BELLVM CIVILE CAESARIS ET POMPEI
|
|
Iam paene toto orbe pacato maius erat imperium
|
2.13.1
|
Romanum, quam ut ullis exteris viribus opprimi pos-
|
|
set. itaque invidens Fortuna principi gentium populo,
|
|
ipsum illum in exitium sui armavit. ac Mariana quidem
|
|
Cinnanaque rabies iam intra urbem praeluserat, quasi
|
5
|
experiretur. Sullana tempestas latius, intra Italiam
|
|
tamen detonuerat. Caesaris furor atque Pompei urbem
|
|
Italiam, gentes nationes, totum denique qua patebat
|
|
imperium quodam quasi diluvio et inflammatione
|
|
corripuit, adeo ut non recte tantum civile dicatur, ac
|
10
|
ne sociale quidem, sed nec externum, sed potius com-
|
|
mune quoddam ex omnibus et plus quam bellum.
|
|
quippe si duces eius inspicias, totus senatus in parti-
|
|
bus; si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et
|
|
octo, flos omnis et robur Italici sanguinis; si auxilia
|
15
|
sociorum, hinc Gallici Germanique dilectus, inde
|
|
Deiotarus, Ariobarzanes, Tarcondimotus, Cotys et
|
|
Rhascypolis, omne Thraciae Cappadociae, Macedoniae
|
|
Ciliciae, Graeciae totiusque robur orientis; si moram
|
|
belli, quattuor anni, sed pro clade rerum breve tempus;
|
20
|
si locum et spatium ubi commissum est, intra
|
|
Italiam: inde se in Galliam Hispaniamque deflexit
|
|
reversumque ab occasu totis viribus in Epiro Thessa-
|
|
liaque consedit; hinc in Aegypton subito transilivit,
|
|
inde respexit Asiam, Africae incubuit, postremo in
|
25
|
Hispaniam regyravit et ibi aliquando defecit. sed non
|
|
et odia partium finita cum bello. non enim prius quie-
|
|
verunt, quam in ipsa urbe medio senatu eorum, qui
|
|
victi erant, odia victoris sese caede satiarent.
|
|
Causa tantae calamitatis eadem quae omnium,
|
30
|
nimia felicitas. si quidem Quinto Metello Lucio Afranio
|
|
consulibus cum Romana maiestas toto orbe polleret
|
|
recentesque victorias, Ponticos et Armenios trium-
|
|
phos, in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia
|
|
Pompei potentia apud otiosos, ut solet, cives movit
|
35
|
invidiam. Metellus ob inminutum Cretae triumphum,
|
|
Cato adversus potentes semper oblicus detrectare
|
|
Pompeium actisque eius obstrepere. hinc dolor trans-
|
|
vorsum egit et ad praesidia dignitati paranda inpulit.
|
|
forte tunc Crassus genere divitiis dignitate florebat,
|
40
|
<ut> vellet tamen auctioris opes; C. Caesar eloquentia
|
|
et spiritu, ecce iam et consulatu adlevabatur; Pompeius
|
|
tamen inter utrumque eminebat. sic igitur Caesare
|
|
dignitatem comparare, Crasso augere, Pompeio reti-
|
|
nere cupientibus omnibusque pariter potentiae cupidis
|
45
|
de invadenda re publica facile convenit. ergo cum
|
|
mutuis viribus in suum quisque decus niterentur,
|
|
Galliam Caesar invadit, Crassus Asiam, Pompeius
|
|
Hispaniam: tres maximi exercitus, et in his orbis
|
|
imperium societate trium principum occupatur. decem
|
50
|
annos traxit ista dominatio ex fide, quia mutuo metu
|
|
tenebantur. Crassi morte apud Parthos et morte Iuliae
|
|
Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi soceri-
|
|
que concordiam matrimonii foedere tenebat, statim
|
|
aemulatio erupit. iam Pompeio suspectae Caesaris
|
55
|
opes et Caesari Pompeiana dignitas gravis. nec ille
|
|
ferebat parem, nec hic superiorem. pro nefas! sic de
|
|
principatu laborabant, tamquam duos tanti imperii
|
|
fortuna non caperet. ergo Lentulo Marcelloque consu-
|
|
libus rupta primum coniurationis fides. de successione
|
60
|
Caesaris senatus, id est Pompeius agitabat, nec ille
|
|
abnuebat, si ratio sui proximis comitiis haberetur.
