STRATEGEMATON
LIBER PRIMUS
  Cum ad instruendam rei militaris scientiam unus ex numero studio- 1.pr.1.1
sorum eius accesserim eique destinato, quantum cura nostra valuit, satis-
fecisse visus sim, deberi adhuc institutae arbitror operae, ut sollertia ducum
facta, quae a Graecis una στρατηγημάτων appellatione comprehensa sunt,
expeditis amplectar commentariis. ita enim consilii quoque et providentiae 5
exemplis succincti duces erunt, unde illis excogitandi generandique similia
facultas nutriatur; praeterea continget, ne de eventu trepidet inventionis
suae, qui probatis eam experimentis comparabit.
  Illud neque ignoro neque infitior, et rerum gestarum scriptores indagine 2.1
operis sui hanc quoque partem esse complexos et ab auctoribus exemplorum,
quidquid insigne aliquo modo fuit, traditum. sed, ut opinor, occupatis velo-
citate consuli debet. longum est enim singula et sparsa per immensum corpus
historiarum persequi, et hi, qui notabilia excerpserunt, ipso velut acervo 5
rerum confuderunt legentem. nostra sedulitas impendet operam, ut, quemad-
modum res poscet, ipsum quod exigitur quasi ad interrogatum exhibeat.
circumspectis enim generibus, praeparavi opportuna exemplorum veluti
consilia. quo magis autem discreta ad rerum varietatem apte collocarentur,
in tres libros ea diduximus. in primo erunt exempla, quae competant proelio 10
nondum commisso; in secundo, quae ad proelium et confectam pacationem
pertineant; tertius inferendae solvendaeque obsidioni habebit στρατηγή-
ματα; quibus deinceps generibus suas species attribui.
  Huic labori non iniuste veniam paciscar, ne me pro incurioso reprehen- 3.1
dat, qui praeteritum aliquod a nobis reppererit exemplum. quis enim ad
percensenda omnia monumenta, quae utraque lingua tradita sunt, suffi-
ciat? at multa et transire mihi ipse permisi. quod me non sine causa fecisse
scient, qui aliorum libros eadem promittentium legerint. verum facile erit 5
sub quaque specie suggerere. nam cum hoc opus, sicut cetera, usus potius
aliorum quam meae commendationis causa aggressus sim, adiuvari me ab
his, qui aliquid illi astruent, non argui credam.
  Si qui erunt, quibus volumina haec cordi sint, meminerint στρατηγικῶν 4.1
et στρατηγημάτων perquam similem naturam discernere. namque omnia,
quae a duce provide, utiliter, magnifice, constanter fiunt, στρατηγικὰ
habebuntur, si in specie eorum sunt, στρατηγήματα. horum propria vis
in arte sollertiaque posita proficit tam ubi cavendus quam opprimendus 5
hostis sit. qua in re cum verborum quoque illustris exstiterit effectus, ut
factorum ita dictorum exempla posuimus.
  Species eorum, quae instruant ducem in his, quae ante proelium gerenda 5.1
sunt:
       I. De occultandis consiliis.
      II. De explorandis consiliis hostium.
     III. De constituendo statu belli. 5
      IV. De transducendo exercitu per loca hosti infesta.
       V. De evadendo ex locis difficillimis.
      VI. De insidiis in itinere factis.
     VII. Quemadmodum ea, quibus deficiemur, videantur non deesse
          aut usus eorum expleatur. 10
    VIII. De distringendis hostibus.
      IX. De seditione militum compescenda.
       X. Quemadmodum intempestiva postulatio pugnae inhibeatur.
      XI. Quemadmodum incitandus sit ad proelium exercitus.
     XII. De dissolvendo metu, quem milites ex adversis conceperint 15
          ominibus.
DE OCCULTANDIS CONSILIIS
  M. Porcius Cato devictas a se Hispaniae civitates existimabat in 1.1.1
tempore rebellaturas fiducia murorum. scripsit itaque singulis, ut diruerent
munimenta, minatus bellum, nisi confestim obtemperassent, epistulasque
universis civitatibus eodem die reddi iussit: unaquaeque urbium sibi soli
credidit imperatum; contumaces conspiratio potuit facere, si omnibus idem 5
denuntiari notum fuisset.
  Himilco dux Poenorum, ut in Siciliam inopinatus appelleret classem, 2.1
non pronuntiavit, quo proficisceretur, sed tabellas, in quibus scriptum erat,
quam partem peti vellet, universis gubernatoribus dedit signatas prae-
cepitque, ne quis legeret nisi vi tempestatis a cursu praetoriae navis ab-
ductus. 5
  C. Laelius, ad Syphacem profectus legatus, quosdam ex tribunis et 3.1
centurionibus per speciem servitutis ac ministerii exploratores secum duxit:
ex quibus L. Statorium, quem, quia saepius in isdem castris fuerat, quidam
ex hostibus videbantur agnoscere, occultandae condicionis eius causa
baculo ut servum castigavit. 5
  Tarquinius Superbus pater, principes Gabinorum interficiendos 4.1
arbitratus, quia hoc nemini volebat commissum, nihil nuntio respondit, qui
ad eum a filio erat missus; tantum virga eminentia papaverum capita, cum
forte in horto ambularet, decussit. nuntius sine responso reversus renunti-
avit adulescenti Tarquinio, quid agentem patrem vidisset; ille intellexit idem 5
esse eminentibus faciendum.
  C. Caesar, quod suspectam habebat Aegyptiorum fidem, per speciem 5.1
securitatis inspectioni urbis atque operum ac simul licentioribus conviviis
deditus, videri voluit captum se gratia locorum ad mores Alexandrinos
vitamque deficere[t]: atque inter eam dissimulationem praeparatis subsidiis
occupavit Aegyptum. 5
  Ventidius Parthico bello adversus Pacorum regem, non ignarus Phar- 6.1
naeum quendam, natione Cyrrhestem, ex his qui socii videbantur, omnia
quae apud ipsos agerentur nuntiare Parthis, perfidiam barbari ad utilitates
suas convertit. nam quae maxime fieri cupiebat, ea vereri se ne acciderent,
quae timebat, ea ut evenirent optare simulabat. sollicitus itaque, ne Parthi 5
ante transirent Euphraten, quam sibi supervenirent legiones, quas in
Cappadocia trans Taurum habebat, studiose cum proditore egit, uti sollemni
perfidia Parthis suaderet, per Zeugma traicerent exercitum, qua et brevis-
simum iter est et <d>emisso alveo Euphrates decurrit: namque si illa veni-
rent, asseverabat se opportunitate collium usurum ad eludendos sagittarios, 10
omnia autem vereri, si se infra <per> patentis campos proiecissent. inducti
hac affirmatione barbari inferiore itinere per circuitum adduxerunt exer-
citum dumque fusiores ripas et ob hoc operosiores ponte[s] iungunt
instrumentaque moliuntur, quadraginta amplius dies impenderunt: quo
spatio Ventidius ad contrahendas usus est copias eisque triduo, antequam 15
Parthus adveniret, receptis acie commissa vicit Pacorum et interfecit.
