LIBER QUARTUS
|
|
Multa lectione conquisitis strategematibus et non exiguo scrupulo digestis,
|
4.pr.1.1
|
ut promissum trium librorum implerem, si modo implevi, hoc exhibebo ea,
|
|
quae parum apte discriptioni priorum ad speciem alligata<e> subici videban-
|
|
tur et erant exempla potius strategicon quam strategemata: quae idcirco
|
|
separavi, quia quamvis clara diversae tamen erant substantiae, ne, si qui forte
|
5
|
in aliqua ex his incidissent, similitudine inducti praetermissa opinarentur.
|
|
et sane velut <res> residua expedienda fuit: in qua et ipsa ordinem per species
|
|
servare conabor:
|
|
I. De disciplina.
|
|
II. De effectu disciplinae.
|
10
|
III. De continentia.
|
|
IV. De iustitia.
|
|
V. De constantia.
|
|
VI. De affectu et moderatione.
|
|
VII. De variis consiliis.
|
15
|
DE DISCIPLINA
|
|
P. Scipio ad Numantiam corruptum superiorum ducum socordia
|
1.1.1
|
exercitum correxit dimisso ingenti lixarum numero, redactis ad munus
|
|
cotidiana exercitatione militibus. quibus cum frequens iniungeret iter,
|
|
portare complurium dierum cibaria imperabat, ita ut frigora et imbres pati,
|
|
vada fluminum pedibus traicere assuesceret miles, exprobrante subinde
|
5
|
imperatore timiditatem et ignaviam, frangente delicatioris usus ac parum
|
|
necessaria expeditioni vasa. quod maxime notabiliter accidit C. Memmio
|
|
tribuno, cui dixisse traditur Scipio: "Mihi paulisper, tibi et rei publicae
|
|
semper nequam eris."
|
|
Q. Metellus bello Iugurthino similiter lapsam militum disciplinam pari
|
2.1
|
severitate restituit, cum insuper prohibuisset alia carne quam assa elixave
|
|
milites uti.
|
|
Pyrrhus dilectatori suo fertur dixisse: "tu grandes elige, ego, eos fortes
|
3.1
|
reddam."
|
|
L. Paulo et C. Varrone consulibus milites primo iure iurando adacti
|
4.1
|
sunt: antea enim sacramento tantummodo a tribunis rogabantur, ceterum
|
|
ipsi inter se coniurabant se fugae atque formidinis causa non abituros neque
|
|
ex ordine recessuros nisi teli petendi feriendive hostis aut civis servandi
|
|
causa.
|
5
|
Scipio Africanus, cum ornatum scutum elegantius cuiusdam vidisset,
|
5.1
|
dixit non mirari se, quod tanta cura ornasset, in quo plus praesidii quam in
|
|
gladio haberet.
|
|
Philippus, cum primum exercitum constitueret, vehiculorum usum
|
6.1
|
omnibus interdixit, equitibus non amplius quam singulos calones habere
|
|
permisit, peditibus autem denis singulos, qui molas et funes ferrent: in
|
|
aestiva exeuntibus triginta dierum farinam collo portari imperavit.
|
|
C. Marius recidendorum impedimentorum gratia, quibus maxime
|
7.1
|
exercitus agmen oneratur, vasa et cibaria militis in fasciculos aptata furcis
|
|
imposuit, sub quibus et habile onus et facilis requies esset: unde et prover-
|
|
bium tractum est "muli Mariani".
|
|
Theagenes Atheniensis, cum exercitum Megaram duceret, petentibus
|
8.1
|
ordines respondit ibi se daturum. deinde clam equites praemisit eosque
|
|
hostium specie impetum in suos retorquere iussit. quo facto cum <quos
|
|
secum> habebat tamquam ad hostium occursum praepararentur, permisit
|
|
ita ordinari aciem, ut quo quis voluisset loco consisteret: cum inertissi-
|
5
|
mus quisque retro se dedisset, strenui autem in fronte<m> prosiluissent,
|
|
ut quemque invenerat stantem, ita ad ordines militiae provexit.
|
|
Lysander Lacedaemonius egressum via quendam castigabat. cui dicenti
|
9.1
|
ad nullius rei rapinam se ab agmine recessisse respondit: "ne speciem
|
|
quidem rapturi praebeas volo."
|
|
Antigonus, cum filium suum audisset devertisse in eius domum, cui
|
10.1
|
tres filiae insignes specie essent, "audio", inquit, "fili, anguste habitare te
|
|
pluribus dominis domum possidentibus: hospitium laxius accipe"; iusso-
|
|
que commigrare edixit, ne quis minor quinquaginta annos natus hospitio
|
|
matris familias uteretur.
|
5
|
Q. Metellus consul, quamvis nulla lege impediretur, quin filium contu-
|
11.1
|
bernalem perpetuum haberet, maluit tamen eum in ordine merere.
|
|
P. Rutilius consul, cum secundum leges in contubernio suo habere
|
12.1
|
posset filium, in legione militem fecit.
|
|
M. Scaurus filium, quod in saltu Tridentino loco hostibus cesserat, in
|
13.1
|
conspectum suum venire vetuit: adulescens verecundia ignominiae pressus
|
|
mortem sibi conscivit.
|
|
Castra antiquitus Romani ceteraeque gentes passim per corpora cohor-
|
14.1
|
tium velut mapalia constituere soliti erant, cum solos urbium muros nosset
|
|
antiquitas. Pyrrhus Epirotarum rex primus totum exercitum sub eodem
|
|
vallo continere instituit. Romani deinde, victo eo in campis Arusinis circa
|
|
urbem Malventum, castris eius potiti et ordinatione notata paulatim ad hanc
|
5
|
usque metationem, quae nunc effecta est, pervenerunt.
