SEX. IVLII FRONTINI
DE AQVAEDVCTV VRBIS ROMAE
  Cum omnis res ab imperatore delegata intentiorem 1.1.1
exigat curam et me seu naturalis sollicitudo seu fides
sedula non ad diligentiam modo verum ad amorem quo-
que commissae rei instigent sitque nunc mihi ab Nerva
Augusto, nescio diligentiore an amantiore rei publicae 5
imperatore, aquarum iniunctum officium cum ad usum
tum ad salubritatem atque etiam ad securitatem urbis
pertinens, administratum per principes semper civitatis
nostrae viros, primum ac potissimum existimo, sicut in
ceteris negotiis institueram, nosse quod suscepi. neque 2.1.1
enim ullum omnis actus certius fundamentum crediderim,
aut aliter quae facienda quaeque vitanda sint posse
decerni, aliutve tam indecorum tolerabili viro, quam
delegatum officium ex adiutorum agere praeceptis, quod 5
fieri necesse est, quotiens imperitia praepositi ad i<ll>orum
decurrit usum, quorum etsi necessariae partes sunt ad
ministerium, tamen ut manus quaedam et instrumentum
agentis <esse debent>. quapropter ea quae ad universam 2.1
rem pertinentia contrahere potui, more iam per multa
mihi officia servato, in ordinem et ultra hoc in corpus
deducta in hunc commentarium contuli, quem pro for-
mula administrationis respicere possem. in aliis autem 3.1
libris, quos post experimenta et usum conposui, succe-
dentium res acta est; huius commentarii pertinebit for-
tassis et ad successorem utilitas, sed cum inter initia
administrationis meae scriptus sit, in primis ad meam 5
institutionem regulamque proficiet. ac ne quid ad totius 3.1.1
rei pertinens notitiam praetermisisse videar, nomina
primum aquarum, quae in urbem Romam influunt, po-
nam; tum per quos quaeque earum et quibus consulibus,
quoto post urbem conditam anno perducta si[n]t; dein 5
quibus ex locis et a quoto <miliario> coepisset, quantum
subterraneo rivo, quantum substructione, quantum opere
arcuato; post altitudinem cuiusque modulorumque ra- 2.1
tionem; ab illis erogationes, quantum extra urbem, quan-
tum intra quisque modis cuique regioni pro suo modo
unaquaeque aquarum serviat; quot castella publica [pri-
vataque] sint, et ex is quantum publicis operibus, quan- 5
tum muneribus—ita enim cultiores <salientes> adpellan-
tur—, quantum lacibus, quantum nomine Caesaris, quan-
tum privatorum usibus beneficio principis detur; quod
ius <ducendarum> tuendarumque sit earum, quae id
sanciant poenae lege, senatus consulto et mandatis prin- 10
cipum inrogatae.
  Ab urbe condita per annos quadringentos quadraginta 4.1.1
unum contenti fuerunt Romani usu aquarum, quas aut
ex Tiberi aut ex puteis aut ex fontibus hauriebant. fon- 2.1
tium memoria cum sanctitate adhuc exstat et colitur:
salubritatem enim aegris corporibus adferre creduntur,
sicut Camenarum et Apollinaris et Iuturnae. nunc autem 3.1
in urbem confluunt aqua Appia, Anio vetus, Marcia,
Tepula, Iulia, Virgo, Alsietina quae eadem vocatur
Augusta, Claudia, Anio novus.
  M. Valerio Maximo P. Decio Mure consulibus, anno 5.1.1
post initium Samnitici belli tricesimo aqua Appia in
urbem inducta est <ab> Appio Claudio Crasso censore, cui
postea Caeco fuit cognomen, qui etiam viam Appiam a
porta Capena usque ad urbem Capuam muniendam cura- 5
vit. collegam habuit C. Plaut<i>um, cui ob inquisitas 2.1
eius aquae venas Venocis cognomen datum est. sed quia 3.1
is intra annum et sex menses deceptus a collega tamquam
idem facturo abdicavit se censura, nomen aquae ad Appii
tantum honorem pertinuit, qui multis tergiversationibus
extraxisse censuram traditur, donec et viam et huius 5
aquae ductum consummaret. concipitur Appia in agro 4.1
Lucullano via Praenestina inter miliarium septimum et
octavum deverticulo sinistrosus passuum septingentorum
octoginta. ductus eius habet longitudinem a capite usque 5.1
ad Salinas, qui locus est ad portam Trigeminam, passuum
undecim milium centum nonaginta: <ex eo rivus est> sub-
<terraneus pas>suum undecim milium centum triginta,
supra terram substructio et arcuatura proximum portam 5
Capenam passuum sexaginta. * * * iungitur ei ad 6.1
S<p>em veterem in confinio hortorum Torquatianorum
et <Tauria>norum ramus Augustae ab A<ugusto> in
supplementum eius additus <imposi>to cognomine <re-
spon>denti Gemellorum. hic via Praenestina ad miliarium 7.1
sextum deverticulo sinistrosus passuum nongentorum octo-
ginta proxime viam Collati<n>am accipit fontem. cuius 8.1
ductus usque ad Gemellos efficit rivo subterraneo passuum
sex milia trecentos octoginta. incipit distribui <Appia> 9.1
imo Publicii clivo ad portam Trigeminam, qui locus
Salinae adpellantur.
  Post annos quadraginta quam Appia perducta est, 6.1.1
anno ab urbe condita quadringentesimo octogesimo uno
M.' Curius Dentatus, qui censuram cum Lucio Papirio
Cursore gessit, Anionis qui nunc vetus dicitur aquam
perducendam in urbem ex manubiis de Pyrro captis 5
locavit, Spurio Carvilio Lucio Papirio consulibus iterum.
post biennium deinde actum est in senatu de consum- 2.1
mando eius aquae opere referente * * * nocumi * * *
praetor<e>. tum ex senatus consulto duumviri aquae 3.1
perducendae creati sunt Curius <qui eam> locaverat et
Fulvius Flaccus. Curius intra quintum diem quam erat 4.1
duumvirum creatus decessit; gloria perductae pertinuit
ad Fulvium. concipitur Anio vetus supra Tibur vicesimo 5.1
miliario extra portam Baranam, ubi partem <dat> in
Tiburtium usum. ductus eius habet longitudinem, ita ex- 6.1
igente libramento, passuum quadraginta trium milium:
ex eo rivus est subterraneus passuum quadraginta duum
milium septingentorum septuaginta novem, substructio
supra terram passuum ducentorum viginti unius. 5
  Post annos centum viginti septem, id est anno ab urbe 7.1.1
condita sexcentesimo octavo, Ser. Sulpicio Galba [cum]
Lucio Aurelio Cotta consulibus cum Appiae Anionisque
ductus vetustate quassati privatorum etiam fraudibus
interciperentur, datum est a senatu negotium Marc<i>o, 5
qui tum praetor inter cives ius dicebat, eorum ductuum
reficiendorum ac vindicandorum. et quoniam incremen- 2.1
tum urbis exigere videbatur ampliorem modum aquae,
eidem mandatum a senatu est, ut curaret, quatinus alias
aquas quas posset in urbem perduceret. <Marcius pri>ores 3.1
ductus res<tituit et> tertiam illis uberiorem <aquam per>-
duxit, cui ab auctore Marciae nomen est. legimus apud 4.1
Fenestellam, in haec opera Marcio decretum sestertium
milies octingenties, et quoniam ad consummandum nego-
tium non sufficiebat spatium praeturae in annum alterum
est prorogatum. eo tempore decemviri, dum aliis ex causis 5.1
libros Sibillinos inspiciunt, invenisse dicuntur, non esse
<fas> aquam Marciam * * * seu potius Anionem—de
hoc enim constantius traditur—in Capitolium perduci;
deque ea re in senatu M. Lepido pro collegio verba faciente 5
actum Appio Claudio Q. Caecilio consulibus, ea<n>dem-
que post annum tertium a Lucio Lentulo retractatam
C. Laelio Q. Servilio consulibus, sed utroque tempore
vicisse gratiam Marcii Regis; atque ita in Capitolium esse
aquam perductam. concipitur Marcia via Valeria ad 6.1
miliarium tricesimum sextum deverticulo euntibus ab
urbe Roma dextrosus milium passuum trium, Sublacensi
autem, quae sub Nerone principe primum strata est, ad
miliarium tricesimum octavum sinistrosus intra spatium 5
passuum ducentorum. fontium <aqua> sub <arcu>bus 7.1
petraei<s paene> stat in<mobilis> stagni mo<do> colore
praeviridi. ductus eius habet longitudinem a capite ad 8.1
urbem passuum sexaginta milium et mille septingentorum
decem et semis: rivo subterraneo passuum quinquaginta
quattuor milium ducentorum quadraginta septem semis,
opere supra terram passuum septem milium quadringen- 5
torum sexaginta trium: <ex> eo longius ab urbe pluribus
locis p<e>r vallis opere arcuato passuum quadringentorum
sexaginta trium, propius urbem a septimo miliario sub-
structione passuum quingentorum viginti octo, reliquo
opere arcuato passuum sex milium quadringentorum 10
septuaginta duum.