  Mithridates, circumvallante Pompeio, fugam in proximum diem 7.1
moliens, huius consilii obscurandi causa latius et usque ad applicitas hosti
valles pabulatus, colloquia quoque cum pluribus avertendae suspicionis
causa in posterum constituit, ignes etiam frequentiores per tota castra fieri
iussit: secunda deinde vigilia praeter ipsa hostium castra agmen eduxit. 5
  Imperator Caesar Domitianus Augustus Germanicus, cum Germanos, 8.1
qui in armis erant, vellet opprimere nec ignoraret maiore bellum molitione
inituros, si adventum tanti ducis praesensissent, profectioni[s] suae census
obtexuit Galliarum: sub quibus inopinato bello affusus contusa immanium
ferocia nationum provinciis consuluit. 5
  Claudius Nero, cum e re publica esset Hasdrubalem copiasque eius, 9.1
antequam Hannibali fratri iungerentur, excidi idcircoque festinaret se
Livio Salinatori collegae suo, cui bellum mandatum fuerat, parum fidenti
viribus quae sub ipso erant, adiungere neque tamen discessum suum ab
Hannibale, cui oppositus erat, sentiri vellet, decem milia fortissimorum 5
militum elegit praecepitque legatis, quos relinquebat, ut eaedem stationes
vigiliaeque agerentur, totidem ignes arderent, eadem facies castrorum
servaretur, ne quid Hannibal suspicatus auderet adversus paucitatem relic-
torum. cum deinde in Umbria occultatis itineribus collegae se iunxisset,
vetuit castra ampliari, ne quod signum adventus sui Poeno daret, detrac- 10
taturo pugnam, si consulum iunctas vires intellexisset. igitur inscium
duplicatis aggressus copiis superavit et velocius omni nuntio rediit ad
Hannibalem: ita ex duobus callidissimis ducibus Poenorum eodem consilio
alterum celavit, alterum oppressit.
  Themistocles exhortans suos ad suscitandos festinanter muros, quos 10.1
iussu Lacedaemoniorum deiecerant, legatis Lacedaemone missis, qui inter-
pellarent, respondit, venturum se ad diluendam hanc existimationem: et
pervenit Lacedaemonem. ibi simulato morbo aliquantum temporis extraxit;
et postquam intellexit suspectam esse tergiversationem suam, contendit 5
falsum <allatum> ad eos rumorem et rogavit, mitterent aliquos ex princi-
pibus, quibus crederent de munitione Athenarum. suis deinde clam
scripsit, ut eos qui venissent retinerent, donec refectis operibus confiteretur
Lacedaemoniis, munitas esse Athenas neque aliter principes eorum redire
posse, quam <si> ipse remissus foret: quod facile praestiterunt Lacedaemonii, 10
ne unius interitum multorum morte pensarent.
  L. Furius, exercitu perducto in locum iniquum, cum constituisset 11.1
occultare sollicitudinem suam, ne reliqui trepidarent, paulatim se inflectens,
tamquam circuitu maiore hostem aggressurus, converso agmine ignarum
rei quae agebatur exercitum incolumem reduxit.
  Metellus Pius in Hispania interrogatus, quid postera die facturus 12.1
esset, "tunicam meam, si eloqui posset", inquit, "comburerem."
  M. Licinius Crassus percunctanti, quo tempore castra moturus 13.1
esset, respondit: "Vereris, ne tubam non exaudias?"
DE EXPLORANDIS CONSILIIS HOSTIUM
  Scipio Africanus, capta occasione mittendae ad Syphacem legationis, 2.1.1
cum Laelio servorum habitu tribunos et centuriones electissimos ire iussit,
quibus curae esset perspicere regias vires. hi, quo liberius castrorum posi-
tionem scrutarentur, equum de industria dimissum tamquam fugientem
persectati maximam partem munimentorum circumierunt: quae cum 5
nuntiassent, incendio confectum bellum est.
  Q. Fabius Maximus bello Etrusco, cum adhuc incognitae forent 2.1
Romanis ducibus sagaciores explorandi viae, fratrem Fabium Caesonem,
peritum linguae Etruscae, iussit Tusco habitu penetrare Ciminiam silvam,
intemptatam ante militi nostro: quod is adeo prudenter atque industrie
fecit, ut transgressus silvam Umbros Camertes, cum animadvertisset non 5
alienos nomini Romano, ad societatem compulerit.
  Carthaginienses, cum animadvertissent Alexandri ita magnas opes, 3.1
ut Africae quoque immineret, unum ex civibus, virum acrem nomine
Hamilcarem Rhodinum, iusserunt simulato exsilio ire ad regem omnique
studio in amicitiam eius pervenire: qua is potitus consilia eius nota civibus
suis faciebat. 5
  Idem Carthaginienses miserunt, qui per speciem legatorum longo 4.1
tempore Romae morarentur exciperentque consilia nostrorum.
  M. Cato in Hispania, quia ad hostium consilia alia via pervenire non 5.1
potuerat, iussit trecentos milites simul impetum facere in stationem hostium
raptumque unum ex his in castra perferre incolumem: tortus ille omnia
suorum arcana confessus est.
  C. Marius consul bello Cimbrico et Teutonico ad excutiendam Gal- 6.1
lorum et Ligurum fidem litteras eis misit, quarum pars prior praeceperat,
ne interiores, quae praesignatae erant, ante certum tempus aperirentur:
easdem postea ante praestitutum diem repetiit et, quia resignatas reppererat,
intellexit hostilia agitari. 5
  [Est et aliud explorandi genus, quo ipsi duces nullo extrinsecus adiutorio
per se provident, sicut]
  Aemilius Paulus consul, bello Etrusco apud oppidum Vetuloniam 7.1
demissurus exercitum in planitiem, contemplatus procul avium multi-
tudinem citatiore volatu ex silva consurrexisse, intellexit aliquid illic insi-
diarum latere, quod et turbatae aves et plures simul evolaverant. praemissis
igitur exploratoribus comperit decem milia Boiorum excipiendo ibi Romano- 5
rum agmini imminere, eaque alio quam exspectabatur latere missis legionibus
circumfudit.
  Similiter Tisamenus, Orestis filius, cum audisset iugum ab hostibus 8.1
natura munitum teneri, praemisit sciscitaturos, quid rei foret; ac referenti-
bus eis non esse verum, quod opinaretur, ingressus iter, ubi vidit ex su-
specto iugo magnam vim avium simul evolasse neque omnino residere,
arbitratus latere illic agmen hostium: itaque circumducto exercitu elusit 5
insidiatores.
  Hasdrubal, frater Hannibalis, iunctum Livii et Neronis exercitum, 9.1
quamquam hoc illi non duplicatis castris dissimularent, intellexit, quod ab
itinere strigosiores notabat equos et coloratiora hominum, ut ex via, cor-
pora.