|
|
P. Nasica in hibernis, quamvis classis usus non esset necessarius, ne
|
15.1
|
tamen desidia miles corrumperetur aut per otii licentiam sociis iniuriam
|
|
inferret, navis aedificare instituit.
|
|
M. Cato memoriae tradidit in furto comprehensis inter commilitones
|
16.1
|
dextras esse praecisas aut, si lenius animadvertere voluissent, in principiis
|
|
sanguinem missum.
|
|
Clearchus, dux Lacedaemoniorum, exercitui dicebat imperatorem
|
17.1
|
potius quam hostem metui debere, significans eos, qui in proelio dubiam
|
|
mortem timuissent, certum, si deseruissent, manere supplicium.
|
|
Appii Claudii sententia senatus eos, qui a Pyrrho, rege Epirotarum,
|
18.1
|
capti et postea remissi erant, equites ad pedites redegit, pedites ad levem
|
|
armaturam, omnibus extra vallum iussis tendere, donec bina hostium
|
|
spolia singuli referrent.
|
|
Otacilius Crassus consul eos, qui ab Hannibale sub iugum missi
|
19.1
|
redierant, tendere extra vallum iussit, ut immuniti assuescerent periculis et
|
|
adversus hostem audentiores fierent.
|
|
P. Cornelio Nasica Decimo Iunio consulibus, qui exercitum
|
20.1
|
deseruerant, damnati virgis caesi publice venierunt.
|
|
Domitius Corbulo in Armenia duas alas et tres cohortes, quae ad
|
21.1
|
castellum Initia hostibus cesserant, extra vallum iussit tendere, donec assiduo
|
|
labore et prosperis excursionibus redimerent ignominiam.
|
|
Aurelius Cotta consul, cum ad opus equites necessitate cogente iussis-
|
22.1
|
set accedere eorumque pars detractasset imperium, questus apud censores
|
|
effecit, ut notarentur; a patribus deinde obtinuit, ne eis praeterita aera
|
|
procederent; tribuni quoque plebis de eadem re ad populum pertulerunt
|
|
omniumque consensu stabilita disciplina est.
|
5
|
Q. Metellus Macedonicus in Hispania quinque cohortes, quae hosti-
|
23.1
|
bus cesserant, testamentum facere iussas ad locum reciperandum remisit,
|
|
minatus non nisi post victoriam receptum iri.
|
|
P. Valerio consuli senatus praecepit, exercitum ad Sirim victum ducere
|
24.1
|
Saepinum ibique castra munire et hiemem sub tentoriis exigere.
|
|
Senatus, cum turpiter fugati eius milites essent, decrevit, ne auxilia eis
|
24a.1
|
summitterentur, nisi captis eius . . .
|
|
Legionibus, quae Punico bello militiam detractaverant, in Siciliam
|
25.1
|
velut relegatis per septem annos hordeum ex senatus consulto datum est.
|
|
L. Piso C. Titium praefectum cohortis, quod loco fugitivis cesserat,
|
26.1
|
cinctu togae praeciso, soluta tunica, nudis pedibus in principiis cotidie
|
|
stare, dum vigiles venirent, iussit, conviviis et balneo abstinere.
|
|
Sulla cohortem et centuriones, quorum stationem hostis perruperat,
|
27.1
|
galeatos et discinctos perstare in principiis iussit.
|
|
Domitius Corbulo in Armenia Aemilio Rufo praefecto equitum, quia
|
28.1
|
hostibus cesserat et parum instructam armis alam habebat, vestimenta per
|
|
lictorem scidit eidemque ut erat foedato habitu perstare in principiis, donec
|
|
mitterentur, imperavit.
|
|
Atilius Regulus, cum ex Samnio in Luceriam transgrederetur exer-
|
29.1
|
citusque eius obviis hostibus aversus esset, opposita cohorte iussit fugien-
|
|
tes pro desertoribus caedi.
|
|
Cotta consul in Sicilia in Valerium, nobilem tribunum militum ex gente
|
30.1
|
Valeria, virgis animadvertit.
|
|
Idem P. Aurelium sanguine sibi iunctum, quem obsidioni Lipararum,
|
31.1
|
ipse ad auspicia repetenda Messanam transiturus, praefecerat, cum agger
|
|
incensus et capta castra essent, virgis caesum in numerum gregalium pedi-
|
|
tum referri et muneribus fungi iussit.
|
|
Fulvius Flaccus censor Fulvium fratrem suum, quia legionem, in qua
|
32.1
|
tribunus militum erat, iniussu consulis dimiserat, senatu movit.
|
|
M. Cato ab hostili litore, in quo per aliquot dies manserat, cum ter dato
|
33.1
|
profectionis signo classem solvisset et relictus e militibus quidam a terra
|
|
voce et gestu expostularet, uti tolleretur, circumacta ad litus universa
|
|
classe, comprehensum supplicio affici iussit et, quem occisuri per ignomi-
|
|
niam hostes fuerant, exemplo potius impendit.
|
5
|
Appius Claudius ex his, qui loco cesserant, decimum quemque militem
|
34.1
|
sorte ductum fusti percussit.
|
|
Fabius Rullus consul ex duabus legionibus, quae loco cesserant, sorte
|
35.1
|
ductos in conspectu militum securi percussit.
|
|
Aquilius ternos ex centuriis, quarum statio ab hoste perrupta erat, securi
|
36.1
|
percussit.
|
|
M. Antonius, cum agger ab hostibus incensus esset, ex his, qui in
|
37.1
|
opere fuerant, duarum cohortium militem decimavit et in singulos ex his
|
|
centuriones animadvertit, legatum cum ignominia dimisit, reliquis ex legione
|
|
hordeum dari iussit.