  Cn. Servilius Caepio et L. Cassius Longinus, qui Ra- 8.1.1
villa adpellatus est, censores anno post urbem conditam
sexcentesimo vicesimo septimo, M. Plautio Hypsaeo
M. Fulvio Flacco cos. aquam quae vocatur Tepula ex
agro Lucullano, quem quidam Tusculanum credunt, 5
Romam et in Capitolium adducendam curaverunt. Tepu- 2.1
la concipitur via Latina ad decimum miliarium dever-
ticulo euntibus ab Roma dextrosus milium passuum
duum. inde <rivo> suo in urbem perducebatur.
  Post <hos> M. Agrippa aedilis post primum consulatum 9.1.1
imperatore Caesare Augusto II. L. Volcatio cos., anno
post urbem conditam septingentesimo nono decimo ad
miliarium ab urbe duodecimum via Latina <deverticulo>
euntibus ab Roma dextrosus milium passuum duum 5
alterius <a>quae proprias vires collegit et Tepulae rivum
intercepit. adquisit<ae> aquae ab inventore nomen 2.1
Iuliae datum est, ita tamen divisa erogatione, ut maneret
Tepulae adpellatio. ductus Iuliae efficit longitudinem 3.1
passuum quindecim milium quadringentorum viginti sex
S: opere supra terram passuum septem milium: ex eo in
proximis urbi locis a septimo miliario substructione
passuum quingentorum viginti octo, relicto opere arcuato 5
passuum sex milium quadringentorum septuaginta duum.
praeter caput Iuliae transfluit aqua quae vocatur Crabra. 4.1
hanc Agrippa omisit, seu quia inprobaverat, sive quia 5.1
Tusculanis possessoribus relinquendam credebat; haec
namque est quam omnes villae tractus eius per vicem
in dies modulosque certos dispensatam accipiunt. sed 6.1
non eadem moderatione aquarii nostri partem eius semper
in supplementum Iuliae vindicaverunt, nec ut Iuliam
augerent, quam hauriebant largiendo conpendi sui gra-
tia. exclusa ergo est Crabra et totam iussu imperatoris 7.1
reddidi Tusculanis, qui nunc forsitan non sine admi-
ratione eam sumunt ignari cui causae insolitam abun-
dantiam debeant. Iulia autem revocatis derivationibus, 8.1
per quas subripiebatur, modum suum quamvis notabili
siccitate servavit. eodem anno Agrippa ductus Appiae, 9.1
Anionis, Marciae paene dilapsos restituit et singulari cura
conpluribus salientibus aquis instruxit urbem.
  Idem cum iam tertio consul fuisset, C. Sentio <Q.> 10.1.1
Lucretio consulibus, post annum tertium decimum quam
Iuliam deduxerat, Virginem quoque in agro Lucullano
collectam Romam perduxit. die quo primum in urbem 2.1
responderit, quinto Idus Iunias invenitur. Virgo adpellata 3.1
est, quod quaerentibus aquam militibus puella virgun-
cula venas quasdam monstravit, quas secuti qui foderant,
ingentem aquae modum vocaverunt. aedicula fonti ad- 4.1
posita hanc originem pictura ostendit. concipitur Virgo 5.1
via Collatia ad miliarium octavum palustribus locis signino
circumiecto continendarum scaturriginum causa. adiuva- 6.1
tur et conpluribus aliis adquisitionibus. venit per longi- 7.1
tudinem passuum decem quattuor milium centum quin-
que: ex eo rivo subterraneo passuum milium decem duum
octingentorum sexaginta quinque, supra terram per
passus mille ducentos quadraginta: ex eo substructione 5
rivorum locis conpluribus passuum quingentorum quadra-
ginta, opere arcuato passuum septingentorum. adquisi- 8.1
tionum ductus rivi subterranei efficiunt passus mille
quadringentos quinque.
  Quae ratio moverit Augustum, providentissimum prin- 11.1.1
cipem, perducendi Alsietinam aquam, quae vocatur
Augusta, non satis perspicio, nullius gratiae, immo etiam
parum salubrem ideoque nusquam in usus populi fluen-
tem; nisi forte dum opus naumachiae adgreditur, ne quid 5
salubrioribus aquis detraheret, hanc proprio opere perdu-
xit et, quod naumachiae coeperat superesse, hortis adia-
centibus et privatorum usibus ad inrigandum concessit.
solet tamen ex ea in Transtiberina regione, quotiens 2.1
pontes reficiuntur et a citeriore ripa aquae cessant, ex
necessitate in subsidium publicorum salientium dari.
concipitur ex lacu Alsietino via Claudia miliario quarto 3.1
decimo deverticulo dextrosus passuum sex milium quin-
gentorum. ductus eius efficit longitudinem passuum vi- 4.1
ginti duum milium centum septuaginta duorum, opere
arcuato passuum trecentorum quinquaginta octo. idem 12.1.1
Augustus in supplementum Marciae, quotiens siccitates
egerent auxilio, alia<m aquam> eiusdem bonitatis opere
subterraneo perduxit usque ad Marciae rivum, quae ab
inventore adpellatur Augusta. nascitur ultra fontem 2.1
Marciae. cuius ductus, donec Marciae accedat, efficit 3.1
passus octingentos.
  Post hos C. Caesar, qui Tiberio successit, cum parum 13.1.1
et publicis usibus et privatis voluptatibus septem ductus
aquarum sufficere viderentur, altero imperii suo anno,
M. Aquila Iuliano P. Nonio Asprenate cos., anno urbis
conditae septingentesimo <unde>nonagesimo duos ductus 5
inchoavit. quod opus Claudius magnificentissime con- 2.1
summavit dedicavitque Sulla et Titiano consulibus, anno
post urbem conditam octingentesimo quarto Kalendis
Augustis. alteri nomen <aquae> quae ex fontibus Caerulo 3.1
et Curtio perducebatur Claudiae datum. haec bonitatis 4.1
proxima<e> est Marciae. altera, quoniam duae Anionis 5.1
in urbem aquae fluere coeperant, ut facilius adpella-
tionibus dinoscerentur, Anio novus vocitari coepit;
<altitudine> alias omnes praecedit; priori Anioni co-
gnomen veteris adiectum. Claudia concipitur via Subla- 14.1.1
censi ad miliarium tricesimum octavum deverticulo
sinistrosus intra passus trecentos ex fontibus duobus
amplissimis et speciosis, Caerulo, qui a similitudine ad-
pellatus est, et Curtio. accipit et eum fontem qui vocatur 2.1
Albudinus, tantae bonitatis, ut Marciae quoque adiutorio
quotiens opus est ita sufficiat, ut adiectione sui nihil ex
qualitate eius mutet. Augustae fons, quia Marciam sibi 3.1
sufficere adparebat, in Claudiam derivatus est, manente
nihilo minus praesidiario in Marciam, ut ita demum
Claudiam aquam adiuvaret Augusta, si eam ductus
Marciae non caperet. Claudiae ductus habet longitudinem 4.1
passuum quadraginta sex milium <quadringentorum
sex>: ex eo rivo subterraneo passuum triginta sex milium
ducentorum triginta, opere supra terram passuum decem
milium <centum> septuaginta sex: ex eo opere arcuato 5
in superiori parte pluribus locis passuum trium milium
septuaginta sex, et prope urbem a septimo miliario sub-
structione rivorum per passus sexcentos novem, opere
arcuato passuum sex milium quadringentorum nonaginta
et unius. 10
  Anio novus via Sublacensi ad miliarium quadragesimum 15.1.1
secundum in Simbruino excipitur ex flumine, quod cum
terras cultas circa se habeat soli pinguis et inde ripas
solutiores, etiam sine pluviarum iniuria limosum et turbu-
lentum fluit. ideoque a faucibus ductus interposita est 2.1
piscina limaria, ubi inter amnem et specum consisteret
et liquaretur aqua. sic quoque, quotiens imbres super- 3.1
veniunt, turbida pervenit in urbem. iungitur ei rivus 4.1
Herculaneus oriens eadem via ad miliarium tricesimum
octavum e regione fontium Claudiae trans flumen viam-
que. natura <est> purissimus, sed mistus gratiam splen- 5.1
doris sui amittit. ductus Anionis novi efficit passuum 6.1
quinquaginta octo milia septingentos: ex eo rivo sub-
terraneo passuum quadraginta novem milia trecentos,
opere supra terram passuum novem milia quadringen-
tos: ex eo substructionibus aut opere arcuato superiori 5
parte pluribus locis passuum duo [decim] milia trecentos,
et propius urbem a septimo miliario substructione rivo-
rum passuum sexcentos novem, opere arcuato passuum
sex milia quadringentos nonaginta unum. hi sunt arcus 7.1
altissimi, sublevati in quibusdam locis pedes centum
novem.