DE CONSTITUENDO STATU BELLI
  Alexander Macedo, cum haberet vehementem exercitum, semper eum 3.1.1
statum belli elegit, ut acie confligeret.
  C. Caesar bello civili, cum veteranum exercitum haberet, hostium autem 2.1
tironem esse sciret, acie semper decertare studuit.
  Fabius Maximus adversus Hannibalem, successibus proeliorum inso- 3.1
lentem, recedere ab ancipiti discrimine et tueri tantummodo Italiam consti-
tuit Cunctatorisque nomen et per hoc summi ducis meruit.
  Byzantii adversus Philippum omne proeliandi discrimen evitantes, 4.1
omissa etiam finium tutela, intra munitiones oppidi se receperunt assecutique
sunt, ut Philippus obsidionalis morae impatiens recederet.
  Hasdrubal, Gisgonis filius, secundo Punico bello in Hispania victum 5.1
exercitum, cum P. Scipio instaret, per urbes divisit: ita factum est, ut
Scipio, ne oppugnatione plurium oppidorum distringeretur, in hiberna
suos reduceret.
  Themistocles adventante Xerxe, quia neque proelio pedestri neque 6.1
tutelae finium neque obsidioni credebat sufficere Athenienses, auctor fuit
eis liberos et coniuges in Tro<e>zena et in alias amendandi relictoque oppido
statum belli ad navale proelium transferendi.
  Idem fecit in eadem civitate Pericles adversum Lacedaemonios. 7.1
  Scipio, manente in Italia Hannibale, transmisso in Africam exercitu 8.1
necessitatem Carthaginiensibus imposuit revocandi Hannibalem: sic a
domesticis finibus <in> hostile<s> transtulit bellum.
  Athenienses, cum Deceliam castellum ipsorum Lacedaemonii com- 9.1
munissent et frequentius vexarentur, classem, quae Peloponensum in-
festare[n]t, miserunt consecutique sunt, ut exercitus Lacedaemoniorum, qui
Deceliae erat, revocaretur.
  Imperator Caesar Domitianus Augustus, cum Germani more suo e 10.1
saltibus et obscuris latebris subinde impugnarent nostros tutumque re-
gressum in profunda silvarum haberent, limitibus per centum viginti
milia passuum actis non mutavit tantum statum belli, sed et subiecit dicioni
suae hostes, quorum refugia nudaverat. 5
DE TRANSDUCENDO EXERCITU PER LOCA HOSTI
INFESTA
  Aemilius Paulus consul, cum in Lucanis iuxta litus angusto itinere 4.1.1
exercitum duceret et Tarentini ei classe insidiati agmen eius scorpionibus
agressi essent, captivos lateri euntium praetexuit: quorum respectu hostes
inhibuere tela.
  Agesilaus Lacedaemonius, cum praeda onustus ex Phrygia rediret 2.1
insequerenturque hostes et ad locorum opportunitatem lacesserent agmen
eius, ordinem captivorum ab utroque latere exercitus sui explicuit: quibus
dum parcitur ab hoste, spatium transeundi habuerunt Lacedaemonii.
  Idem, tenentibus angustias Thebanis, per quas transeundum habebat, 3.1
flexit iter, quasi Thebas contenderet: exterritis Thebanis digressisque ad
tutanda moenia repetitum iter, quo destinaverat, emensus est nullo obsistente.
  Nicostratus, dux Aetolorum, adversus Epirotas, cum ei aditus in 4.1
fines eorum angusti fierent, per alterum locum irrupturum se ostendens,
omni illa ad prohibendum occurrente Epirotarum multitudine, reliquit
suos paucos, qui speciem remanentis exercitus praeberent: ipse cum cetera
manu, quo non exspectabatur aditu, intravit. 5
  Autophradates Perses, cum in Pisidiam exercitum duceret et an- 5.1
gustias quasdam Pisidae occuparent, simulata vexatione traiciendi instituit
reducere: quod cum Pisidae credidissent, ille nocte validissimam manum
ad eundem locum occupandum praemisit ac postero die totum traiecit
exercitum. 5
  Philippus, Macedonum rex, Graeciam petens, cum Thermopylas 6.1
occupatas audiret et ad eum legati Aetolorum venissent acturi de pace,
retentis eis ipse magnis itineribus ad angustias pertendit securisque custo-
dibus et legatorum reditus exspectantibus inopinatus Thermopylas
traiecit. 5
  Iphicrates, dux Atheniensium, adversus Anaxibium Lacedaemonium 7.1
in Hellesponto circa Abydon, cum transducendum exercitum haberet per
loca, quae stationibus hostium tenebantur, alterum autem latus eius
transitus abscisi montes premerent, alterum mare allueret, aliquamdiu
moratus, cum incidisset frigidior solito dies et ob hoc nemini suspectus, 5
delegit firmissimos quosque, quibus oleo ac mero calefactis praecepit,
ipsam oram maris legerent, abruptiora tranarent: atque ita custodes angusti-
arum inopinatos oppressit a tergo.
  Cn. Pompeius, cum flumen transire propter oppositum hostium 8.1
exercitum non posset, assidue producere et reducere in castra instituit:
deinde, in eam dem<um> persuasionem hoste perducto, ne ullam viam ad
progressum Romanorum teneret, repente impetu facto transitum rapuit.
  Alexander Macedo, prohibente rege Indorum Poro traici exercitum 9.1
per flumen Hydaspen, adversus aquam assidue procurrere iussit suos: et
ubi eo more exercitationis assecutus est, <ne> qui<d> a Poro adversa ripa
caveretur, per superiorem partem subitum transmisit exercitum.
  Idem, quia Indi fluminis traiectu prohibebatur ab hoste, diversis locis 9a.1
in flumen equites instituit immittere et transitum minari; cumque exspec-
tatione barbaros intentos teneret, insulam paulo remotiorem primum
exiguo, deinde maiore praesidio occupavit atque inde in ulteriorem ripam
transmisit: ad quam manum opprimendam cum universi se hostes effu- 5
dissent, ipse libero vado transgressus omnes copias coniunxit.
  Xenophon, ulteriorem ripam Armeniis tenentibus, duos iussit quaeri 10.1
aditus; et cum a <vado> inferiore repulsus esset, transiit ad superius, inde
quoque prohibitus hostium occursu repetit vadum inferius, iussa quidem
militum parte subsistere, [et] quae, cum Armenii ad inferioris vadi tutelam
redissent, per superius transgrederetur: Armenii, credentes decursuros 5
omnes, decepti sunt a remanentibus; hi cum resistente nullo vadum superas-
sent, transeuntium suorum fuere propugnatores.
  P. Claudius consul primo bello Punico, cum a Regio Messanam traicere 11.1
militem nequiret, custodientibus fretum Poenis, sparsit rumorem, quasi
bellum iniussu populi inceptum gerere non posset, classemque in Italiam
versus se agere simulavit: digressis deinde Poenis, qui profectioni eius
habuerant fidem, circumactas naves appulit Siciliae. 5
  Lacedaemoniorum duces, cum Syracusas navigare destinassent et 12.1
Poenorum dispositam per litus classem timerent, decem Punicas naves, quas
captivas habebant, veluti victrices primas iusserunt agi, aut a latere iunctis
aut puppe religatis suis: qua specie deceptis Poenis transierunt.