|
|
In legionem, quae Regium oppidum iniussu ducis dir<ip>uerat, anim-
|
38.1
|
adversum est ita, ut quattuor milia tradita custodiae necarentur: praeterea
|
|
senatus consulto cautum est, ne quem ex eis sepelire vel lugere fas esset.
|
|
L. Papirius Cursor dictator Fabium Rutilium magistrum equitum,
|
39.1
|
quod adversum edictum eius quamvis prospere pugnaverat, <ad> virgas
|
|
poposcit, caesum securi percussurus: nec contentioni aut precibus militum
|
|
concessit animadversionem eumque profugientem Romam persecutus est,
|
|
ne ibi quidem remisso prius supplicii metu, quam ad genua eius et Fabius
|
5
|
cum patre provolveretur et pariter senatus ac populus rogarent.
|
|
Manlius, cui Imperioso postea cognomen fuit, filium, quod is contra
|
40.1
|
edictum patris cum hoste pugnaverat, quamvis victorem in conspectu
|
|
exercitus virgis caesum securi percussit.
|
|
Manlius filius, exercitu pro se adversus patrem seditionem parante,
|
41.1
|
negavit tanti esse quemquam, ut propter illum disciplina corrumperetur, et
|
|
obtinuit, ut ipsum puniri paterentur.
|
|
Q. Fabius Maximus transfugarum dextras praecidit.
|
42.1
|
C. Curio consul bello Dardanico circa Dyrrachium, cum ex quinque
|
43.1
|
legionibus una seditione facta militiam detractasset securturamque se temeri-
|
|
tatem ducis in expeditionem asperam et insidiosam negasset, quattuor
|
|
legiones eduxit armatas et consistere ordinibus detectis armis velut in acie
|
|
iussit. post hoc seditiosam legionem inermem procedere discinctamque in
|
5
|
conspectu armati exercitus stramenta coegit secare, postero autem die simi-
|
|
liter fossam discinctos milites facere, nullisque precibus legionis impetrari
|
|
ab eo potuit, ne signa eius summitteret nomenque aboleret, milites autem
|
|
in supplementum ceterarum legionum distribueret.
|
|
Q. Fulvio Appio Claudio consulibus milites ex pugna Cannensi in
|
44.1
|
Siciliam a senatu relegati postulaverunt a consule M. Marcello, ut in proe-
|
|
lium ducerentur. ille senatum consuluit: senatus negavit sibi placere com-
|
|
mitti his rempublicam, qui eam deseruissent: Marcello tamen permisit
|
|
facere, quod videretur, dum ne quis eorum munere vacaret neve donaretur
|
5
|
neve quod praemium ferret aut in Italiam reportaretur, dum Poeni in ea
|
|
fuissent.
|
|
M. Salinator consularis damnatus est a populo, quod praedam non
|
45.1
|
aequaliter diviserat militibus.
|
|
Cum ab Liguribus in proelio Q. Petilius consul interfectus esset, decre-
|
46.1
|
vit senatus, uti ea legio, in cuius acie consul erat occisus, tota infrequens
|
|
referretur, stipendium ei annuum non daretur, aera reciderentur.
|
|
DE EFFECTU DISCIPLINAE
|
|
Bruti et Cassi exercitus, memoriae proditum est, bello civili cum
|
2.1.1
|
una per Macedoniam iter facerent priorque Brutus ad fluvium, in quo
|
|
pontem iungi oportebat, pervenisset, Cassi tamen exercitum et in efficiendo
|
|
ponte et in maturando transitu praecessisse: qui vigor disciplinae effecit, ne
|
|
solum in operibus, verum et in summa belli praestarent Cassiani Brutianos.
|
5
|
C. Marius, cum facultatem eligendi exercitus haberet ex duobus, qui
|
2.1
|
sub Rutilio et qui sub Metello ac postea sub se ipso meruerant, Rutilianum
|
|
quamquam minorem, quia certioris disciplinae arbitrabatur, praeoptavit.
|
|
Domitius Corbulo duabus legionibus et paucissimis auxiliis disciplina
|
3.1
|
correcta Parthos sustinuit.
|
|
Alexander Macedo XL milibus hominum iam inde a Philippo patre
|
4.1
|
disciplinae assuefactis orbem terrarum aggressus innumerabiles hostium
|
|
copias vicit.
|
|
Cyrus bello adversus Persas quattuordecim milibus armatorum immensas
|
5.1
|
difficultates superavit.
|
|
Epaminondas, dux Thebanorum, quattuor milibus hominum, ex qui-
|
6.1
|
bus CCCC tantum equites erant, Lacedaemoniorum exercitum viginti
|
|
quattuor milium peditum, equitum mille sescentorum vicit.
|
|
A quattuordecim milibus Graecorum, qui numerus in auxiliis
|
7.1
|
Cyri adversus Artaxerxen fuit, centum milia barbarorum proelio superata
|
|
sunt.
|
|
Eadem Graecorum [proelio] quattuordecim milia amissis ducibus,
|
8.1
|
reditus sui cura uni ex corpore suo Xenophonti Atheniensi demandata, per
|
|
iniqua et ignota loca incolumia reversa sunt.
|
|
Xerxes a trecentis Lacedaemoniorum ad Thermopylas vexatus, cum
|
9.1
|
vix eos confecisset, hoc se deceptum aiebat, quod multos quidem homines
|
|
haberet, viros autem disciplinae tenaces nullos.
|
|
DE CONTINENTIA
|
|
M. Catonem vino eodem quo remiges contentum fuisse traditur.
|
3.1.1
|
Fabricius, cum Cineas legatus Epirotarum grande pondus auri dono
|
2.1
|
ei daret, non accepto eo dixit malle se habentibus id imperare quam habere.