  Tot aquarum tam multis necessariis molibus pyramidas 16.1.1
videlicet otiosas conpares aut cetera inertia sed fama cele-
brata opera Graecorum!
  Non alienum mihi visum est, longitudines †quoque 17.1.1
rivorum cuiusque ductus etiam per† species operum con-
plecti. nam cum maxima huius officii pars in tutela eorum 2.1
sit, scire praepositum oportet, quae maiora inpendia
exigant. nostrae quidem sollicitudini non suffecit singula 3.1
oculis subiecisse, formas quoque ductuum facere cura-
vimus, ex quibus adparet ubi valles quantaeque, ubi
flumina traicerentur, ubi montium lateribus specus ad-
plicitae maiorem adsiduamque protegendi ac muniendi 5
<ri>vi exigant curam. hinc illa contingit utilitas, ut rem 4.1
statim veluti in conspectu habere possimus et deliberare
tamquam adsistentes.
  Omnes aquae diversa in urbem libra perveniunt. inde 18.1.1
fl<u>unt quaedam altioribus locis et quaedam erigi in 2.1
eminentiora non possunt; nam et colles sensim propter
frequentiam incendiorum excreverunt rudere. quinque 3.1
sunt quarum altitudo in omnem partem urbis adtollitur,
sed ex his aliae maiori, aliae leviori pressura coguntur.
altissimus est Anio novus, proxima Claudia, tertium locum 4.1
tenet Iulia, quartum Tepula, dehinc Marcia, quae capite
etiam Claudiae libram aequat. sed veteres humiliore
derectura perduxerunt, sive nondum ad subtile explorata
arte librandi, seu quia ex industria infra terram aquas 5
mergebant, ne facile ab hostibus interciperentur, cum
frequentia adhuc contra Italicos bella gererentur. iam 5.1
tamen quibusdam locis, sicubi ductus vetustate dilapsus
est, omisso circuitu subterraneo vallium brevitatis causa
substructionibus arcuationibusque traiciuntur. sextum 6.1
tenet librae locum Anio vetus, similiter suffecturus etiam
altioribus locis urbis, si, ubi vallium submissarumque
regionum condicio exigit, substructionibus arcuationi-
busve in is erigeretur. sequitur huius libram Virgo, deinde 7.1
Appia: quae cum ex urbano agro perducerentur, non in
tantum altitudinis erigi potuerunt. omnibus humilior 8.1
Alsietina est, quae Transtiberinae regioni et maxime
iacentibus locis servit.
  Ex his sex via Latina intra septimum miliarium contectis 19.1.1
piscinis excipiuntur, ubi quasi respirante rivorum cursu
limum deponunt. modus quoque earum mensuris ibidem 2.1
positis initur. una autem [earum] Iulia, Marcia, Tepula 3.1
quae intercepta, sicut supra demonstravimus, rivo Iuliae
accesserat, nunc a piscina eiusdem Iuliae modum ac-
cipit ac proprio canali et nomine venit, hae tres a
piscinis in eosdem arcus recipiuntur. summus <ex> his 4.1
est Iuliae, inferior Tepulae, dein Marcia. quae ad lib- 5.1
ram <collis Vi>minalis con<tine>nte<r> a<dflu>entes ad
Viminalem usque portam deveniunt. ibi rursus emer- 6.1
gunt. prius tamen pars Iuliae ad Spem veterem excepta 7.1
castellis Caelii montis diffunditur. Marcia autem partem 8.1
sui post hortos Pallantianos in rivum qui vocatur Hercu-
laneus deicit. is per Caelium ductus, ipsius montis usibus 9.1
nihil ut inferior subministrans, <f>initur supra portam
Capenam. Anio novus et Claudia a piscinis in altiores 20.1.1
arcus recipiuntur ita ut superior sit Anio. finiuntur arcus 2.1
earum post hortos Pallantianos et inde in usum urbis
fistulis diducuntur. partem tamen sui Claudia prius in 3.1
arcus qui vocantur Neroniani ad Spem veterem transfert.
hi directi per Caelium montem iuxta templum divi 4.1
Claudii terminantur. modum quem acceperunt aut circa 5.1
ipsum montem aut in Palatium Aventinumque et regio-
nem Transtiberinam dimittunt. Anio vetus citra quartum 21.1.1
miliarium infra novum, qui a <via> Latina in Lavicanam
inter arcus traicit, et ipse piscinam habet. inde intra 2.1
secundum miliarium partem dat in specum qui vocatur
Octavianum et pervenit in regionem viae Novae ad
hortos Asinianos, unde per illum tractum distribuitur.
rectus vero ductus secundum Spem veniens intra portam 3.1
Exquilinam in altos rivos per urbem diducitur. nec Virgo 22.1.1
nec Appia nec Alsietina conceptacula, id est piscinas,
habent. arcus Virginis initium habent sub hortis Luculla- 2.1
nis, finiuntur in campo Martio secundum frontem Saepto-
rum. rivos Appiae sub Caelio monte et Aventino actus 3.1
emergit, ut diximus, infra clivum Publicii. Alsietinae duc- 4.1
tus post naumachiam, cuius causa videtur esse factus,
finitur.
  Quoniam auctoris cuiusque aquae et aetates, praeterea 23.1.1
origines et longitudines rivorum et ordinem librae per-
secutus sum, non alieni autem modi mihi videtur, etiam
singula subicere et ostendere quanta sit copia quae publi-
cis privatisque non solum usibus et auxiliis verum etiam 5
voluptatibus sufficit, et per quot castella quibusque re-
gionibus diducatur, quantum extra urbem, quantum in
urbe, et ex eo quantum lacibus, quantum muneribus,
quantum operibus publicis, quantum nomine Caesaris,
quantum privatis usibus erogetur. sed rationis existimo, 2.1
priusquam nomina quinariarum centenariarumque et
ceterum modulorum, per quos mensura constituta est,
proferamus, et indicare quae sit eorum origo, quae vires
et quid quaeque adpellatio significet, propositaque 5
regula, ad quam ratio eorum et initium conputatur, osten-
dere qua ratione discrepantia invenerim et quam emen-
dandi viam sim secutus.
  Aquarum moduli aut ad digitorum aut ad unciarum 24.1.1
mensuram instituti sunt: digiti in Campania et in pleris-
que Italiae locis, unciae in Apuliae ci<vi>ta<ti>bus ob-
servatur. est autem digitus, ut convenit, sextadecima 2.1
pars pedis, uncia duodecima. quemadmodum autem 3.1
inter unciam et digitum diversitas, ita et ipsius digiti
simplex observatio non est. alius vocatur quadratus, alius 4.1
rotundus. quadratus tribus quartisdecumis suis rotundo 5.1
maior, rotundus tribus undecumis suis quadrato minor
est, scilicet quia anguli deteruntur. postea modulus nec 25.1.1
ab uncia nec ab alterutro digitorum originem accipiens,
inductus, ut quidam putant, ab Agrippa, ut alii, a plum-
bariis per Vitruvium architectum, in usum urbis exclusis
prioribus venit, adpellatus quinariae nomine. qui autem 2.1
Agrippam auctorem faciunt, dicunt, quod quinque antiqui
moduli exiles et velut puncta, quibus olim aqua cum
exigua esset dividebatur, in unam fistulam coacti sint;
qui Vitruvium et plumbarios, ab eo quod plumbea lam- 5
mina plana quinque digitorum latitudinem habens cir-
cumacta in rotundum hunc fistulae modulum efficiat.