  Philippus, cum angustias maris, quae Στενὰ appellantur, transnavigare 13.1
propter Atheniensium classem, quae opportunitatem loci custodiebat, non
posset, scripsit Antipatro Thraciam rebellare, praesidiis quae ibi reliquerat
interceptis: sequeretur omnibus omissis. quae ut epistulae interciperentur
ab hoste, curavit: Athenienses, arcana Macedonum excepisse visi, classem 5
abduxerunt; Philippus nullo prohibente angustias freti liberavit.
  Idem, quia Cherronessum, quae iuris Atheniensium erat, occupare 13a.1
prohibebatur, tenentibus transitum non Byzantiorum tantum, sed Rhodi-
orum quoque et Chiorum navibus, conciliavit animos eorum reddendo
naves, quas ceperat, quasi sequestres futuros ordinandae pacis inter se
atque Byzantios, qui causa belli erant: tractaque per magnum tempus 5
postulatione, cum de industria subinde aliquid in condicionibus retexeret,
classem per id tempus praeparavit eaque in angustias freti imparato hoste
subitus evasit.
  Chabrias Atheniensis, cum adire portum Samiorum obstante navali 14.1
hostium praesidio non posset, paucas e suis navibus praeter portum missas
iussit transire, arbitratus, qui in statione erant, persecuturos: hisque per
hoc consilium avocatis, nullo obstante portum cum reliqua adeptus est
classe. 5
DE EVADENDO EX LOCIS DIFFICILLIMIS
  Q. Sertorius in Hispania, cum a tergo instante hoste flumen traicere 5.1.1
haberet, vallum in ripa eius in modum cavae lunae duxit et oneratum
materiis incendit: atque ita exclusis hostibus flumen libere transgressus est.
  Similiter Pelopidas Thebanus bello Thessalico transitum quaesivit. 2.1
namque castris ampliorem locum supra ripam complexus, vallum cervolis
et alio materiae genere constructum incendit: dumque ignibus sub-
moventur hostes, ipse fluvium superavit.
  Q. Lutatius Catulus, cum a Cimbris pulsus unam spem salutis haberet, 3.1
si flumen liberasset, cuius ripam hostes tenebant, in proximo monte copias
ostendit, tamquam ibi castra positurus. ac praecepit suis, ne sarcinas sol-
verent aut onera deponerent ne<ve> quis ab ordinibus signisque discederet;
et quo magis persuasionem hostium confirmaret, pauca tabernacula in 5
conspectu erigi iussit ignesque fieri et quosdam vallum struere, quosdam in
lignationem, ut conspicerentur, exire: quod Cimbri vere agi existimantes et
ipsi castris delegerunt locum dispersique in proximos agros ad comparanda
ea, quae mansuris necessaria sunt, occasionem dederunt Catulo non solum
flumen traiciendi, sed etiam castra eorum infestandi. 10
  Croesus, cum Halyn vado transire non posset neque navium aut pontis 4.1
faciendi copiam haberet, fossa superiore parte post castra deducta alveum
fluminis a tergo exercitus sui reddidit.
  Cn. Pompeius Brundisii, cum excedere[t] Italia et transferre bellum 5.1
proposuisset, instante a tergo Caesare conscensurus classem quasdam
obstruxit vias, alias parietibus intersaepsit, alias intercidit fossis easque
sudibus erectis praeclusas operuit cratibus, humo aggesta, quosdam aditus,
qui ad portum ferebant, trabibus transmissis et in densum ordinem structis, 5
ingenti mole tutatus. quibus perpetratis ad speciem retinendae urbis raros
pro moenibus sagittarios reliquit, ceteras copias sine tumultu ad naves
deduxit: navigantem eum mox sagittarii quoque per itinera nota degressi
parvis navigiis consecuti sunt.
  C. Duellius consul in portu Syracusano, quem temere intraverat, obiecta 6.1
ad ingressum catena clausus universos in puppem rettulit milites atque ita
resupina navigia magna remigantium vi concitavit: levatae prorae super
catenam processerunt. qua parte superata transgressi rursus milites proras
presserunt, in quas versum pondus decursum super catenam dedit navibus. 5
  Lysander Lacedaemonius, cum in portu Atheniensium cum tota classe 7.1
obsideretur, obrutis hostium navibus ab ea parte, qua faucibus angustissimis
influit mare, milites suos clam in litus egredi iussit et subiectis rotis naves
ad proximum portum Munychiam traiecit.
  Hirtuleius legatus Q. Sertorii, cum in Hispania inter duos montes 8.1
abruptos longum et angustum iter ingressus paucas duceret cohortes
comperissetque ingentem manum hostium adventare, fossam transversam
inter montes pressit vallumque materia exstructum incendit atque ita inter-
cluso hoste evasit. 5
  C. Caesar bello civili, cum adversus Afranium copias educeret et reci- 9.1
piendi se sine periculo facultatem non haberet, sicut constiterat, prima et
secunda acie <in armis permanente, tertia autem acie> furtim a tergo ad opus
applicata, quindecim pedum fossam fecit, intra quam sub occasum solis
armati se milites eius receperunt. 5
  Pericles Atheniensis, a Peloponnensiis in eum locum compulsus, qui 10.1
undique abruptis cinctus duos tantum exitus habebat, ab altera parte fossam
ingentis latitudinis duxit velut hostis excludendi causa, ab altera limitem
agere coepit, tamquam per eum erupturus. hi qui obsidebant, cum per
fossam, quam ipse fecerat, exercitum Periclis non crederent evasurum, 5
universi a limite obstiterunt: Pericles, pontibus, quos praeparaverat, fossae
iniectis, suos, quis non resistebatur, emisit.
  Lysimachus, ex his unus in quos opes Alexandri transierunt, cum edi- 11.1
tum collem castris destinasset, imprudentia autem suorum in inferiorem
deductus vereretur ex superiore hostium incursum, triplices fossas intra
vallum obiecit; deinde simplicibus fossis circa omnia tentoria ductis tota
castra confodit et intersaepto hostium aditu, simul humo quoque et frondi- 5
bus, quas fossis superiecerat, <fallentibus, eruptione> facta in superiora evasit.
  C. Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominum prae- 12.1
datum profectus <locoque iniquo circumventus> ab Hasdrubale, ad primos
tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime
exspectabatur, per stationes hostium perrupit.
  L. Furius, exercitu perducto in locum iniquum, cum constituisset occul- 13.1
tare sollicitudinem suam, ne reliqui trepidarent, paulatim inflectit iter,
tamquam circuitu maiore hostem aggressurus: converso agmine ignarum
rei quae agebatur exercitum incolumem reduxit.