|
|
Atilius Regulus, cum summis rebus praefuisset, adeo pauper fuit, ut
|
3.1
|
se coniugem liberosque tolararet agello, qui colebatur per unum vilicum:
|
|
cuius audita morte scripsit senatui de successore, destitutis rebus obitu servi
|
|
necessariam esse praesentiam suam.
|
|
Cn. Scipio post res prospere in Hispania gestas in summa paupertate
|
4.1
|
decessit, ne ea quidem relicta pecunia, quae sufficeret in dotem filiarum,
|
|
quas ob inopiam publice dotavit senatus.
|
|
Idem praestiterunt Athenienses filiis Aristidis post amplissimarum
|
5.1
|
rerum administrationem in maxima paupertate defuncti.
|
|
Epaminondas, dux Thebanorum, tantae abstinentiae fuit, ut in sup-
|
6.1
|
pellectili eius praeter stoream et unicum veru nihil inveniretur.
|
|
Hannibal surgere de nocte solitus ante noctem non requiescebat: cre-
|
7.1
|
pusculo demum ad cenam vocabat neque amplius quam duobus lectis dis-
|
|
cumbebatur apud eum.
|
|
Idem, cum sub Hasdrubale imperatore militaret, plerumque super nudam
|
8.1
|
humum sagulo tectus somnos capiebat.
|
|
Aemilianum Scipionem traditur in itinere cum amicis ambulantem
|
9.1
|
accepto pane vesci solitum.
|
|
Idem et de Alexandro Macedone dicitur.
|
10.1
|
Masinissam, nonagensimum aetatis annum agentem, meridie ante
|
11.1
|
tabernaculum stantem vel ambulantem capere solitum cibos legimus.
|
|
M'. Curius, cum victis ab eo Sabinis ex senatus consulto ampliaretur
|
12.1
|
ei modus agri, quem consummati milites accipiebant, gregalium portione
|
|
contentus fuit, malum civem dicens, cui non esset idem quod ceteris satis.
|
|
Universi quoque exercitus notabilis saepe fuit continentia, sicut eius qui
|
13.1
|
sub M. Scauro meruit. namque memoriae tradidit Scaurus pomiferam
|
|
arborem, quam in pede castrorum fuerat complexa metatio, postero die
|
|
abeunte exercitu intactis fructibus relictam.
|
|
Auspiciis Imperatoris Caesaris Domitiani Augusti Germanici eo bello,
|
14.1
|
quod Iulius Civilis in Gallia moverat, Lingonum opulentissima civitas,
|
|
quae ad Civilem desciverat, cum adveniente exercitu Caesaris populationem
|
|
timeret, quod contra exspectationem inviolata nihil ex rebus suis amiserat,
|
|
ad obsequium redacta septuaginta milia armatorum tradidit mihi.
|
5
|
L. Mummius, qui Corintho capta non Italiam solum sed etiam pro-
|
15.1
|
vincias tabulis statuisque exornavit, adeo nihil ex tantis manubiis in suum
|
|
convertit, ut filiam eius inopem senatus ex publico dotaverit.
|
|
DE IUSTITIA
|
|
Camillo Faliscos obsidenti ludi magister liberos Faliscorum tamquam
|
4.1.1
|
ambulandi causa extra murum eductos tradidit, dicens retentis eis obsidibus
|
|
necessario civitatem imperata facturam. Camillus non solum sprevit per-
|
|
fidiam, sed et restrictis post terga manibus magistrum virgis agendum ad
|
|
parentes tradidit pueris, adeptus beneficio victoriam, quam fraude non
|
5
|
concupierat: nam Falisci ob hanc iustitiam sponte ei se dediderunt.
|
|
Ad Fabricium, ducem Romanorum, medicus Pyrrhi, Epirotarum regis,
|
2.1
|
pervenit pollicitusque est daturum se Pyrrho venenum, si merces sibi, in
|
|
qua operae pretium foret, constitueretur. quo facinore Fabricius egere
|
|
victoriam suam non arbitratus regi medicum detexit atque ea fide meruit, ut
|
|
ad petendam amicitiam Romanorum compelleret Pyrrhum.
|
5
|
DE CONSTANTIA
|
|
Cn. Pompeius minantibus direpturos pecuniam militibus, quae in
|
5.1.1
|
triumpho ferretur, Servilio et Glaucia cohortantibus, ut divideret eam, ne
|
|
seditio fieret, affirmavit non triumphaturum se potius sed moriturum, quam
|
|
licentiae militum succumberet, castigatisque oratione gravi laureatos fasces
|
|
obiecit, ut ab illorum inciperent direptione: eaque invidia redegit eos ad
|
5
|
modestiam.
|
|
C. Caesar, seditione in tumultu civilium armorum facta, maxime animis
|
2.1
|
tumentibus, legionem totam exauctoravit, ducibus seditionis securi per-
|
|
cussis: mox eosdem, quos exauctoraverat, ignominiam deprecantis restituit
|
|
et optimos milites habuit.
|
|
Postumius consularis cohortatus suos, cum interrogatus esset a militi-
|
3.1
|
bus, quid imperaret, dixit, ut se imitarentur, et arrepto signo hostis primus
|
|
invasit: quem secuti victoriam adepti sunt.
|
|
Claudius Marcellus, cum in manus Gallorum imprudens incidisset,
|
4.1
|
circumspiciendae regionis qua evaderet causa equum in orbem flexit, deinde
|
|
cum omnia esse infesta vidisset, precatus deos in medios hostis irrupit:
|
|
quibus inopinata audacia perculsis ducem quoque eorum trucidavit atque,
|
|
ubi spes salutis vix superfuerat, inde opima rettulit spolia.