sed hoc incertum est, quoniam cum circumagitur, sicut 3.1
interiore parte adtrahitur, ita per illam, quae foras spec-
tat, extenditur. maxime probabile est, quinariam dictam 4.1
a diametro quinque quadrantum, quae ratio in sequenti- 5.1
bus quoque modulis usque ad vicenariam durat, dia-
metro per singulos adiectione singulorum quadrantum
crescente: ut in senaria, quae sex quadrantes in diametro
habet, et septenaria, quae septem, et deinceps simili 5
incremento usque ad vicenariam. omnis autem modulus 26.1.1
colligitur aut diametro aut perimetro aut areae mensura,
ex quibus et capacitas adparet. differentiam unciae, 2.1
digiti quadrati et digiti rotundi, et ipsius quinariae ut
facilius dinoscamus, utendum est substantia quinariae,
qui modulus et certissimus et maxime receptus est. unciae 3.1
ergo modulus habet diametri digitum unum et trientem
digiti; capit plus, quam qui<naria>, quinariae octava, hoc
est sescuncia quinariae et scripulis tribus et bese scripuli. 4.1
digitus quadratus in longitudine et latitudine aequalis est. 5.1
digitus quadratus in rotundum redactus habet diametri
digitum unum et digiti sescunciam sextu<la>m; capit qui-
nariae dextantem. digitus rotundus habet diametri digi- 6.1
tum unum; capit quinariae septuncem semunciam sextu-
lam. ceterum moduli, qui a quinaria oriuntur, duobus 27.1.1
generibus incrementum accipiunt. est unum, cum ipsa 2.1
multiplicatur, id est eodem lumine plures quinariae inclu-
duntur, in quibus secundum adiectionem quinariarum
amplitudo luminis crescit. est autem fere tunc in usu, 3.1
cum plures quinariae inpetratae, ne rivus saepius convul-
neretur, una fistula excipiuntur in castellum, ex quo
singuli suum modum recipiunt. alterum genus est, 28.1.1
quotiens non ad quinariarum necessitatem fistula incre-
mentum capit, sed ad diametri sui mensuram, secundum
quod et nomen accipit et capacitatem ampliat: ut puta
quinaria, cum adiectus est ei ad diametrum quadrans, 5
senariam facit. nec iam in solidum capacitatem ampliat; 2.1
capit enim quinariam unam et quincuncem sicilicum
<scripulum>. et deinceps eadem ratione quadrantibus 3.1
diametro adiectis, ut supra dictum est, crescunt septe-
naria, octonaria usque ad vicenariam. subsequitur illa 29.1.1
ratio, quae constat ex numero digitorum quadratorum,
qui area, id est lumine, cuiusque moduli contine<n>tur,
a quibus et nomen fistulae accipiunt. nam quae habet 2.1
areae, id est luminis, in rotundum coactos digitos qua-
dratos viginti quinque, vicenum quinum adpellatur:
similiter tricenaria et deinceps per incrementum <V>
digitorum quadratorum usque ad centenum vicenum. in 30.1.1
vicenaria fistula, quae in confinio utriusque rationis
posita est, utraque ratio paene congruit. nam habet secun- 2.1
dum eam conputationem, quae in <an>tecedentibus mo-
dulis servanda est, in diametro quadrantes viginti, cum
diametri eiusdem digiti quinque sint; et secundum eorum
modulorum rationem, qui sequuntur, aream habet digito- 5
rum quadratorum exiguo minus viginti. ratio fistularum 31.1.1
quinariarum usque ad centenum vicenum per omnes
modulos ita se habet, ut ostendimus, et omni genere inita
constat sibi. convenit et cum is modulis, qui in commen- 2.1
tariis invictissimi et piissimi principis positi et confirmati
sunt. sive itaque ratio sive auctoritas sequenda est, utro- 3.1
que commentariorum moduli praevalent. sed aquarii cum 4.1
manifestae rationi <in> pluribus consentiant, in quattuor
modulis novaverunt, duodenaria et vicenaria et cente-
naria et cent<en>um vicenum. et duodenaria<e> quidem 32.1.1
nec magnus error nec usus frequens est. cuius diametro 2.1
adiecerunt digiti semunciam sicilicum, capacitati qui-
nariae <quadrantem * * * > † et besem. <in> reliquis autem 3.1
tribus modulis plus deprenditur. vicenariam exiguiorem 4.1
faciunt diametro digiti semisse, capacitate quinariis tribus
et semuncia. quo modulo plerumque erogatur. centenaria 5,6.1
autem et centenum vicenum, quibus adsidue accipiunt,
non minuunt<ur> sed augentur. diametro enim cente- 7.1
nariae adiciunt digiti plus besem et semunciam, capa-
citati quinarias decem besem semunciam [sicilicum]. cen- 8.1
tenum vicenum diametro adiciunt digitos tres septuncem
semuncia<m> <sicilicum>, capacitati quinaria<s> sexaginta
sex sextantem. ita dum aut vicenariae, qua subinde ero- 33.1.1
gant, detrahunt aut centenariae et centenum vicenum
adiciunt, quibus semper accipiunt, intercipiuntur in cen-
tenaria quinariae viginti septem, in centenum vicenum
quinariae octoginta sex [uncia]. quod cum ratione adpro- 2.1
betur, re quoque ipsa manifestum est. nam pro vicenaria, 3.1
quam Caesar pro quinariis sedecim adsignat, non plus
erogant quam tredecim, et ex centenaria quam amplia-
verunt eque <centenum vicenum> certum est illos non
erogare nisi ad artiorem numerum, quia Caesar secundum 5
suos commentarios, cum ex quaque centenaria explevit
quinarias octoginta unam se<missem>, item ex centenum
vicenum quinarias nonaginta octo, tamquam exhausto
modulo desinit distribuere. in summa moduli sunt XX 34.1.1
quinque. omnes consentiunt et rationi et commentariis 2.1
exceptis his quattuor, quos aquarii novaverunt. omnia 3.1
autem, quae mensura continentur, certa et inmobilia con-
gruere sibi debent; ita enim universitati ratio constabit.
et quemadmodum verbi gratia sextarii ratio ad cyatos, 4.1
modii vero et ad sextarios et ad cyatos respondent: ita
et quinariarum multiplicatio in amplioribus modulis
servare consequentiae suae regulam debet. alioqui cum 5.1
in erogatorio modulo minus invenitur, in acceptorio plus,
adparet non errorem esse sed fraudem.
  Meminerimus omnem aquam, quotiens ex <altiore loc>o 35.1.1
venit et intra breve spatium in castellum cadit, non tan-
tum respondere modulo suo sed etiam exuberare; quotiens
vero ex humiliore, id est minore pressura, longius ducatur,
segnitia ductus modum quoque deperdere; <e>t ideo 5
secundum hanc rationem aut oneranda esse erogatione
aut relevanda.
  Sed et <calicis> positio habet momentum. in rectum et 36.1,2.1
ad libram conlocatus modum servat, ad cursum aquae
obpositus et devexus, id est ad haustum pronior,
amplius rapit, ad latus praetereuntis aquae conversus et
supinus, segniter et exiguum sumit. est autem calix 3.1
modulus aeneus, qui rivo vel castello inditur; huic
fistulae adplicantur. longitudo eius habere debet digitos 4.1
non minus duodecim, lumine, id est capacitate, quanta
imperata fuerit. excogitatus videtur, quoniam rigor aeris 5.1
difficilior ad flexum non temere potest laxari vel coartari.
  Formulas modulorum qui sunt omnes viginti et quinque 37.1.1
subiec[t]i, quamvis in usu quindecim tantum frequentes
sint, derectas ad rationem de qua locuti sumus, emendatis
quattuor, quos aquarii novaverant. secundum quod et 2.1
fistulae omnes, quae opus facient, derigi debent aut, si
haec fistulae manebunt, ad quinarias quot capient con-
putari. qui non sint in usu moduli, in ipsis est adno- 3.1
tatum.
  [et diametri trientem digitum dici quam qui quinariae 38.1.1
sescuncia et scripulis tribus et bese scripuli. digitus
quadratus in longitudine et latitudine aequalis est. digitus 2.1
quadratus in rotundum redactus habet diametri digitum 3.1
unum et digiti sescunciam; capit quinariae dextantem 4.1
digitus rotundus habet diametri digitum unum; capit
quinariae septuncem et semunciam sextam.]
  Fistula quinaria: 39.1.1
diametri digitum unum <#¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰,
perimetri> digitos tres S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ III,
capit quinaria<m> una<m>.
  Fistula <senaria>: 40.1.1
diametri digitum unum semis,
perimetri digitos IIII S #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ II,
capit quinariam unam #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ <VII>.
  Fistula septenaria: 41.1.1
diametri digitum I S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰,
perimetri digitos V S,
capit quinariam I <S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶>;
in usu non est. 5
  Fistula octonaria: 42.1.1
diametri digitos duos,
perimetri digitos sex <#¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ X>,
capit quinarias II S #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ quinque.
  Fistula denaria: 43.1.1
diametri digitos duos et semis,
perimetri digitos septem S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ VII,
capit quinarias IIII.
  Fistula duodenaria: 44.1.1
diametri digitos <III,
perimetri digitos> VI<III> #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ <III>,
capit quinarias quinque S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ <III>;
in usu non est. 5
[alia] apud aquarios habebat diametri digitos III #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ VI, 2.1
capacitatis quinarias sex.