|
|
consulatus absenti, quem decem tribuni favente Pom-
|
|
peio nuper decreverant, tum dissimulante eodem nega-
|
|
batur: veniret et peteret more maiorum. ille contra
|
65
|
flagitare decreta, ac nisi fides permaneret, non remittere
|
|
exercitum. ergo ut in hostem decernitur. his Caesar
|
|
agitatus statuit praemia armorum armis defendere.
|
|
Prima civilis belli harena Italia fuit, cuius arces
|
|
levibus praesidiis Pompeius insederat; sed omnia subito
|
70
|
Caesaris impetu oppressa sunt. prima Arimino signa
|
|
cecinerunt. tum pulsus Etruria Libo, Vmbria Thermus,
|
|
Domitius Corfinio. et peractum erat bellum sine san-
|
|
guine, si Pompeium Brundisi opprimere potuisset. et
|
|
ceperat; sed ille per obsessi claustra portus nocturna
|
75
|
fuga evasit. turpe dictu! modo princeps patrum, pacis
|
|
bellique moderator per triumphatum a se mare lacera
|
|
et paene inermi nave fugiebat. nec Pompei ab Italia
|
|
quam senatus ab urbe fuga turpior: quam paene va-
|
|
cuam metu Caesar ingressus consulem ipse se fecit.
|
80
|
aerarium quoque sanctum, [quod] quia tardius aperie-
|
|
bant tribuni, iussit effringi, censumque et patrimonium
|
|
populi Romani ante rapuit quam imperium.
|
|
Pulso fugatoque Pompeio maluit prius ordinare
|
|
provincias quam ipsum sequi. Siciliam et Sardiniam,
|
85
|
annonae pignora, per legatos habet. nihil hostile erat in
|
|
Gallia; pacem ipse fecerat. sed ad Hispanienses Pom-
|
|
pei exercitus transeunti per eam duci portas claudere
|
|
ausa Massilia est. misera dum cupit pacem, belli metu
|
|
in bellum incidit; sed quia tuta muris erat, vinci eam
|
90
|
sibi iussit absenti. Graecula civitas non pro mollitia
|
|
nominis et vallum rumpere et incendere machinas ausa,
|
|
etiam congredi navibus; sed Brutus, cui mandatum
|
|
erat bellum, victos terra marique perdomuit. mox de-
|
|
dentibus sese omnia ablata praeter quam potiorem
|
95
|
omnibus habebant libertatem.
|
|
Anceps variumque sed incruentum in Hispania
|
|
bellum cum legatis Gnaei Pompei, Petreio et Afranio,
|
|
quos Ilerdae castra habentes apud Sicorin amnem
|
|
obsidere et ab oppido intercludere adgreditur. interim
|
100
|
abundatio verni fluminis commeatibus prohibet: sic
|
|
fame castra temptata sunt, obsessorque ipse quasi obsi-
|
|
debatur. sed ubi pax fluminis rediit et populationibus
|
|
et pugnae campos aperuit, iterum ferox instat et ceden-
|
|
tes ad Celtiberiam consecutus aggere et vallo et per
|
105
|
haec siti ad deditionem compulit. sic citerior Hispania
|
|
recepta est, nec ulterior moram fecit. quid enim una
|
|
post quinque legiones? itaque ultro cedente Varrone
|
|
Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris
|
|
sequebantur.
|
110
|
Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa
|
|
Fortuna est circa Illyricum et Africam, quasi de indu-
|
|
stria prospera eius adversis radiarentur. quippe cum
|
|
fauces Hadriani maris iussi occupare Dolabella et
|
|
Antonius, ille Illyrico, hic Curictico litore castra posuis-
|
115
|
sent, iam maria late tenente Pompeio, repente legatus
|
|
eius Octavius Libo ingentibus copiis classicorum
|
|
utrumque circumvenit. deditionem fames extorsit An-
|
|
tonio. missae quoque a Basilo in auxilium eius rates,
|
|
quales inopia navium fecerat, nova Pompeianorum
|
120
|
arte Cilicum actis sub mari funibus captae quasi per
|
|
indaginem. duas tamen aestus explicuit. una, quae
|
|
Opiterginos ferebat, in vadis haesit memorandumque
|
|
posteris exemplum dedit. quippe vix mille iuvenum
|
|
manus circumfusi undique exercitus per totum diem
|
125
|
tela sustinuit, et cum exitum virtus non haberet, tamen
|
|
ne in deditionem veniret hortante tribuno Volteio
|
|
mutuis ictibus inter se concucurrit. in Africa quoque
|
|
par et virtus et calamitas Curionis fuit, qui ad reci-
|
|
piendam provinciam missus pulso fugatoque Varo
|
130
|
iam superbus subitum Iubae regis adventum equita-
|
|
tumque Maurorum sustinere non potuit. patebat victo
|
|
fuga; sed pudor suasit, ut amissum sua temeritate
|
|
exercitum morte sequeretur.