|
5
|
L. Paulus, amisso ad Cannas exercitu, offerente equom Lentulo, quo
|
5.1
|
fugeret, superesse cladi quamquam non per ipsum contractae noluit, sed in
|
|
eo saxo, cui se vulneratus acclinaverat, persedit, donec ab hostibus oppressus
|
|
confoderetur.
|
|
Varro, collega eius, vel maiore constantia post eandem cladem vixit
|
6.1
|
gratiaeque ei a senatu et populo actae sunt, quod non desperasset rem
|
|
publicam. non autem vitae cupiditate, sed rei publicae amore se superfuisse
|
|
reliquo aetatis suae tempore approbavit: et barbam capillumque summisit
|
|
et postea numquam recubans cibum cepit; honoribus quoque, cum ei
|
5
|
deferrentur a populo, renuntiavit, dicens felicioribus magistratibus rei
|
|
publicae opus esse.
|
|
Sempronius Tuditanus et Cn. Octavius tribuni militum omnibus
|
7.1
|
fusis ad Cannas, cum in minoribus castris circumsederentur, suaserunt
|
|
commilitonibus, stringerent gladios et per hostium praesidia erumperent
|
|
secum, id sibi animi esse, etiamsi nemini ad erumpendum audacia fuisset,
|
|
affirmantes: de cunctantibus XII omnino equitibus, L. peditibus, qui
|
5
|
comitari sustinerent, repertis incolumes Canusium pervenerunt.
|
|
C. Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominum prae-
|
8.1
|
datum profectus locoque iniquo circumventus ab Hasdrubale, ad primos
|
|
tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime
|
|
exspectabatur, per stationes hostium erupit.
|
|
P. Decius tribunus militum bello Samnitico Cornelio consuli iniquis
|
9.1
|
locis deprehenso ab hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui in
|
|
propinquo erat, modicam manum mitteret, seque ducem his qui mittebantur
|
|
obtulit: avocatus in diversum hostis emisit consulem, Decium autem cinxit
|
|
obseditque. illas quoque angustias nocte eruptione facta cum eluctatus esset
|
5
|
Decius, incolumis cum militibus consuli accessit.
|
|
Idem fecit sub Atilio Calatino consule, cuius varie traduntur nomina: alii
|
10.1
|
Laberium, nonnulli Q. Caedicium, plurimi Calpurnium Flammam
|
|
vocitatum scripserunt. hic cum demissum in eam vallem videret exercitum,
|
|
cuius latera omniaque superiora hostis insederat, depoposcit et accepit a
|
|
consule trecentos milites, quos hortatus, ut virtute sua exercitum ser-
|
5
|
varent, in mediam vallem decucurrit: ad opprimendos eos undique descendit
|
|
hostis longoque et aspero proelio retentus occasionem consuli ad extra-
|
|
hendum exercitum dedit.
|
|
C. Caesar adversus Germanos et regem Ariovistum pugnaturus, confusis
|
11.1
|
suorum animis pro contione dixit nullius se eo die opera nisi decimae legionis
|
|
usurum: quo assecutus est, ut et decimani tamquam praecipuae fortitudinis
|
|
testimonio concitarentur et ceteri pudore, ne penes alios gloria virtutis esset.
|
|
Lacedaemonius quidam nobilis, Philippo denuntiante multis se prohi-
|
12.1
|
biturum, nisi civitas sibi traderetur, "num", inquit, "et pro patria mori nos
|
|
prohibebit?"
|
|
Leonidas Lacedaemonius, cum dicerentur Persae sagittarum multitudine
|
13.1
|
nubes esse facturi, fertur dixisse: "melius in umbra pugnabimus."
|
|
C. Aelius praetor urbanus, cum ei ius dicenti picus in capite insedisset
|
14.1
|
et haruspices respondissent dimissa ave hostium victoriam fore, necata
|
|
populum Romanum superiorem, at C. Aelium cum familia periturum, non
|
|
dubitavit necare picum: atque nostro exercitu vincente ipse cum quattuor-
|
|
decim Aeliis ex eadem familia in proelio est occisus. [hunc quidam non
|
5
|
C. Caelium, sed Laelium fuisse et Laelios, non Caelios perisse credunt.]
|
|
P. Decius, primo pater, postea filius, in magistratu se pro re publica
|
15.1
|
devoverunt admissisque in hostem equis adepti victoriam patriae contule-
|
|
runt.
|
|
P. Crassus, cum bellum adversus Aristonicum in Asia gerens inter
|
16.1
|
Elaeam et Myrinam in hostium copias incidisset vivosque abduceretur,
|
|
exsecratus in consule Romano captivitatem virga, qua ad equum erat usus,
|
|
oculum Thracis, a quo tenebatur, eruit atque ab eo per dolorem concitato
|
|
transverberatus dedecus servitutis, ut voluerat, effugit.
|
5
|
M. Cato, Censorii filius, in acie decidente equo prolapsus, cum se recolle-
|
17.1
|
gisset animadvertissetque gladium excidisse vaginae, veritus ignominiam
|
|
redit in hostem exceptisque aliquot vulneribus, reciperato demum gladio,
|
|
reversus est ad suos.
|
|
Petilini a Poenis obsessi parentes et liberos propter inopiam eiecerunt,
|
18.1
|
ipsi coriis madefactis et igne siccatis foliisque arborum et omni genere
|
|
animalium vitam trahentes undecim menses obsidionem toleraverunt.
|
|
Hispani Consabrae obsessi eadem omnia passi sunt nec oppidum Hir-
|
19.1
|
tuleio tradiderunt.
|
|
Casilini obsidente Hannibale tantam inopiam perpessi sunt, ut CC
|
20.1
|
denariis murem venisse proditum memoriae sit eiusque venditorem fame
|
|
perisse, emptorem autem vixisse: fidem tamen servare Romanis perseverave-
|
|
runt.