  Fistula quinum denum: 45.1.1
diametri digitos III S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰,
perimetri digitos XI S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ X,
[alia] capit quinarias novem.
  Fistula vicenaria: 46.1.1
diametri digitos quinque,
perimetri digitos XV S #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ II,
capit quinarias sedecim.
apud aquarios habebat diametri digitos IIII S, 2.1
capacitatis quinarias <duodec>im <S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶>.
  Fistula vicenum quinum: 47.1.1
diametri digitos quinque S #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ V,
perimetri digitos decem et septem S #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ VI,
capit quinarias XX #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ VIIII;
in usu non est. 5
  Fistula tricenaria: 48.1.1
diametri <digitos> sex #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ IIII,
perimetri digitos decem et novem #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰,
capit quinarias viginti quattuor #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ quinque.
  Fistula tricenum quinum: 49.1.1
diametri digitos sex S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ II,
perimetri digitos <XX> S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ V,
capit quinarias XX<VIII S #¹¹¹⁴ III>;
in usu non est. 5
  Fistula quadragenaria: 50.1.1
diametri digitos septem #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ III,
perimetri digitos XXII #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰,
capit quinarias XXXII S #¹¹¹⁰.
  Fistula quadragenum quinum: 51.1.1
diametri digitos septem S #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ octo,
perimetri digitos XXIII S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ <X>,
capit quinarias XXXVI S #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ octo;
in usu non est. 5
  Fistula quinquagenaria: 52.1.1
diametri digitos septem S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ quinque,
perimetri digitos XXV #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ VIIII,
capit quinarias XL S #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ V.
  Fistula quinquagenum quinum: 53.1.1
diametri digitos octo #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ decem,
perimetri digitos XXVI #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶,
capit quinarias XLIIII S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ II;
in usu non est. 5
  Fistula sexagenaria: 54.1.1
diametri digitos octo S #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ novem,
perimetri digitos XXVII #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶,
capit quinarias XL octo S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ XI.
  Fistula sexagenum quinum: 55.1.1
diametri digitos novem #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ III,
perimetri <digitos> XX octo S #¹¹¹⁰,
capit quinarias quinquaginta duo S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ octo;
in usu non est. 5
  Fistula septuagenaria: 56.1.1
diametri digitos novem #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ sex,
perimetri digitos XXIX S #¹¹⁰⁹,
capit quinarias LVII #¹¹¹⁴ V.
  Fistula septuagenum quinum: 57.1.1
diametri digitos novem S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ sex,
perimetri digitos XXX S #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶,
capit quinarias LXI #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ II;
in usu non est. 5
  Fistula octogenaria: 58.1.1
diametri digitos decem #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ II,
perimetri digitos XXXI S #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶,
capit quinarias LXV #¹¹⁰⁹.
  Fistula octogenum quinum: 59.1.1
diametri digitos decem #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ septem,
perimetri digitos XXXII S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ VI,
<capit quinarias LXVIIII #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ VIII>;
in usu non est. 5
  Fistula nonagenaria: 60.1.1
diametri digitos decem S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ X,
perimetri digitos triginta tres S #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ III,
capit quinarias septuaginta tres #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ V.
  Fistula nonagenum quinum: 61.1.1
diametri digitos X S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ XI,
perimetri digitos <XXX>IIII S #¹¹³⁶ <#¹¹¹⁴ V>,
capit quinarias LXXVII #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ II;
in usu non est. 5
  Fistula centenaria: 62.1.1
diametri digitos XI #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ VIIII,
perimetri digitos XXXV #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶,
capit quinarias octoginta unam #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ X.
apud aquarios habebat diametri digitos XII, 2.1
capacitatis quinarias nonaginta II #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ <X>.
  Fistula centenum vicenum: 63.1.1
diametri digitos duodecim #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ VII,
perimetri digitos XXXVIII S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹,
capit quinarias LXXXXVII S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰.
apud aquarios habebat diametri digitos XVI, 2.1
capacitatis quinarias centum sexaginta tres S <#¹¹⁰⁹> #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰,
qui modus duarum centenariarum est.
  Persecutus ea quae de modulis dici fuit necessarium 64.1.1
nunc ponam, quem [ad] modum quaeque aqua, ut princi-
pum commentariis conprehensum est, usque ad nostram
curam habere visa sit quantumque erogaverit; deinde
quem ipsi scrupulosa inquisitione praeeunte providentia 5
optimi diligentissimique principis Nervae invenerimus.
fuerunt ergo in commentariis in universo quinariarum 2.1
decem duo milia septingentae quinquaginta quinque, in
erogatione decem quattuor milia decem et octo: plus
in distributione quam <in> accepto conputabatur qui-
nariis mille ducentis sexaginta tribus. huius rei admiratio, 3.1
cum praecipuum officii opus in exploranda fide aquarum
atque copia crederem, non mediocriter me convertit ad
scrutandum, quemadmodum amplius erogaretur, quam
in patrimonio, ut ita dicam, esset. ante omnia itaque 4.1
capita ductuum metiri adgressus sum, sed longe, id est
circiter quinariis decem milibus, ampliorem quam in
commentariis modum inveni, ut per singulas demon-
strabo. 5
  Appiae in commentariis adscriptus est modus quina- 65.1.1
riarum octingentarum <quadraginta> unius. cuius aquae 2.1
caput inveniri mensura non potuit, quoniam ex duobus
rivis constat. ad Gemellos tamen, qui locus est infra 3.1
Spem veterem, ubi iungitur cum ramo Augustae, inveni
altitudinem aquae pedum quinque, latitudinem pedis
unius dodrantis: fiunt areae pedes octo dodrans: centena-
riae viginti duae et quadragenaria, quae efficiunt quinarias 5
mille octingentas viginti quinque: amplius, quam com-
mentarii habent, quinariis nongentis octoginta quattuor.
erogabat quinarias septingentas quattuor: minus, quam 4.1
in commentariis adscribitur, quinariis centum triginta
septem: et adhuc minus, quam ad Gemellos mensura
respondet, quinariis mille centum viginti una. intercidit 5.1
tamen aliquantum e ductus vitio, qui quom sit depres-
sio<r>, non facile manationes ostendit, quas esse ex eo
adparet quod in plerisque urbis partibus prolata aqua
observatur, id quod ex ea manat. sed et quasdam fistulas 6.1
intra urbem inlicitas deprehendimus. extra urbem autem 7.1
propter pressuram librae, quom sit infra terram ad caput
pedibus quinquaginta, nullam accipit iniuriam.
  Anioni veteri adscriptus est in commentariis modus 66.1.1
quinariarum mille quingentarum quadraginta unius. ad 2.1
caput inveni quattuor milia trecentas nonaginta octo
praeter eum modum qui in proprium ductum Tiburtium
derivatur: amplius, quam in commentariis est, quinariis
duobus milibus octingentis quinquaginta septem. eroga- 3.1
<ba>ntur antequam ad piscinam veniret quinariae ducentae
sexaginta duae. modus in piscina, qui per mensuras posi- 4.1
tas initur, efficit quinariarum duo milia trecentas sexa-
ginta duas. intercidebant ergo inter caput et piscinam 5.1
quinariae mille septingentae septuaginta quattuor. eroga- 6.1
bat post piscinam quinarias mille trecentas quadraginta
octo: amplius, quam in commentariis conceptionis modum
significari diximus, quinariis sexaginta novem: minus,
quam recipi in ductum post piscinam posuimus, quinariis 5
mille decem quattuor. summa quae inter caput et pisci- 7.1
nam et post piscinam intercidebat: quinariae duo milia
septingentae octoginta octo, quod errore mensurae fieri
suspicarer, nisi invenissem ubi averterentur.