|
|
Sed iam debitum par Fortuna flagitante sedem
|
135
|
bello Pompeius Epiron elegerat; nec Caesar morabatur.
|
|
quippe ordinatis a tergo omnibus, quamvis hiemps me-
|
|
dia prohiberet tempestate, ad bellum navigavit; posi-
|
|
tisque ad Oricum castris, cum pars exercitus ob ino-
|
|
piam navium cum Antonio relicta Brundisii moram
|
140
|
faceret, adeo inpatiens erat, ut ad arcessendos eos
|
|
ardente ventis mari, nocte concubia, speculatorio navi-
|
|
gio solus ire temptaverit. exstat ad trepidum tanto
|
|
discrimine gubernatorem vox ipsius: "quid times?
|
|
Caesarem vehis." contractis in unum undique omnibus
|
145
|
copiis positisque comminus castris diversa erant du-
|
|
cum consilia. Caesar pro natura ferox et conficiendae
|
|
rei cupidus ostentare aciem, provocare, lacessere; nunc
|
|
obsidione castrorum, quae sedecim milium vallo obdu-
|
|
xerat—sed quid his obesset obsidio, qui patente mari
|
150
|
omnibus copiis abundarent?—, nunc expugnatione
|
|
Dyrrachi inrita, quippe quam vel situs inexpugnabilem
|
|
faceret; ad hoc adsiduis in eruptione hostium proeliis,
|
|
quo tempore egregia virtus Scevae centurionis emi-
|
|
cuit, cuius in scuto centum atque viginti tela sederunt;
|
155
|
iam vero urbium direptione sociarum, cum Oricum et
|
|
Gomphos et alia castella Thessaliae vastaret. Pompeius
|
|
adversus haec nectere moras, tergiversari, sic hostem
|
|
interclusum undique inopia commeatuum terere, usque
|
|
dum ardentissimi ducis consenesceret impetus. nec
|
160
|
diutius profuit ducis salutare consilium. miles otium,
|
|
socii moram, principes ambitum ducis increpabant. sic
|
|
praecipitantibus fatis proelio sumpta Thessalia est, et
|
|
Philippicis campis urbis, imperii, generis humani fata
|
|
commissa sunt. numquam ullo loco tantum virium
|
165
|
populi Romani, tantum dignitatis Fortuna respexit:
|
|
trecenta amplius milia hinc vel illinc praeter auxilia,
|
|
reges et senatum. numquam inminentis ruinae mani-
|
|
festiora prodigia: fuga victimarum, examina in signis,
|
|
interdiu tenebrae, dux ipse in nocturna imagine theatri
|
170
|
sui audiens plausum in modum planctus circumso-
|
|
nantem et mane cum pullo pallio—nefas—apud
|
|
principia conspectus est. numquam acrior neque ala-
|
|
crior exercitus Caesaris fuit; inde classica prius, inde
|
|
tela. adnotatum quoque committentis aciem Crastini
|
175
|
pilum, qui mox adacto in os gladio—sic inter cadavera
|
|
repertus—libidinem ac rabiem qua pugnaverat ipsa
|
|
novitate volneris praeferebat. sed nec minus admira-
|
|
bilior illius exitus belli. quippe cum Pompeius adeo
|
|
equitum copia abundaret, ut facile circumventurus
|
180
|
sibi Caesarem videretur, circumventus ipse est. nam
|
|
cum diu aequo Marte contenderent, iussuque Pompei
|
|
fusus a cornu erupisset equitatus, repente hinc signo
|
|
dato Germanorum cohortes tantum in effusos equi-
|
|
tes fecere impetum, ut illi esse pedites, hi venire in
|
185
|
equis viderentur, hanc stragem fugientis equitatus levis
|
|
armaturae ruina comitata est; tunc terrore latius dato,
|
|
turbantibus invicem copiis, reliqua strages quasi una
|
|