|
|
Cyzicum cum oppugnaret Mithridates, captivos eius urbis produxit
|
21.1
|
ostenditque obsessis, arbitratus futurum, ut miseratione suorum compelleret
|
|
ad deditionem oppidanos: at illi cohortati ad patiendam fortiter mortem
|
|
captivos servare Romanis fidem perseveraverunt.
|
|
Segovienses, cum a Viriatho his liberi et coniuges redderentur, praeop-
|
22.1
|
taverunt spectare supplicia pignorum suorum quam a Romanis deficere.
|
|
Numantini, ne se dederent, fame mori praefixis foribus domuum
|
23.1
|
suarum maluerunt.
|
|
DE AFFECTU ET MODERATIONE
|
|
Q. Fabius hortante filio, ut locum idoneum paucorum iactura caperet,
|
6.1.1
|
"visne", inquit, "tu ex illis paucis esse?"
|
|
Xenophon, cum equo veheretur et pedites iugum quoddam occupare
|
2.1
|
iussisset, unum ex eis obmurmurantem <audiens> [quod diceret] facile tam
|
|
laboriosa sedentem imperare, desiluit et gregalem equo imposuit, cursu
|
|
ipse ad destinatum iugum contendens. cuius facti ruborem cum perpeti
|
|
miles non posset, irridentibus commilitonibus sponte descendit: Xeno-
|
5
|
phontem vix universi perpulerunt, ut conscenderet equum et laborem suum
|
|
in necessaria duci munera reservaret.
|
|
Alexander, cum hieme duceret exercitum, residens ad ignem recog-
|
3.1
|
noscere praetereuntis copias coepit; cumque conspexisset quendam prope
|
|
exanimatum frigore, considere loco suo iussit dixitque ei: "Si in Persis natus
|
|
esses, in regia sella resedisse tibi capital foret, in Macedonia nato conceditur."
|
|
Divus Augustus Vespasianus, cum quendam adulescentem honeste
|
4.1
|
natum, militiae inhabilem, angustiarum rei familiaris causa deductum ad
|
|
longiorem ordinem rescisset, censu constituto honesta missione exauc-
|
|
toravit.
|
|
DE VARIIS CONSILIIS
|
|
C. Caesar dicebat idem sibi esse consilium adversus hostem, quod
|
7.1.1
|
plerisque medicis contra vitia corporum, fame potius quam ferro superandi.
|
|
Domitius Corbulo dolabra [id est operibus] hostem vincendum esse
|
2.1
|
dicebat.
|
|
L. Paulus imperatorem senem moribus dicebat esse oportere, significans
|
3.1
|
moderatiora sequenda consilia.
|
|
Scipio Africanus fertur dixisse, cum eum parum quidam pugnacem
|
4.1
|
dicerent: "imperatorem me mater, non bellatorem peperit."
|
|
C. Marius Teutono provocanti eum et postulanti, ut prodiret, respondit,
|
5.1
|
si cupidus mortis esset, laqueo posse eum vitam finire: cum deinde instaret,
|
|
gladiatorem contemptae staturae et prope exactae aetatis obiecit ei dixitque,
|
|
si eum superasset, cum victore congressurum.
|
|
Q. Sertorius, quod experimento didicerat imparem se universo Roma-
|
6.1
|
norum exercitui, ut barbaros quoque inconsulte pugnam deposcentis doce-
|
|
ret, adductis in conspectum duobus equis, eorum praevalido alteri, alteri
|
|
admodum exili duos admovit iuvenes similiter electos, robustum et gra-
|
|
cilem. ac robustiori imperavit equi exilis universam caudam abrumpere,
|
5
|
gracili autem valentioris per singulos pilos vellere; cumque gracili succes-
|
|
sisset quod imperatum erat, validissimus cum infirmis equi cauda sine
|
|
effectu luctaretur, "naturam", inquit Sertorius, "Romanarum virium per
|
|
hoc vobis exemplum ostendi, milites: insuperabiles sunt universas aggre-
|
|
dienti; easdem lacerabit et carpet, qui per partes attemptaverit."
|
10
|
Valerius Laevinus consul, cum intra castra sua exploratorem hostium
|
7.1
|
deprehendisset magnamque copiarum suarum fiduciam haberet, circumduci
|
|
eum iussit terrendique hostis causa exercitus suos visendos speculatoribus
|
|
eorum, quotiens voluissent, patere.
|
|
Caedi<ci>us primipilaris, qui in Germania post Varianam cladem ob-
|
8.1
|
sessis nostris pro duce fuit, veritus, ne barbari ligna, quae congesta erant,
|
|
vallo admoverent et castra eius incenderent, simulata lignorum inopia,
|
|
missis undique, qui ea furarentur, effecit, ut Germani universos truncos
|
|
amolirentur.
|
5
|
Cn. Scipio bello navali amphoras pice et taeda plenas in hostium classem
|
9.1
|
iaculatus, quarum iactus et pondere foret noxius et diffundendo, quae
|
|
continuerant, alimentum praestaret incendio.
|
|
Hannibal regi Antiocho monstravit, ut in hostium classem vascula
|
10.1
|
iacularetur viperis plena, quarum metu perterriti milites a dimicatione et
|
|
nauticis ministeriis impedirentur.
|
|
Idem fecit iam cedente classe sua Prusias.
|
11.1
|
M. Porcius Cato, in classem hostium cum transiluisset, deturbatis ex
|
12.1
|
ea Poenis eorumque armis et insignibus inter suos distributis multas naves
|
|
hostium, quos sociali habitu fefellerat, mersit.