  Marciae in commentariis adscriptus est modus quina- 67.1.1
riarum duum milium centum sexaginta duarum. ad caput 2.1
mensus inveni quinarias quattuor milia sexcentas nona-
ginta: amplius, quam in commentariis est, quinariis du-
obus milibus quingentis viginti octo. erogabantur ante- 3.1
quam ad piscinam perveniret quinariae nonaginta quinque,
et dabantur in adiutorium Tepulae quinariae nonaginta
duae, item Anioni quinariae centum sexaginta quattuor.
summa quae erogabatur ante piscinam: quinariae tre- 4.1
centae quinquaginta una. modus qui in piscina mensuris 5.1
positis initur cum eo quod citra piscina<m> ductus eodem
canali in arcu<s> excipitur, efficit quinarias duo milia
nongentas quadraginta quattuor. summa quae aut ero- 6.1
gatur ante piscinam aut in arcus recipitur: quinariarum
tria milia ducentae nonaginta quinque: amplius, quam
in conceptis commentariorum positum est, quinariis mille
centum triginta tribus: minus, quam mensurae ad caput 5
actae efficiunt, quinariis mille trecentis nonaginta quin-
que. erogabat post piscinam quinarias mille octingentas 7.1
quadraginta: minus, quam in commentariis conceptionis
<modum> significari diximus, quinariis ducentis viginti
septem: minus, quam ex piscina in arcus recipiuntur,
sunt quinariae mille centum quattuor. summa utraque 8.1
quae intercidebat aut inter caput et piscinam aut post
piscinam: quinariarum duo milia ID, quas sicut in ceteris
pluribus locis intercipi deprehendimus. non enim eas 9.1
cessare manifestum est et ex hoc <et ex> eo quod <ad>
caput praeter eam mensuram, quam conprehendisse nos
capacitate ductus posuimus, effunduntur amplius trecen-
tae quinariae. 5
  Tepulae in commentariis adscriptus est modus qui- 68.1.1
nariarum quadringentarum. huius aquae fontes nulli sunt: 2.1
venis quibusdam constabat, quae interceptae sunt in
Iulia. caput ergo eius observandum est a piscina Iuliae. 3.1
ex ea enim primum accipit quinarias centum nonaginta, 4.1
deinde statim ex Marcia quinarias nonaginta duas, prae-
terea ex Anione novo ad hortos Epaphroditianos quina-
rias centum sexaginta tres. fiunt omnes quinariae quadrin- 5.1
gentae quadraginta quinque: amplius, quam in commen-
tariis, quinariis quadraginta quinque, quae in erogatione
conparent.
  Iuliae in commentariis adscriptus est modus quina- 69.1.1
riarum sexcentarum quadraginta novem. ad caput men- 2.1
sura iniri non potuit, quoniam ex pluribus adquisitionibus
constat, sed <ad> sextum ab urbe miliarium universa in
piscinam recipitur, ubi modus eius manifestis mensuris
efficit quinarias mille ducentas sex: amplius, quam in 5
commentariis, quinariis quingentis quinquaginta septem.
praeterea accipit prope urbem post hortos Pallantianos 3.1
ex Claudia quinarias centum sexaginta duas. est omne 4.1
Iuliae in acceptis: quinariae mille trecentae sexaginta
octo. ex eo dat in Tepulam quinarias centum nonaginta, 5.1
erogat suo nomine octingentas tres. fiunt quas erogat 6.1
quinariae nongentae nonaginta tres: amplius, quam in
commentariis habet, quinariis trecentis quadraginta
quattuor: minus, quam in piscina habere posuimus, du-
centis decem tribus, quas ipsas apud eos, qui sine bene- 5
ficiis principis usurpabant, deprehendimus.
  Virgini in commentariis adscriptus est modus quina- 70.1.1
riarum sexcentarum quinquaginta duarum. huius men- 2.1
suram ad caput inveniri non potuit, quoniam ex pluribus
adquisitionibus constat et lenior rivo<m> intrat. prope 3.1
urbem tamen ad miliarium septimum in agro qui nunc
est Ceionii Commodi, ubi velociorem iam cursum habet,
mensuram egi quae efficit quinariarum duo milia quin-
gentas quattuor: amplius, quam in commentariis, qui- 5
nariis mille octingentis quinquaginta duabus. adprobatio 4.1
nostra expeditissima est; erogat enim omnes quas
mensura deprendimus, id est duo milia quingentas
quattuor.
  Alsietinae conceptionis modus nec in commentariis 71.1.1
adscriptus est nec in re praesenti certus inveniri potuit,
cum ex lacu Alsietino et deinde circa Careias ex <S>aba-
tino <tantum accipiat> quantum aquarii tempera-
verunt. Alsietina erogat quinarias trecentas nonaginta 2.1
duas.
  Claudia abundantior aliis maxime iniuriae exposita est. 72.1.1
in commentariis habet non plus quinariis duobus milibus 2.1
octingentis quinquaginta quinque, cum ad caput invene-
rim quinariarum quattuor milia sexcenta<s> septem:
amplius, quam in commentariis, mille septingentis quin-
quaginta duabus. adeo autem nostra certior est mensura, 3.1
ut ad septimum ab urbe miliarium in piscina, ubi indu-
bitatae mensurae sunt, inveniamus quinarias tria milia
trecenta<s> decem duas: plus, quam in commentariis,
quadringentis quinquaginta septem, quamvis et ex bene- 5
ficiis ante piscinam eroget et plurimum subtrahi depre-
henderimus ideoque minus inveniatur, quam re vera esse
debeat, quinariis mille ducentis nonaginta quinque. [et]
circa erogationem autem fraus adparet, quae neque ad 4.1
commentariorum fidem neque ad eas quas ad caput egi-
mus mensuras, neque ad illas saltem, <quae> ad piscinam
post tot iniurias <factae> sunt, convenit. sola<e> enim 5.1
quinariae mille septingentae quinquaginta erogantur:
minus, quam commentariorum ratio dat, quinariis mille
centum quinque: minus autem, quam mensurae ad caput
factae demonstraverunt, quinariis duobus milibus octin- 5
gentis quinquaginta septem: minus etiam, quam in
piscina invenitur, quinariis mille quingentis sexaginta
duabus. ideoque cum sincera in urbem proprio rivo per- 6.1
veniret, in urbe miscebatur cum Anione novo, ut con-
fusione facta et conceptio earum et erogatio esset obscu-
rior. quod si qui forte me adquisitionum mensuris blan- 7.1
diri putant, admonendi sunt adeo Curtium et Caerulum
fontes aquae Claudiae sufficere ad praestandas ductui
suo quinarias quas significavi quattuor milia sexcenta<s>
septem, ut praeterea mille sexcentae effundantur. nec 8.1
eo infitias quin ea quae superfluunt non sint proprie
horum fontium; capiuntur enim ex Augusta, quam in-
ventam in Marciae supplementum, dum illa non indiget,
adiecimus fontibus Claudiae, quamvis ne huius quidem 5
ductus omnem aquam recipiat.
  Anio novus in commentariis habere ponebatur quina- 73.1.1
rias tria milia ducentas sexaginta tres. mensus ad caput 2.1
repperi quinarias quattuor milia septingentas triginta
octo: amplius, quam in conceptis commentariorum est,
quinariis mille quadringentis septuaginta quinque. qua- 3.1
rum adquisitionum non avide me amplecti quo alio mo-
do manifestius probem, quam quod in erogatione ipsorum
commentariorum maior pars earum continetur? erogantur 4.1
enim quinariarum quattuor milia ducentae undecim,
<cum>alioquin in eisdem commentariis inveniatur concep-
tio non amplius quam trium milium ducentarum sexa-
ginta trium. praeterea intercipi non tantum quingentas 5.1
viginti septem, quae inter mensuras nostras et erogatio-
nem intersunt, <sed> longe ampliorem modum deprendi.
ex quo adparet etiam exuberare conprehensam a nobis 6.1
mensuram, cuius rei ratio est, quod vis aquae rapacior, ut
ex largo et celeri flumine excepta, velocitate ipsa ampliat
modum.
  Non dubito aliquos adnotaturos, quod longe maior 74.1.1
copia actis mensuris inventa sit, quam erat in commen-
tariis principum. cuius rei causa est error eorum, qui ab 2.1
initio parum diligenter uniuscuiusque fecerunt aestima-
tionem. ac ne metu aestatis aut siccitatum in tantum a 3.1
veritate eos recessisse credam, obstat illud quod ips<e
actis> mensuris Iulio mense hanc uniuscuiusque copiam,
quae supra scripta est, tota deinceps aestate durantem
exploravi. quaecumque tamen est causa quae praecedit, 4.1
illud utique detegitur, decem milia quinariarum inter-
cidisse, dum beneficia sua principes secundum modum
<in> commentariis adscriptum temperant. sequens di- 75.1.1
versitas est quod alius modus concipitur ad capita, alius
nec exiguo minor in piscinis, minimus deinde distribu-
tione continetur. cuius rei causa est fraus aquariorum, 2.1
quos aquas ex ductibus publicis in privatorum usus deri-
vare deprehendimus. sed et plerique possessorum, [e] 3.1
quorum agris aqua circumducitur, [unde] formas rivo-
rum perforant, unde fit ut ductus publici hominibus pri-
vatis vel ad hortorum <usum> itinera suspendant. ac de 76.1.1
vitiis eiusmodi nec plura nec melius dici possunt, quam a
Caelio Rufo dicta sunt in ea contione, cui titulus est "de
aquis". quae nunc nos omnia simili licentia usurpata 2.1
utinam non per offensas probaremus: inriguos agros,
tabernas, cenacula etiam, corruptelas denique omnes
perpetius salientibus instructas invenimus. nam quod 3.1
falsis titulis aliae pro aliis aquae erogabantur, etiam sunt
leviora ceteris vitia. inter ea tamen, quae emendationem 4.1
videbantur exigere, numerandum est, quod fere circa
montem Caelium et Aventinum accidit. qui colles, prius- 5.1
quam Claudia perduceretur, utebantur Marcia et Iulia.
sed postquam Nero imperator Claudiam opere arcuato 6.1
altius exceptam usque ad templum divi Claudii perduxit,
ut inde distribueretur, priores non ampliatae sed omissae
sunt. nulla enim castella adiecit, sed isdem usus est, quo- 7.1
rum quamvis mutata aqua vetus adpellatio mansit.