manu facta est: nec ulla res magis exitio fuit quam ipsa
|
|
exercitus magnitudo. multus in eo proelio Caesar
|
190
|
mediusque inter imperatorem et militem. voces quoque
|
|
obequitantis acceptae, altera cruenta, sed docta et ad
|
|
victoriam efficax "miles faciem feri!", altera ad iacta-
|
|
tionem composita "parce civibus!", cum ipse sequeretur
|
|
felicem utcumque in malis Pompeium, si eadem ipsum
|
195
|
quae exercitum eius fortuna traxisset. superstes digni-
|
|
tatis suae vixit, ut cum maiore dedecore per Thessalica
|
|
Tempe equo fugeret, ut una navicula Lesbon applicare-
|
|
tur, ut Syedris, in deserto Ciliciae scopulo, fugam in
|
|
Parthos, Africam vel Aegypton agitaret, ut denique in
|
200
|
Pelusio litore imperio vilissimi regis, consiliis spadonum
|
|
et ne quid malis desit, Septimi desertoris sui gladio tru-
|
|
cidatus sub oculis uxoris suae liberorumque moreretur.
|
|
Quis non peractum esse cum Pompeio crederet bel-
|
|
lum? atquin acrius multo atque vehementius Thessalici
|
205
|
incendii cineres recaluerunt. et in Aegypto quidem
|
|
adversus Caesarem sine partibus bellum. quippe cum
|
|
Ptolemaeus, rex Alexandriae, summum civilis belli
|
|
scelus peregisset et foedus amicitiae cum Caesare
|
|
medio Pompei capite sanxisset, ultionem clarissimi
|
210
|
viri manibus quaerente Fortuna causa non defuit. Cleo-
|
|
patra, regis soror, adfusa Caesaris genibus partem regni
|
|
reposcebat, aderat puellae forma, et quae duplicaretur
|
|
ex illo, quod talis passa videbatur iniuriam, odium
|
|
ipsius regis, qui Pompei caedem partium fato, non
|
215
|
Caesari dederat, haud dubie idem in ipsum ausurus,
|
|
si fuisset occasio. quam ubi Caesar restitui iussit in
|
|
regnum, statim ab isdem percussoribus Pompei obses-
|
|
sus in regia quamvis exigua manu ingentis exercitus
|
|
molem mira virtute sustinuit. ac primum proximorum
|
220
|
aedificiorum atque navalium incendio infestorum ho-
|
|
stium tela submovit, mox in paeninsulam Pharon subi-
|
|
tus evasit; inde depulsus in maria mira felicitate ad
|
|
proximam classem enatavit, relicto quidem in fluctibus
|
|
paludamento seu fato seu consilio, ut illud ingruenti-
|
225
|
bus hostium telis saxisque peteretur. tunc receptus a
|
|
classicis suis, undique simul hostes adortus de inbelli
|
|
ac perfida gente iusta generi manibus dedit. quippe et
|
|
Theodotus magister auctorque totius belli, et ne virilia
|
|
quidem portenta, Pothinus atque Ganymedes diversa
|
230
|
per mare et terras fuga morte consumpti, regis ipsius
|
|
corpus obrutum limo repertum est in aureae loricae
|
|
honore.
|
|
In Asia quoque novus rerum motus a Ponto, plane
|
|
quasi de industria captante Fortuna hunc Mithridatico
|
235
|
regno exitum, ut a Pompeio pater, a Caesare filius
|
|
vinceretur. rex Pharnaces magis discordiae nostrae
|
|
fiducia quam suae virtutis infesto in Cappadociam
|
|
agmine ruebat. sed hunc Caesar adgressus uno et, ut
|
|
sic dixerim, non toto proelio obtrivit more fulminis,
|
240
|
quod uno eodemque momento venit, percussit, absces-
|
|
sit. nec vana de se praedicatio est Caesaris, ante victum
|
|
hostem esse quam visum.