|
|
Athenienses, cum subinde a Lacedaemoniis infestarentur, diebus festis,
|
13.1
|
quos sacros Minervae extra urbem celebrabant, omnium quidem colentium
|
|
imitationem expresserunt, armis tamen [et] veste celatis: peracto ritu suo
|
|
non statim Athenas reversi, sed protinus inde raptim acto Lacedaemonem
|
|
versus agmine eo tempore, quo minime timebantur, agrum hostium, quibus
|
5
|
subinde praedae fuerant, ultro depopulati sunt.
|
|
Cassius onerarias naves, non magni ad alia usus, accensas opportuno
|
14.1
|
vento in classem hostium misit et incendio eam consumpsit.
|
|
M. Livius, fuso Hasdrubale hortantibus eum quibusdam, ut hostem ad
|
15.1
|
internicionem persequeretur, respondit: "aliqui et supersint, qui de victoria
|
|
nostra hostibus nuntient."
|
|
Scipio Africanus dicere solitus est hosti non solum dandam esse viam
|
16.1
|
ad fugiendum, sed etiam muniendam.
|
|
Paches Atheniensis affirmavit incolumes futuros hostes, si deponerent
|
17.1
|
ferrum: eisque obsecutis condicionibus universos, qui in sagulis ferreas
|
|
fibulas habuissent, interfici iussit.
|
|
Hasdrubal subigendorum Numidarum causa ingressus fines eorum
|
18.1
|
resistere parantibus affirmavit ad capiendos se venisse elephantos, quibus
|
|
ferax est Numidia: ut hoc permitterent, poscentibus <pretium cum> pro-
|
|
misisset, ea persuasione avocatos adortus sub leges redegit.
|
|
Alcetas Lacedaemonius, ut Thebanorum commeatum facilius ex inopi-
|
19.1
|
nato aggrederetur, in occulto paratis navibus, tamquam unam omnino
|
|
haberet triremem, vicibus in ea remigem exercebat: quodam deinde tempore
|
|
omnis naves in Thebanos transnavigantis immisit et commeatibus eorum
|
|
potitus est.
|
5
|
Ptolomaeus adversus Perdiccam exercitu praevalentem, ipse invalidus,
|
20.1
|
omne pecudum genus, religatis ad tergum, quae traherent, sarmentis,
|
|
agendum per paucos curavit equites: ipse praegressus cum copiis, quas
|
|
habebat, effecit, ut pulvis, quem pecora excitaverant, speciem magni se-
|
|
quentis exercitus moveret, cuius exspectatione territum vicit hostem.
|
5
|
Myronides Atheniensis adversus Thebanos equitatu praevalentes pugna-
|
21.1
|
turus in campis suos edocuit manentibus esse spem aliquam salutis, cedenti-
|
|
bus autem perniciem certissimam: qua ratione confirmatis militibus victo-
|
|
riam consecutus est.
|
|
C. Pinarius in Sicilia praesidio Hennae praepositus, claves portarum,
|
22.1
|
quas penes se habebat, reposcentibus magistratibus Hennensium, quod
|
|
suspectos eos, tamquam transitionem ad Poenum pararent, habebat, petit
|
|
unius noctis ad deliberationem spatium indicataque militibus fraude Grae-
|
|
corum, cum praecepisset, ut parati postera die signum exspectarent, prima
|
5
|
luce assistentibus militibus redditurum se claves dixit, si idem omnes
|
|
Hennenses censuissent: ob eam causam universa multitudine convocata in
|
|
theatrum et idem flagitante, manifesta deficiendi voluntate, signo militibus
|
|
dato universos Hennenses cecidit.
|
|
Iphicrates, dux Atheniensium, classem suam hostili habitu instruxit et
|
23.1
|
ad eos quos suspectos habebat invectus, cum effuso studio exciperetur,
|
|
deprehensa eorum perfidia oppidum diripuit.
|
|
Ti. Gracchus, cum edixisset futurum, ut ex volonum numero fortibus
|
24.1
|
libertatem daret, ignavos crucibus affigeret, et quattuor milia ex his, quia
|
|
segnius pugnaverant, metu poenae in quendam munitum collem coissent,
|
|
misit qui eis dicerent totum sibi exercitum volonum vicisse videri, quod
|
|
hostes fudissent; et sic eos et sua fide et ipsorum metu exsolutos recepit.
|
5
|
Hannibal post proelium, quo ingentem cladem ad Trasumennum
|
25.1
|
Romani acceperunt, cum sex milia hostium interposita pactione in potesta-
|
|
tem suam redegisset, socios Latini nominis benigne in civitates suas dimisit,
|
|
dictitans se Italiae liberandae causa bellum gerere: eorumque opera aliquot
|
|
populos in deditionem accepit.
|
5
|
Mago, cum Locri obsiderentur a Crispino classis nostrae praefecto,
|
26.1
|
diffudit ad Romana castra rumorem Hannibalem caeso Marcello ad liberan-
|
|
dos obsidione Locros venire; clam deinde equites emissos iussit a montibus,
|
|
qui in conspectu erant, se ostendere: quo facto effecit, ut Crispinus Hanni-
|
|
balem adesse ratus conscenderet naves ac fugeret.
|
5
|
Scipio Aemilianus ad Numantiam omnibus non cohortibus tantum,
|
27.1
|
sed centuriis sagittarios et funditores interposuit.
|
|
Pelopidas Thebanus, cum a Thessalis in fugam versus flumen, in quo
|
28.1
|
tumultuarium fecerat pontem, liberasset, ne sequentibus hostibus idem
|
|
transitus maneret, novissimo agmini praecepit, incenderent pontem.
