca, | |
| Termeste, Clunia, Valentia Auxume et in fame nihil | |
| non experta Calagurris. sic recepta in pacem Hispania. | |
| victores duces externum id magis quam civile bellum | 30 |
| videri voluerunt, ut triumpharent. |