  P. Decius tribunus bello Samnitico Cornelio Cosso consuli iniquis locis 14.1
deprehenso ab hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui erat in
propinquo, modicam manum mitteret, seque ducem his qui mittebantur
obtulit: avocatus in diversum hostis dimisit consulem, Decium autem cinxit
obseditque. illas quoque angustias noctu eruptione facta cum frustratus esset 5
Decius, incolumis cum militibus consuli accessit.
  Idem fecit sub Atilio Calatino consule is, cuius varie traditur nomen: 15.1
alii Laberium, nonnulli Q. Caedicium, plurimi Calpurnium Flam-
mam vocitatum scripserunt. is cum demissum in eam vallem videret
exercitum, cuius latera omnia<que> superiora hostis insederat, depoposcit
et accepit trecentos milites, quos adhortatus, ut virtute sua exercitum 5
servarent, in mediam vallem decucurrit: et ad opprimendos eos undique
descendit hostis longoque et aspero proelio retentus occasionem consuli ad
extrahendum exercitum dedit.
  Q. Minucius consul in Liguria, demisso in angustias exercitu, cum iam 16.1
omnibus obversaretur Caudinae cladis exemplum, Numidas auxiliares, tam
propter ipsorum quam propter equorum deformitatem despiciendos, iussit
adequitare faucibus, quae tenebantur. primo intenti hostes, ne lacesserentur,
stationem obiecerunt. de industria Numidae ad augendum sui contemptum 5
labi equis et per ludibrium spectaculo esse affectaverunt. ad novitatem rei
laxatis ordinibus barbari in spectaculum usque resoluti sunt. quod ubi
animadverterunt Numidae, paulatim succedentes additis calcaribus per
intermissas hostium stationes eruperunt: quorum deinde cum proximos in-
<cen>derent agros, necesse Liguribus fuit avocari ad defendenda sua inclu- 10
sosque Romanos emittere.
  L. Sulla, bello sociali apud Aeserniam inter angustias deprehensus ab 17.1
exercitu hostium, cui Duillius praeerat, colloquio petito de condicionibus
pacis agitabat sine effectu: hostem tamen propter indutias neglegentia reso-
lutum animadvertens, nocte profectus relicto bucinatore, qui vigilias ad
fidem remanentium divideret et quarta vigilia commissa consequeretur, 5
incolumes suos cum omnibus impedimentis tormentisque in tuta perduxit.
  Idem adversus Archelaum praefectum Mithridatis in Cappadocia, iniqui- 18.1
tate locorum et multitudine hostium pressus, fecit pacis mentionem inter-
positoque tempore etiam indutiarum et per haec avocata intentione adver-
sari<or>um evasit.
  Hasdrubal, frater Hannibalis, cum saltum non posset evadere, faucibus 19.1
eius obsessis, egit cum Claudio Nerone recepitque dimissum Hispania
excessurum. cavillatus deinde condicionibus dies aliquot extraxit, quibus
omnibus non omisit per angustos tramites et ob id neglectos dimittere per
partes exercitum: ipse deinde cum reliquis expeditis facile effugit. 5
  Spartacus fossam, qua erat a M. Crasso circumdatus, caesis captivorum 20.1
pecorumque corporibus noctu replevit et supergressus est.
  Idem, in Vesuvio obsessus ea parte, qua mons asperrimus erat ideoque 21.1
incustoditus, ex vimine silvestri catenas conseruit: quibus demissus non
solum evasit, verum etiam ex alio latere Clodium ita terruit, ut aliquot
cohortes gladiatoribus quattuor et septuaginta cesserint.
  Idem, cum ab L. Varinio proconsule praeclusus esset, palis per modica 22.1
intervalla fixis ante portam erecta cadavera, adornata veste atque armis,
alligavit, ut procul intuentibus stationis species esset, ignibus per tota castra
factis: imagine vana deluso hoste copias silentio noctis eduxit.
  Brasidas dux Lacedaemoniorum, circa Amphipolim ab Atheniensium 23.1
multitudine numero impar deprehensus, claudendum se praestitit, ut per
longum coronae ambitum extenuaret hostilem frequentiam, quaque raris-
simi obstabant, erupit.
  Iphicrates in Thracia, cum depresso loco castra posuisset, explorasset 24.1
autem ab hoste proximum teneri collem, ex quo unus ad opprimendos ipsos
descensus erat, nocte paucis intra castra relictis imperavit, multos ignes
facerent, eductoque exercitu et disposito circa latera praedictae viae passus
est transire barbaros: locorumque iniquitate, in qua ipse fuerat, in illos 5
conversa, parte exercitus terga eorum cecidit, parte castra cepit.
  Darius, ut falleret Scythas discessu, canes atque asinos in castris reliquit: 25.1
quos cum latrantes rudentesque hostis audiret, remanere Darium credidit.
  Eundem errorem obiecturi nostris Ligures per diversa loca buculos 26.1
laqueis ad arbores alligaverunt, qui diducti frequentiore mugitu speciem
remanentium praebebant hostium.
  Hanno, ab hostibus clausus, locum eruptioni maxime aptum aggestis 27.1
levibus materiis incendit: tum hoste ad ceteros exitus custodiendos avocato
milites per ipsam flammam eduxit, admonitos ora scutis, crura veste con-
tegere.
  Hannibal, ut iniquitatem locorum et inopiam instante Fabio Maximo 28.1
effugeret, noctu boves, quibus ad cornua fasciculos alligaverat sarmen-
torum, subiecto igne dimisit; cumque ipso motu adulescente flamma turba-
retur pecus, magna discursatione montes, in quos actum erat, collustravit.
Romani, qui ad speculandum concurrerant, primo prodigium opinati sunt; 5
dein cum certa Fabio renuntiassent, ille insidiarum metu suos castris conti-
nuit: barbari obsistente nullo profecti sunt.
DE INSIDIIS IN ITINERE FACTIS
  Fulvius Nobilior, cum ex Samnio in Lucanos exercitum duceret et 6.1.1
cognovisset a perfugis hostes novissimum agmen eius aggressuros, fortissi-
mam legionem primo ire, ultima sequi iussit impedimenta. ita factum pro
occasione amplexi hostes diripere sarcinas coeperunt: Fulvius legionem, de
qua supra dictum est, quinque cohortes in dextram viae partem direxit, 5
quinque ad sinistram, atque ita praedationi intentos hostes explicato per
utraque latera milite clausit ceciditque.
  Idem, hostibus tergum eius in itinere prementibus, flumine interveniente 2.1
non ita magno, ut transitum prohiberet, moraretur tamen rapididate,
alteram legionem in occulto citra flumen collocavit, ut hostes paucitate
contempta audacius sequerentur: quod ubi factum est, legio, quae ob hoc
disposita erat, ex insidiis hostem aggressa vastavit. 5
  Iphicrates in Thracia[m], cum propter condicionem locorum longum 3.1
agmen deduceret et nuntiatum esset ei hostes summum id aggressuros,
cohortes in utraque latera secedere et consistere iussit, ceteros suffugere et
iter maturare; transeunte autem toto agmine lectissimos quosque retinuit
et ita passim circa praedam occupatos hostes, iam etiam fatigatos, ipse 5
requietis et ordinatis suis aggressus fudit exuitque praeda.