|
|
Romani, cum Campanis equitibus nullo modo pares essent, Q. Naevius
|
29.1
|
centurio in exercitu Fulvi Flacci proconsulis excogitavit, ut delectos ex toto
|
|
exercitu, qui velocissimi videbantur et mediocris erant staturae, parmulis
|
|
non amplis et galeiculis gladiisque ac septenis singulos hastis quaternorum
|
|
circiter pedum armare<t> eosque adiunctos equitibus iuberet usque ad
|
5
|
moenia provehi, deinde ibi positos, nostris equitibus recipientibus, inter
|
|
hostium equitatum proeliari: quo facto vehementer et ipsi Campani afflicti
|
|
sunt et maxime equi eorum, quibus turbatis prona nostris victoria fuit.
|
|
P. Scipio in Lydia, cum die ac nocte imbre continuo vexatum exercitum
|
30.1
|
Antiochi videret nec homines tantum aut equos deficere, verum arcus
|
|
quoque madentibus nervis inhabiles factos, exhortatus est fratrem, ut postero
|
|
quamvis religioso die committeret proelium: quam sententiam secuta vic-
|
|
toria est.
|
5
|
Catonem vastantem Hispaniam legati Ilergetum, qui sociorum populus
|
31.1
|
erat, adierunt oraveruntque auxilia. ille, ne aut negato adiutorio socios
|
|
alienaret aut diducto exercitu vires minueret, tertiam partem militum cibaria
|
|
parare et naves ascendere iussit, dato praecepto, ut cau<sa>ti ventos retro
|
|
redirent: praecedens interim adventantis auxilii rumor ut Ilergetum excitavit
|
5
|
animos, ita hostium consilia discussit.
|
|
C. Caesar, cum in partibus Pompeianis magna equitum Romanorum
|
32.1
|
esset manus eaque armorum scientia milites conficeret, ora oculosque eorum
|
|
gladiis peti iussit et sic aversa[m] facie[m] cedere coegit.
|
|
Voccaei, cum a Sempronio Graccho collatis signis urgerentur, uni-
|
33.1
|
versas copias cinxere plaustris, quae impleverant fortissimis viris muliebri
|
|
veste tectis: Sempronium, tamquam adversus feminas audentius ad obsiden-
|
|
dos hostis consurgentem, hi qui in plaustris erant aggressi fugaverunt.
|
|
Eumenes Cardianus, ex successoribus Alexandri, in castello quodam
|
34.1
|
clausus, quoniam exercere equos non poterat, certis cotidie horis ita sus-
|
|
pendebat, ut posterioribus pedibus innixi, prioribus allevatis, dum natu-
|
|
ralem assistendi appetunt consuetudinem, ad sudorem usque crura iactarent.
|
|
M. Cato pollicentibus barbaris duces itinerum et insuper praesidium, si
|
35.1
|
magna summa eis promitteretur, non dubitavit polliceri, quia aut victoribus
|
|
ex spoliis hostilibus poterat dare aut interfectis exsolvebatur promisso.
|
|
Q. Maximus transfugere ad hostes volentem Statilium, nobilem clarae
|
36.1
|
operae equitem, vocari ad se iussit eique excusavit, quod invidia commili-
|
|
tonum virtutes illius ad id tempus ignorasset: tum donato ei equo pecuniam
|
|
insuper largitus obtinuit, ut, quem ex conscientia trepidum arcessierat,
|
|
laetum dimitteret et ex dubio in reliquum non minus fidelem quam fortem
|
5
|
haberet equitem.
|
|
Philippus, cum audisset Pythian quendam bonum pugnatorem alie-
|
37.1
|
natum sibi, quod tres filias inops vix aleret nec a rege adiuvaretur, monentibus
|
|
quibusdam, uti eum caveret, "quid? si", inquit, "partem aegram corporis
|
|
haberem, absciderem potius quam curarem?" deinde familiariter secreto
|
|
elicitum Pythian, accepta difficultate necessitatium domesticarum, pecunia
|
5
|
instruxit ac meliorem fidelioremque habuit, quam habuerat, antequam
|
|
offenderet.
|
|
T. Quintius Crispinus post infaustam adversus Poenos dimicationem,
|
38.1
|
qua collegam Marcellum amiserat, cum comperisset potitum anulo inter-
|
|
fecti Hannibalem, litteras circa municipia totius Italiae dimisit, ne crederent
|
|
epistulis, si quae Marcelli anulo signatae perferrentur: <ea> monitione conse-
|
|
cutus est, ut Salapia et aliae urbes frustra Hannibalis dolis temptarentur.
|
5
|
Post Cannensem cladem perculsis ita Romanorum animis, ut pars magna
|
39.1
|
reliquiarum nobilissimis auctoribus deserendae Italiae iniret consilium,
|
|
P. Scipio adulescens admodum impetu facto in eo ipso, in quo talia
|
|
agitabantur, coetu pronuntiavit manu se sua interfecturum, nisi qui iurasset
|
|
non esse sibi mentem destituendae rei publicae: cumque ipse se primus
|
5
|
religione tali obligasset, stricto gladio mortem uni ex proximis minatus, nisi
|
|
acciperet sacramentum, illum metu, ceteros etiam exemplo coegit ad
|
|
iurandum.
|
|
Volscorum castra cum prope a virgultis silvaque posita essent, Camillus
|
40.1
|
ea omnia, quae conceptum ignem usque in vallum perferre poterant, incen-
|
|
dit et sic adversarios exuit castris.
|
|
P. Crassus bello sociali eodem modo prope cum copiis omnibus inter-
|
41.1
|
ceptus est.
|
|
Q. Metellus in Hispania castra moturus, cum in agmine milites con<ti>-
|
42.1
|
nere velle[n]t, pronuntiavit comperisse se insidias ab hostibus dispositas;
|
|
idcirco ne discederent a signis neve agmen laxarent: quod cum [solveret]
|
|
ex disciplina fecisset, exceptus forte veris insidiis, quia praedixerat, interritos
|
|
milites habuit.
|
5
|