|
|
Sic cum exteris; at in Africa cum civibus multo
|
|
atrocius quam in Pharsalia. huc reliquias partium naufra-
|
245
|
garum quidam fugae aestus expulerat; nec reliquias dice-
|
|
res, sed integrum bellum. sparsae magis quam oppressae
|
|
vires erant; auxerat sacramentum ipsa clades imperato-
|
|
ris, nec degenerabat ducum successio. quippe satis ample
|
|
sonabant in Pompeiani nominis locum Cato et Scipio.
|
250
|
accessit copiis Mauretaniae rex Iuba, videlicet ut latius
|
|
vinceret Caesar. nihil ergo inter Pharsaliam et Thapson,
|
|
nisi quod amplior eoque acrior Caesareanorum impetus
|
|
fuit indignantium post Pompeium crevisse bellum; deni-
|
|
que, quod alias numquam, ante imperium ducis sua
|
255
|
sponte signa cecinerunt. et primum strages a Iuba coe-
|
|
pit, cuius elephanti bellorum rudes et nuper a silva con-
|
|
sternati subito clangore lituorum in suos sese circume-
|
|
gere. statim exercitus in fugam, nec duces fortius quam
|
|
ut effugerent. non inconspicua tamen mors omnium. iam
|
260
|
Scipio nave fugiebat; sed adsecutis hostibus gladium
|
|
per viscera exegit et, ubi esset quodam requirente,
|
|
respondit hoc ipsum: "bene se habet imperator." Iuba
|
|
cum se recepisset in regiam, magnifice epulatus est
|
|
postero die cum Petreio fugae comite superque mensas
|
265
|
et pocula interficiendum se ei praebuit. ille et regi suf-
|
|
fecit et sibi, cum interim semesi in medio cibi et paren-
|
|
talia fercula regio simul Romanoque sanguine madebant.
|
|
Cato non interfuit bello. positis apud Bagradam castris
|
|
Vticam velut altera Africae claustra servabat. sed accepta
|
270
|
partium clade nihil cunctatus, ut sapiente dignum erat,
|
|
mortem sibi etiam laetus accivit. nam postquam filium
|
|
comitesque ab amplexu dimisit, in noctem lecto ad lu-
|
|
cernam Platonis libro, qui inmortalitatem animae docet,
|
|
paulum quieti dedit; tunc circa primam vigiliam stricto
|
275
|
gladio revelatum manu pectus semel iterumque percus-
|
|
sit. ausi post hoc virum medici violare fomentis. ille
|
|
passus, dum abscederent, rescidit plagas secutaque vi
|
|
sanguinis moribundas manus in ipso volnere reliquit.
|
|
Quasi numquam esset dimicatum, sic arma rursus
|
280
|
et partes, quantoque Africa supra Thessaliam fuit, tanto
|
|
Africam superabat Hispania. plurimum quantum favo-
|
|
ris partibus dabat fraternitas ducum et pro uno duos
|
|
stare Pompeios. itaque nusquam atrocius nec tam
|
|
ancipiti Marte concursum est. primum in ipso ostio
|
285
|
Oceani Varus Didiusque legati conflixere. sed acrius
|
|
fuit cum ipso mari quam inter se navibus bellum;
|
|
siquidem, quasi furorem civicum castigaret, Oceanus
|
|
utramque classem naufragio cecidit. quinam ille hor-
|
|
ror, cum eodem tempore fluctus, procellae, viri, naves,
|
290
|
armamenta confligerent! adde situ ipsius formidi-
|
|
nem, vergentia in unum hinc Hispaniae, inde Mau-
|
|
retaniae litora, mare et intestinum et externum inmi-
|
|
nentesque Herculis speculas, cum omnia undique simul
|
|
proelio et tempestate saevirent. mox circa obsidiones
|
295
|
urbium utrimque discursum est, quae miserae inter
|
|
hos atque illos duces societatis Romanae poenas dabant.