  Boii in silva Litana, quam transiturus erat noster exercitus, succiderunt 4.1
arbores ita, ut parte exigua sustentatae starent, donec impellerentur; delitue-
runt deinde ad extremas ipsi ingressoque silvam hoste <per> proximas
ulteriores impulerunt: eo modo propagata pariter supra Romanos ruina
magnam manum eliserunt. 5
QUEMADMODUM EA, QUIBUS DEFICI<E>MUR,
VIDEANTUR NON DEESSE AUT USUS EORUM
EXPLEATUR
  L. Caecilius Metellus, quia usu navium, quibus elephantos trans- 7.1.1
portaret, deficiebatur, iunxit dolia constravitque tabulatis ac super ea
positos per Siculum fretum transmisit.
  Hannibal, cum in praealti fluminis transitum elephantos non posset 2.1
compellere nec navium aut materiarum, quibus rates construerentur,
copiam haberet, iussit ferocissimum elephantum sub aure vulnerari et eum,
qui vulnerasset, tranato statim flumine procurrere: elephantus exasperatus
ad persequendum doloris sui auctorem tranavit amnem et reliquis idem 5
audendi fecit exemplum.
  Carthaginiensium duces instructuri classem, quia sparto deficiebantur, 3.1
crinibus tonsarum mulierum ad funes efficiendos usi sunt.
  Idem Massilienses et Rhodii fecerunt. 4.1
  M. Antonius a Mutina profugus cortices pro scutis militibus suis dedit. 5.1
  Spartaco copiisque eius scuta ex vimine fuerunt, quae coriis tege- 6.1
bantur.
  [Non alienus, ut arbitror, hic locus est referendi factum Alexandri 7.1
Macedonis illud nobile, qui per deserta Africae itinera gravissima siti cum
exercitu affectus oblatam sibi a milite in galea aquam spectantibus universis
effudit, utilior exemplo temperantiae, quam si communicare potuisset.]
DE DISTRINGENDIS HOSTIBUS
  Coriolanus, cum ignominiam damnationis suae bello ulcisceretur, 8.1.1
populationem patriciorum agrorum inhibuit, deustis vastatisque plebe-
iorum, ut discordiam moveret, qua consensus Romanorum distringeret<ur>.
  Hannibal Fabium, cui neque virtute neque artibus bellandi par erat, ut 2.1
infamia distringeret, agris eius abstinuit, ceteros populatus. contra ille, ne
suspecta civibus fides esset, magnitudine animi effecit, publicatis possessioni-
bus suis.
  Fabius Maximus quinto consul, cum Gallorum et Umbrorum, Etrus- 3.1
corum, Samnitium adversus populum Romanum exercitus coissent, contra
quos et ipse trans Appenninum in <Sentin>ate castra communiebat, scripsit
Fulvio et Postumio, qui in praesidio urbi erant, copias ad Clusium move-
rent. quibus assecutis ad sua defendenda Etrusci Umbrique deverterunt: 5
relictos Samnites Gallosque Fabius et collega Decius aggressi vicerunt.
  M'. Curius adversus Sabinos, qui ingenti exercitu conscripto relictis 4.1
finibus suis nostros occupaverant, occultis itineribus manum misit, quae
desolatos agros eorum vicosque per diversa incenderunt: Sabini ad arcen-
dam domesticam vastitatem recesserunt; Curio contigit et vacuos infestare
hostium fines et exercitum sine proelio avertere sparsumque caedere. 5
  T. Didius, paucitate suorum diffidens, cum in adventum earum legio- 5.1
num, quas exspectabat, traheret bellum et occurrere eis hostem comperisset,
contione advocata aptari iussit milites ad pugnam ac de industria neglegen-
tius custodiri captivos. ex quibus pauci, qui profugerant, nuntiaverunt suis
pugnam imminere: at illi, ne su<b ex>spectatione proelii diducerent viris, 5
omiserunt occurrere eis, quibus insidiabantur: legiones tutissime nullo
excipiente ad Didium pervenerunt.
  Bello Punico quaedam civitates, quae a Romanis deficere ad Poenos 6.1
destinaverant, cum obsides dedissent, quos recipere, antequam desciscerent,
studebant, simulaverunt seditionem inter finitimos ortam, quam Romano-
rum legati dirimere deberent, missosque eos velut contraria pignora reti-
nuerunt nec ante reddiderunt, quam ipsi reciperarent suos. 5
  Legati Romanorum, cum missi essent ad Antiochum regem, qui secum 7.1
Hannibalem victis iam Carthaginiensibus habebat consiliumque eius adver-
sus Romanos instruebat, crebris cum Hannibale colloquiis effecerunt, ut is
regi fieret suspectus, cui gratissimus alioquin et utilis erat propter calli-
ditatem et peritiam bellandi. 5
  Q. Metellus adversus Iugurtham bellum gerens missos ad se legatos 8.1
eius corrupit, ut sibi proderent regem; cum et alii venissent, idem fecit;
eodem consilio usus est et adversus tertios. sed de captivitate Iugurthae res
parum processit: vivum enim tradi sibi volebat. plurimum tamen consecutus
est: nam cum interceptae fuissent epistulae eius ad regios amicos scriptae, 5
in omnis eos rex animadvertit spoliatusque consiliis amicos postea parare
non potuit.
  C. Caesar, per exceptum quendam aquatorem cum comperisset Afranium 9.1
Petreiumque castra noctu moturos, ut citra vexationem suorum hostilia
impediret consilia, initio statim noctis vasa conclamare milites et praeter
adversariorum castra agi mulos cum fremitu et sono iussit; continuere se,
quos retentos volebat, arbitrati castra Caesarem movere. 5
  Scipio Africanus ad excipienda auxilia cum commeatibus Hannibali 10.1
ven<ientia Min>ucium Thermum dimisit, ipse subventurus.
  Dionysius, Syracusanorum tyrannus, cum Afri ingenti multitudine 11.1
traiecturi essent in Siciliam ad eum oppugnandum, castella pluribus locis
communiit custodibusque praecepit, ut ea advenienti hosti dederent dimis-
sique Syracusas occulte redirent. Afris necesse fuit capta castella praesidio
obtinere: quos Dionysius, redactos ad quam voluerat paucitatem, paene iam 5
par numero aggressus vicit, cum suos contraxisset et adversarios sparsisset.