  Satis iam de modo cuiusque et velut nova quadam 77.1.1
adquisitione aquarum et fraudibus et vitiis quae circa
ea erant dictum est. superest ut erogationem, quam con- 2.1
fertam et, ut sic dicam, in massa invenimus, immo etiam
falsis nominibus positam, per nomina aquarum, uti quae-
que se habet, et per regiones urbis digeramus. cuius 3.1
conprehensionem scio non ieiunam tantum sed etiam
perplexam videri posse. ponemus tamen quam brevissime, 4.1
ne quid velut formulae officii desit. iis quibus sufficiet 5.1
cognovisse summa, licebit transire leviora.
  Fit ergo distributio quinariarum quattuordecim milium 78.1.1
decem et octo, ita ut quinariae DCCLXXI, quae ex qui-
busdam aquis in adiutorium aliarum dantur et bis in
speciem erogationis cadunt, semel in conputationem
veniant. 5
ex his dividuntur extra urbem quinariae quattuor milia 2.1
sexaginta tres:
ex quibus nomine Caesaris quinariae mille septingentae
decem et octo,
privatis quinariae ∞ ∞ CCCXXXXV. 5
reliquae intra urbem <novem> milia nongentae quinqua- 3.1
ginta quinque distribuebantur in castella ducenta quadra-
ginta septem:
<ex> quibus erogabantur sub nomine Caesaris quinariae
mille septingentae septem semis, 5
privatis quinariae tria milia octingentae quadraginta
septem,
usibus publicis quinariae quattuor milia quadringentae
una:
ex eo castris duo<devig>inti <qui>nariae ducenta<e> 10
septuaginta novem,
operibus publicis LXX<XX> quinque quinariae ∞ ∞ CCCI,
muneribus triginta novem quinariae CCCLXXXVI,
lacibus quingentis nonaginta uni quinariae ∞ trecenta<e>
triginta quinque. 15
sed et haec ipsa dispensatio per nomina aquarum et re- 4.1
giones urbis partienda est.
  Ex quinariis ergo quattuordecim milibus decem et 79.1.1
octo, quam summam erogationibus omnium aquarum
seposuimus, dantur nomine Appiae extra urbem qui-
nariae tantummodo quinque, quoniam humilior <ori>tur
etiam <p>etitoribus. 5
reliquae quinariae sescentae nonaginta novem intra 2.1
urbem dividebantur per regiones secundam IIX VIIII
XI XII XIII XIIII in castella viginti:
ex quibus nomine Caesaris quinariae centum quinqua-
ginta una, 5
privatis quinariae centum nonaginta quattuor,
<usibus> publicis quinariae trecenta<e> quinquaginta
quattuor:
ex eo castris I quinariae quattuor,
operibus publicis quattuordecim quinariae centum viginti 10
tres,
muneri uni quinariae duo,
lacibus nonaginta duo quinariae ducentae viginti sex.
  Anionis veteris erogabantur extra urbem 80.1.1
nomine Caesaris quinariae centum sexaginta novem,
privatis quinariae CCCCIIII.
reliquae quinariae mille quingentae octo semis intra urbem 2.1
dividebantur per regiones primam III IIII V VI VII VIII
VIIII XII XIIII in castella triginta quinque:
ex quibus nomine Caesaris quinariae sexaginta IV S,
privatis quinariae CCCCXC, 5
<usibus> publicis quinariae quingentae LII:
ex eo castris unis quinariae quinquaginta,
operibus publicis XIX quinariae centum nonaginta sex,
muneribus novem quinariae octoginta octo,
lacibus nonaginta quattuor quinariae ducentae decem et 10
octo.
  Marciae erogabantur extra urbem 81.1.1
nomine Caesaris quinariae CCLXIS.
reliquae quinariae mille quadringentae septuaginta duae 2.1
intra urbem dividebantur per regiones primam tertiam
quartam V VI VII VIII VIIII X XIIII in castella quin-
quaginta unum:
ex quibus nomine Caesaris quinariae CXVI, 5
privatis quinariae quingentae quadraginta tres,
<usibus publicis quinariae XDI:
ex eo> castris IIII quinariae XLIIS,
operibus publicis quindecim quinariae XLI,
muneribus XII quinariae CIIII, 10
lacibus CXIII quinariae CCLVI.
  Tepulae erogabantur extra urbem 82.1.1
nomine Caesaris quinariae LVIII,
privatis quinariae quinquaginta sex,
reliquae quinariae CCCXXXI intra urbem dividebantur 2.1
per regiones quartam V VI VII in castella XIIII:
ex quibus nomine Caesaris quinariae XXXIIII,
privatis quinariae CCXXXVII,
usibus publicis quinariae quinquaginta: 5
ex eo castris I quinariae duodecim,
operibus publicis III quinariae septem,
lacibus XIII quinariae XXXII.
  Iulia fluebat extra urbem 83.1.1
nomine Caesaris quinariis LXXX quinque,
privatis quinariis CXXI.
reliquae quinariae quingentae quadraginta octo intra 2.1
urbem dividebantur per regiones secundam III V VI
VIII X XII in castella decem et septem:
ex quibus nomine Caesaris quinariae decem et octo,
<privatis quinariae CLXXXXVI>, 5
usibus publicis quinariae CCCLXXXIII:
ex eo castris <II> quinariae sexaginta novem,
operibus publicis <XI> quinariae CXXCI,
muneribus <III> quinariae sexaginta septem,
lacibus viginti octo quinariae sexaginta quinque. 10
  Virginis nomine exibant extra urbem quinariae ducen- 84.1.1
tae. reliquae quinariae duo milia trecentae quattuor intra 2.1
urbem dividebantur per regiones septimam nonam quar-
ta<m> decimam in castella decem et octo:
ex quibus nomine Caesaris quinariae quingentae novem,
privatis quinariae CCCXXXVIII, 5
usibus publicis <quinariae> ∞ C<D>LVII:
ex eo muneribus II quinariae XXVI,
lacibus viginti quinque quinariae quinquaginta una,
operibus publicis sedecim quinariae ∞ CCCLXXX. in qui- 3.1
bus per se euripo, cui ipsa nomen dedit, quinariae CCCCLX.
  Alsietinae quinariae trecenta<e> nonaginta duo. haec 85.1.1
tota extra urbem consumitur,
nomine Caesaris quinariae CC quinquaginta quattuor,
privatis quinariae centum triginta octo.
  Claudia et Anio novus extra urbem proprio quaeque 86.1.1
rivo erogabantur, intra urbem confundebantur.