|
|
omnium postrema certaminum Munda. hic non pro
|
|
cetera felicitate, sed anceps et diu triste proelium, ut
|
|
plane videretur nescio quid deliberare Fortuna. sane
|
300
|
et ipse ante aciem maestior non ex more Caesar, sive
|
|
respectu fragilitatis humanae, sive nimiam prospero-
|
|
rum suspectam habens continuationem, vel eadem
|
|
timens, postquam idem esse coeperat quod Pompeius;
|
|
et in ipso proelio, quod nemo umquam meminerat,
|
305
|
cum diu pari Marte acies nihil amplius quam occide-
|
|
rent, in medio ardore pugnantium subito ingens inter
|
|
utrosque silentium, quasi convenisset et hic omnium
|
|
sensus esset "quo usque?". novissime illud inusitatum
|
|
Caesaris oculis—nefas—post quattuordecim annos
|
310
|
probata veteranorum manus gradum retro dedit, quos,
|
|
etsi nondum fugerant, apparebat tamen pudore magis
|
|
quam virtute resistere. itaque ille ablegato equo simi-
|
|
lis furenti primam in aciem procurrit. ibi prensare
|
|
fugientis, confirmare signiferos, orare hortari increpare,
|
315
|
per totum denique agmen oculis manibus clamore
|
|
volitare. dicitur in illa perturbatione et de extremis
|
|
agitasse secum et ita manifesto voltu fuisse, quasi
|
|
occupare mortem manu vellet; nisi quod cohortes hos-
|
|
tium quinque per transversam aciem actae, quas Labie-
|
320
|
nus periclitantibus castris praesidio miserat, speciem
|
|
fugae praebuissent. hoc aut et ipse credidit aut dux
|
|
callidus arripuit in occasionem, et quasi in fugien-
|
|
tes invectus simul et suorum erexit animos et hostis
|
|
perculit. nam et hi, dum se putant vincere, fortius sequi,
|
325
|
et Pompeiani, dum fugere credunt suos, fugere coepe-
|
|
runt. quanta fuerit hostium caedes, ira rabiesque victo-
|
|
ribus, sic aestimari potest, quod a proelio profugi cum se
|
|
Mundam recepissent, et Caesar obsideri statim victos im-
|
|
perasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae
|
330
|
pilis tragulisque confixa inter se tenebantur—foedum
|
|
etiam in barbaros—. sed videlicet victoriam desperan-
|
|
tibus Pompei liberis, Gnaeum proelio profugum, crure
|
|
saucium, deserta et avia petentem Caesonius apud Lau-
|
|
ronem oppidum consecutus, pugnantem—adeo nondum
|
335
|
desperabat—interficit; Sextum Fortuna in Celtiberia
|
|
interim abscondit aliisque post Caesarem bellis reservavit.
|
|
Caesar in patriam victor invehitur, primum de
|
|
Gallia triumphum trahens: hic erat Rhenus et Rhodanus
|
|
et ex auro captivus Oceanus. altera laurus Aegyptia:
|
340
|
tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum
|
|
ignium ardens Pharos. tertius de Pharnace currus et
|
|
Ponto. quartus Iubam et Mauros et bis subactam
|
|
ostendebat Hispaniam. Pharsalia et Thapsos et Munda
|
|
nusquam: et quanto maiora erant, de quibus non
|
345
|
triumphabat!
|
|
Hic aliquando finis armis fuit; reliqua pax in-
|
|
cruenta pensatumque clementia bellum. nemo caesus
|
|
imperio praeter Afranium—satis ignoverat semel—
|
|
et Faustum Sullam—docuerat generos timere Pom-
|
350
|
peius—filiamque Pompei cum parvolis ex Sulla
|
|
—hic posteris cavebatur—. itaque non ingratis civi-
|
|
bus omnes unum in principem congesti honores: circa
|
|
templa imagines, in theatro distincta radiis corona, sug-
|
|
gestus in curia, fastigium in domo, mensis in caelo, ad
|
355
|
hoc pater ipse patriae perpetuusque dictator, novissime,
|
|
dubium an ipso volente, oblata pro rostris ab Antonio
|
|
consule regni insignia. quae omnia velut infulae in
|
|
destinatam morti victimam congerebantur. quippe cle-
|
|
mentiam principis vicit invidia, gravisque erat liberis
|
360
|
ipsa beneficiorum potentia. nec diutius lata dominatio
|
|
est, sed Brutus et Cassius aliique patres consensere
|
|
in caedem principis. quanta vis fati! manaverat late
|
|
coniuratio, libellus etiam Caesari datus eodem die,
|
|
nec perlitare centum victimis potuerat. venit in curiam
|
365
|
tamen expeditionem Parthicam meditans. ibi in curuli
|
|
sedentem eum senatus invasit, tribusque et viginti
|
|
volneribus ad terram datus est. sic ille, qui terrarum
|
|
orbem civili sanguine inpleverat, tandem ipse sanguine
|
|
suo curiam inplevit.
|
370
|