  Agesilaus Lacedaemonius, cum inferret bellum Tissaphernae, Cariam 12.1
se petere simulavit, quasi aptius locis montuosis adversus hostem equitatu
praevalentem pugnaturus. per hanc consilii ostentationem avocato in
Cariam Tissapherne, ipse Lydiam, ubi caput hostium regni erat, irrupit
oppressisque, qui illic agebant, pecunia regia potitus est. 5
DE SEDITIONE MILITUM COMPESCENDA
  Aulus Manlius consul, cum comperisset coniurasse milites in hibernis 9.1.1
Campaniae, ut iugulatis hospitibus ipsi res invaderent eorum, rumorem
sparsit, eodem loco hibernaturos: atque ita <dilato> coniuratorum consilio
Campaniam periculo liberavit et ex occasione nocentes puniit.
  L. Sulla, cum legiones civium Romanorum perniciosa seditione furerent, 2.1
consilio restituit sanitatem efferatis. propere enim annuntiari iussit, hostem
adesse, et ad arma vocantium clamorem tolli, signa canere: discussa seditio
est universis adversus hostem consentientibus.
  Cn. Pompeius, trucidato ab exercitu Mediolani senatu, ne tumultum 3.1
moveret, si solos evocasset nocentes, mixtos eis, qui extra delictum erant,
venire iussit. ita et noxii minore cum metu, quia non segregati ideoque non
ex causa culpae videbantur arcessiri, paruerunt et illi, quibus integra erat
conscientia, custodiendis quoque nocentibus attenderunt, ne illorum fuga 5
inquinarentur.
  C. Caesar, cum quaedam legiones eius seditionem movissent, adeo ut 4.1
in perniciem quoque ducis viderentur consurrecturae, dissimulato metu
processit ad milites postulantibusque missionem ultro minaci vultu dedit:
exauctoratos paenitentia coegit satisfacere imperatori obsequentioresque
in reliqua opera se dare. 5
QUEMADMODUM INTEMPESTIVA POSTULATIO
PUGNAE INHIBEATUR
  Q. Sertorius, quod experimento didicerat imparem se universo Ro- 10.1.1
manorum exercitui, ut barbaros quoque inconsulte pugnam exposcentes
doceret, adductis in conspectum duobus equis, praevalido alteri, alteri
admodum exili duos admovit iuvenes similiter affectos, robustum et
gracilem. ac robustiori imperavit equo exili universam caudam abrumpere, 5
gracili autem valentiorem per singulos <pilos> vellere. cumque gracilis
fecisset, quod imperatum erat, validissimus cum infirmis equi cauda sine
effectu luctaretur, "naturam", inquit Sertorius, "Romanarum cohortium per
hoc vobis exemplum ostendi, milites: insuperabiles sunt universas aggre-
dienti; easdem lacerabit et carpet, qui per partes attemptaverit." 10
  Idem, cum videret suos pugnae signum inconsulte flagitantes crederetque 2.1
rupturos imperium, nisi congrederentur, permisit turmae equitum ad
lacessendos hostes ire laborantique submisit alias et sic recepit omnes
tuti<u>sque et sine noxa ostendit, quis exitus flagitatam pugnam mansisset:
obsequentissimis inde eis usus est. 5
  Agesilaus Lacedaemonius, cum adversus Thebanos castra super ripam 3.1
posuisset multoque maiorem hostium manum esse intellegeret et ideo suos
arcere a cupiditate decernendi vellet, dixit responso deum se ex collibus
pugnare iussum et ita exiguo praesidio ad ripam posito accessit in colles:
quod Thebani pro metu interpretati transierunt flumen et, cum facile 5
depulissent praesidium, ceteros insecuti avidius iniquitate locorum a pauci-
oribus victi sunt.
  Scorylo, dux Dacorum, cum sciret dissociatum armis civilibus populum 4.1
Romanum neque tamen sibi temptandum arbitraretur, quia externo bello
posset concordia inter cives coalescere, duos canes in conspectu popu-
larium commisit iisque acerrime inter ipsos pugnantibus lupum ostendit,
quem protinus canes omissa inter se ira aggressi sunt: quo exemplo prohibuit 5
barbaros ab impetu Romanis profuturo.
QUEMADMODUM INCITANDUS SIT AD PROELIUM
EXERCITUS
  M. Fabius et Cn. Manlius consules adversus Etruscos propter seditio- 11.1.1
nes detractante proelium exercitu ultro simulaverunt cunctationem, donec
milites probris hostium coacti pugnam deposcerent iurarentque se ex ea
victores redituros.
  Fulvius Nobilior, cum adversus Samnitium numerosum exercitum et 2.1
successibus tumidum parvis copiis necesse haberet decertare, simulavit
unam legionem hostium corruptam a se ad proditionem imperavitque ad
eius rei fidem tribunis et primis ordinibus et centurionibus, quantum quisque
numeratae pecuniae aut auri argentique haberet, conferret, ut repraesentari 5
merces proditoribus posset; se autem his qui contulissent pollicitus est
consummata victoria ampla insuper praemia daturum: quae persuasio
Romanis alacritatem attulit et fiduciam, unde etiam praeclara victoria
commisso statim bello parata est.
  C. Caesar adversus Germanos et Ariovistum pugnaturus confusis suo- 3.1
rum animis pro contione dixit, nullius se eo die opera nisi decimae legionis
usurum: quo consecutus est, ut decimani tamquam praecipuae fortitudinis
testimonio cogerentur et ceteri pudore, ne penes alios gloria virtutis esset.
  Q. Fabius, quia egregie sciebat et Romanos eius esse libertatis, quae 4.1
contumelia exasperaretur, et a Poenis nihil iustum aut moderatum exspecta-
bat, misit legatos Carthaginem de condicionibus pacis: quas cum illi
iniquitatis et insolentiae plenas re<t>tulissent, exercitus Romanorum ad
pugnandum concitatus est. 5
  Agesilaus, Lacedaemoniorum dux, cum prope ab Orchomeno, socia 5.1
civitate, castra haberet comperissetque plerosque ex militibus pretiosissima
rerum deponere intra munimenta, praecepit oppidanis, ne quid ad exercitum
suum pertinens reciperetur, quo ardentius dimicaret miles, qui sciret sibi
pro omnibus suis pugnandum. 5
  Epaminondas, dux Thebanorum, adversus Lacedaemonios dimica- 6.1
turus, ut non solum viribus milites sui, verum etiam affectibus adiuvarentur,
pronuntiavit in contione destinatum Lacedaemoniis, si victoria poterentur,
omnes virilis sexus interficere, uxoribus autem eo rum et liberis in servitutem
abductis Thebas diruere: qua denuntiatione concitati primo impetu Thebani 5
Lacedaemonios expugnaverunt.
  <L>eot<yc>hidas, dux Lacedaemoniorum, classe pugnaturus eodem die, 7.1
quo vicerant socii, quamvis ignarus actae rei vulgavit nuntiatam sibi victo-
riam partium, quo constantiores ad pugnam milites haberet.
  Aulus Postumius proelio, quo cum Latinis conflixit, oblata specie 8.1
duorum in equis iuvenum animos suorum erexit, Pollucem et Castorem
adesse dicens, ac sic proelium restituit.
  Archidamus Lacedaemonius adversus Arcades bellum gerens arma in 9.1
castris statuit et circa ea duci equos noctu clam imperavit: quorum vestigia
mane, tamquam Castor et Pollux perequitassent, ostendens affuturos eos-
dem ipsis proeliantibus persuasit.
  Pericles, dux Atheniensium, initurus proelium, cum animadvertisset 10.1
lucum, ex quo utraque acies conspici poterat, densissimae opacitatis, vastum
alioquin et Diti patri sacrum, ingentis illic staturae hominem, altissimis
coturnis et veste purpurea <et> coma venerabilem, in curru candidorum
equorum sublimem constituit, qui dato signo pugnae proveheretur et voce 5
Periclem nomine appellans cohortaretur eum diceretque deos Atheniensibus
adesse: quo paene ante coniectum teli hostes terga verterunt.
  L. Sulla, quo paratiorem militem ad pugnandum haberet, praedici sibi 11.1
a diis futura simulavit, postremo etiam in conspectu exercitus, priusquam
in aciem descenderet, signum modicae amplitudinis, quod Delphis sustule-
rat, orabat petebatque, promissam victoriam maturaret.
  C. Marius sagam quandam ex Syria habuit, a qua se dimicationum 12.1
eventus praediscere simulabat.
  Q. Sertorius, cum barbaro et rationis indocili milite uteretur, cervam 13.1
candidam insignis formae per Lusitaniam ducebat et ab ea se, quae agenda
aut vitanda essent, praenoscere asseverabat, ut barbari ad omnia tamquam
divinitus imperata oboedirent.
  [Hoc genere strategematon non tantum ea parte utendum est, qua im- 5
peritos existimabimus esse, apud quos his utemur, sed multo magis ea, qua
talia erunt, quae excogitabuntur, ut a diis monstrata credantur.]
  Alexander Macedo sacrificaturus inscripsit medicamento haruspicis 14.1
manum, quam ille extis erat suppositurus. litterae significabant victoriam
Alexandro dari: quas cum iecur calidum rapuisset et a rege militi esset
ostensum, auxit animum tamquam deo spondente victoriam.
  Idem fecit <S>udines haruspex proelium Eumene cum Gallis commis- 15.1
suro.
  Epaminondas Thebanus adversus Lacedaemonios, fiduciam suorum 16.1
religione adiuvandam ratus, arma, quae ornamentis affixa in templis erant,
nocte subtraxit persuasitque militibus deos iter suum sequi, ut proeliantibus
ipsis adessent.
  Agesilaus Lacedaemonius, cum quosdam Persarum cepisset, quorum 17.1
habitus multum terroris praefert, quotiens veste tegitur, nudatos militibus
suis ostendit, ut alba corpora et umbratica contemnerentur.
  Gelo, Syracusarum tyrannus, bello adversum Poenos suscepto, cum 18.1
multos cepisset, infirmissimum quemque praecipue ex auxiliaribus, qui ni-
gerrimi erant, nudatum in conspectum suorum produxit, ut persuaderet
contemnendos.
  Cyrus, rex Persarum, ut concitaret animos popularium, tota die in 19.1
excidenda silva quadam eos fatigavit; deinde postridie praestitit eis libera-
lissimas epulas et interrogavit, utro magis gauderent. cumque ei praesentia
probassent, "atqui per haec", inquit, "ad illa perveniendum est: nam liberi
beatique esse, nisi Medos viceritis, non potestis", atque ita eos ad cupidi- 5
tatem proelii concitavit.
  L. Sulla, quia adversus Archelaum praefectum Mithridatis apud Pir<ae>- 20.1
ea pigrioribus ad proelium militibus utebatur, opere eos fatigando compulit
ad poscendum ultro pugnae signum.
  Fabius Maximus veritus, ne qua fiducia navium, ad quas refugium 21.1
erat, minus constanter pugnaret exercitus, incendi eas, priusquam iniret
proelium, iussit.
DE DISSOLVENDO METU, QUEM MILITES
EX ADVERSIS CONCEPERINT OMINIBUS
  Scipio, ex Italia in Africam transportato exercitu, cum egrediens nave 12.1.1
prolapsus esset et ob hoc attonitos milites cerneret, id quod trepidationem
afferebat, constantia et magnitudine animi in hortationem convertit et
"<pl>audite", inquit, "milites, Africam oppressi."
  C. Caesar, cum forte conscendens navem lapsus esset, "teneo te, terra 2.1
mater", inquit: qua interpretatione effecit, ut repetiturus illas a quibus
proficiscebatur terras videretur.
  T. Sempronius Gracchus consul, acie adversus Picentes directa, cum 3.1
subitus terrae motus utrasque partis confudisset, exhortatione confirmavit
suos et impulit, consternatum superstitione invaderent hostem, adortusque
devicit.
  Sertorius, cum equitum scuta extrinsecus equorumque pecora cruenta 4.1
subito prodigio apparuissent, victoriam portendi interpretatus est, quoniam
illae partes solerent hostili cruore respergi.
  Epaminondas Thebanus contristatis militibus, quod ex hasta eius 5.1
ornamentum infulae more dependens ventus ablatum in sepulchrum Lace-
daemonii cuiusdam depulerat, "nolite", inquit, "milites, trepidare; Lace-
daemoniis significatur interitus: sepulchra enim funeribus ornantur."
  Idem, cum fax de caelo nocte delapsa eos qui animadverterunt terruisset, 6.1
"lumen", inquit, "hoc numina ostendunt."
  Idem, instante adversus Lacedaemonios pugna, cum sedile in quo 7.1
resederat succubuisset et id vulgo pro tristi [exciperetur] significatione
confusi milites interpretarentur, "immo", inquit, "vetamur sedere."
  L. Sulpicius Gallus defectum lunae imminentem, ne pro ostento 8.1
exciperent milites, praedixit futurum, additis rationibus causisque defec-
tionis.
  Agathocles Syracusanus adversus Poenos, simili eiusdem sideris de- 9.1
minutione quia sub diem pugnae ut prodigio milites sui consternati erant,
ratione qua id accideret exposita docuit, quidquid illud foret, ad rerum
naturam, non ad ipsorum propositum pertinere.
  Pericles, cum in castra eius fulmen decidisset terruissetque milites, 10.1
advocata contione lapidibus in conspectu omnium collisis ignem excussit
sedavitque conturbationem, cum docuisset similiter nubium attritu excuti
fulmen.
  Timotheus Atheniensis adversus Corcyraeos navali proelio decertaturus 11.1
gubernatori suo, qui proficiscenti iam classi signum receptui coeperat dare,
quia ex remigibus quendam sternutantem audierat, "miraris", inquit, "ex
tot milibus unum perfrixisse?"
  Chabri<a>s Atheniensis classe dimicaturus, excusso ante navem ipsius 12.1
fulmine, exterritis per tale prodigium militibus, "nunc", inquit, "potissi-
mum ineunda pugna est, cum deorum maximus Iuppiter adesse numen
suum classi nostrae ostendit."