et Claudia quidem extra urbem dabat 2.1
nomine Caesaris quinarias CCXLVI,
privatis quinarias CCCCXXX novem;
Anio novus nomine Caesaris quinarias septingentas vi-
ginti octo. reliquae utriusque quinariae tria milia quadrin- 3.1
gentae nonaginta octo intra urbem dividebantur per
regiones urbis XIIII in castella nonaginta duo:
ex quibus nomine Caesaris quinariae octingentae XVI,
privatis quinariae ∞ <D> sexaginta septem, 5
usibus publicis quinariae ∞ <C>XV:
ex eo castris novem quinariae centum quadraginta novem,
operibus publicis decem et octo quinariae CCCLXXIIII,
muneribus XII quinariae centum septem,
lacibus <C>C viginti sex quinariae CCCCXXCV. 10
  Haec copia aquarum ad Nervam imperatorem usque 87.1.1
conputata ad hunc modum discribebatur. nunc providen- 2.1
tia diligentissimi principis quicquid aut fraudibus aqua-
riorum intercapiebatur aut inertia pervertebat<ur>, quasi
nova inventione fontium adcrevit. ac prope duplicata 3.1
ubertas est et tam sedula deinde partitione distributa,
ut regionibus quibus singulae serviebant aquae plures
darentur, tamquam Caelio et Aventino in quos sola Clau-
dia per arcus Neronianos ducebatur, quo fiebat ut, quo- 5
tiens refectio aliqua intervenisset, celeberrimi colles siti-
rent. quibus nunc plures aquae, et in primis Marcia 4.1
reddita ampliore opere a S<p>e in Aventinum usque
perducitur. atque etiam omni parte urbis lacus tam novi 5.1
quam veteres plerique binos salientes diversarum aqua-
rum acceperunt, ut si casus alterutram inpedisset, altera
sufficiente non destitueretur usus. sentit hanc curam 88.1.1
imperatoris piissimi Nervae principis sui regina et domina
orbis in dies, quae terrarum dea consistit, cui par nihil
et nihil secundum, et magis sentiet salubritas eiusdem
aeternae urbis aucto castellorum, operum, munerum et 5
lacuum numero. nec minus ad privatos commodum ex 2.1
incremento beneficiorum eius diffunditur; illi quoque, qui
timidi inlicitam aquam ducebant, securi nunc ex bene-
ficiis fruuntur. ne pereuntes quidem aquae otiosae sunt: 3.1
ablatae causae gravioris caeli, munda viarum facies,
purior spiritus, quique apud veteres se<mper> urbi infa-
mis aer fuit est remotus. non praeterit me, deberi operi 4.1
novae erogationis ordinationem; sed haec cum incremento
adiuncserimus, intelligi oportet, non esse ea ponenda nisi
consummata fuerint. quid quod ne<c> hoc diligentiae 89.1.1
principis, quam exactissimam civibus suis praestat, suffi-
cit, parum praesidii<s> ac voluptatibus nostris contulisse
sese credentis, quod tantam copiam adiecit, nisi eam
ipsa<m> sinceriorem iocundioremque faciat? operae pre- 2.1
tium est ire per singula, per quae ille occurrendo vitiis
quarundam universis adiecit utilitatem. etenim quando 3.1
civitas nostra, cum vel exigui imbres supervenerant, non
turbulentas limosasque aquas habuit? nec quia haec 4.1
universis ab origine natura est, aut quia istud incommo-
dum sentire debea<n>t quae capiuntur ex fontibus, in
primis Marcia et Claudia ac reliquae, quarum splendor a
capite integer nihil aut minimum pluvia inquinatur si 5
p<l>utea extructa et obiecta sint. duae Aniensis minus 90.1.1
permanent limpidae, nam sumuntur ex flumine ac saepe
etiam sereno turbantur, quoniam Anio quamvis purissimo
defluens lacu mob<i>libus tamen cedentibus ripis aufert
aliquid quo turbetur, priusquam deveniat in rivos. quod 2.1
incommodum non solum hibernis ac vernis, sed etiam
aestivis imbribus sentit, quo tempore [exiit] gratior aqua-
rum sinceritas exigitur. et alter quidem ex his, id est Anio 91.1.1
vetus, cum plerisque libra sit inferior, incommodum intra
se tenet. novus autem Anio vitiabat ceteras; nam cum 2.1
editissimus veniat et in primis abundans, defectioni
aliarum succurrit. inperitia vero aquariorum deducentium 3.1
in alienos eum specus frequentius, quam explemento
opus erat, etiam sufficientes aquas inquinabat, maxime
Claudiam quae per multa milia passuum proprio ducta
rivo, Romae demum cum Anione permixta in hoc tempus 5
perdebat proprietatem. adeoque †obvenientibus non 4.1
succurrebatur, ut pleraeque accerserentur per impruden-
tiam non uti[n] dignum erat aquas partientium. Marciam 5.1
ipsam frigore et splendore gratissimam balneis ac fulloni-
bus et relatu quoque foedis ministeriis deprehendimus
servientem. omnes ergo discerni placuit, tum singulas 92.1.1
ita ordinari ut in primis Marcia potui tota serviret et
deinceps reliquae secundum suam quaeque qualitatem
aptis usibus adsignarentur, sic ut Anio vetus pluribus ex
causis, quo inferior excipitur, minus salubris in hortorum 5
rigationem atque in ipsius urbis sordidiora exiret ministe-
ria. nec satis fuit principi nostro ceterarum restituisse 93.1.1
copiam et gratiam; Anionis quoque novi vitia excludi
posse vidit. omisso enim flumine <aquam> repeti ex lacu 2.1
qui est super villam Neronianam Sublaquensem, ubi
limpidissima est, iussit. nam cum oriatur Anio supra 3.1
Trebam Augustam, seu quia per saxosos montes decurrit
pauci<ssim>is circa ipsum oppidum obiacentibus cultis,
seu quia lacuum altitudine[m] in quo<s> excipitur velut
defaecatur, inminentium quoque nemorum opacitate 5
inumbratus, frigidissimus simul ac splendidissimus eo
pervenit. haec tam felix proprietas aquae omnibus doti- 4.1
bus aequatura Marciam, copia vero superatura veniet in
locum deformis illius ac turbidae, novum auctorem impe-
ratorem Caesarem Nervam Traianum Augustum prae-
scribente titulo. 5
  Sequitur ut indicemus quod ius ducendae tuendaeque 94.1.1
sit aquae, quorum alterum ad cohibendos intra modum
impetrati beneficii privatos, alterum ad ipsorum ductuum
pertinet tutelam. in quibus, dum altius repeto leges de 2.1
singulis <a>qui<s> lata<s>, quaedam apud veteres aliter
observata inveni. apud antiquos omnis aqua in usus pu- 3.1
blicos eroga<ba>tur et cautum ita fuit: "ne quis privatus
aliam <aquam> ducat, quam quae ex lacu humum acci-
dit"—haec enim sunt verba eius legis—id est quae ex
lacu abundavit; eam nos caducam vocamus. et haec ipsa 4.1
non in alium usum quam in balnearum aut fullonicarum
dabatur, eratque vectigalis statuta mercede quae in
publicum penderetur. ex quo manifestum est quanto 5.1
potior cura maioribus communium utilitatium quam
privatarum voluptatium fuerit, cum etiam ea aqua quam
privati ducebant ad usum publicum pertineret. aliquid 6.1
et in domos principum civitatis dabatur concedentibus
reliquis. ad quem autem magistratum ius dandae ven- 95.1.1
dendaeve aquae pertinuerit, in iis ipsis legibus variatur.
interdum enim ab aedilibus, interdum a censoribus 2.1
permissum invenio: sed adparet, quotiens in re publica
censores erant, ab illis potissimum petitum, cum ii non
erant, aedilium eam potestatem fuisse. tutelam autem 96.1.1
singularum aquarum locari solitam invenio positamque
redemptoribus necessitatem certum numerum circa duc-
tus extra urbem, certum in urbe servorum opificum ha-
bendi, et quidem ita ut nomina quoque eorum, quos 5
habituri essent in ministerio per quasque regiones, in
tabulas publicas deferrent; eorumque operum proban-
dorum curam fuisse penes censores aliquando et aediles,
interdum etiam quaestoribus eam provinciam obvenisse,
ut adparet ex S. C. quod factum est C. Licinio et <Q.> 10
Fabio cos. [censoribus]. quanto opere autem curae fuerit 97.1.1
ne quis violare ductus aquamve non concessam derivare
auderet, cum ex multis adparere posset, tum et ex hoc
quod Circus maximus ne diebus quidem ludorum circen-
sium nisi aedilium aut censorum permissu inrigabatur, 5
quod durasse etiam postquam res ad curatores transiit 2.1
sub Augusto, apud Ateium Capitonem legimus. agri vero, 3.1
qui aqua publica contra legem essent inrigati, publica-
bantur. mancipi etiam, si cum eo quem <constaret> 4.1
adversus legem fecisse, multa diceba[n]tur. in isdem legi- 5.1
bus adiectum est ita: "ne quis aquam oletato dolo malo,
ubi publice saliet. si quis oletarit, sestertiorum decem 6.1
milium multa esto." [oletato videtur esse olidam facito.] 7.1
cuius rei causa aediles curules iubebantur per vicos singu- 8.1
los ex iis qui in unoquoque vico habitarent praediave
haberent binos praeficere, quorum arbitratu aqua in
publico saliret. primus M. Agrippa post aedilitatem, quam 98.1.1
gessit consularis, operum suorum et munerum velut per-
petuus curator fuit. qui iam copia permittente discripsit, 2.1
quid aquarum publicis operibus, quid lacibus, quid pri-
vatis daretur. habuit et familiam propriam aquarum, 3.1
quae tueretur ductus atque castella et lacus. hanc Au- 99.1.1
gustus hereditate ab eo sibi relictam publicavit. post eum 2.1
Q. Aelio Tuberone Paulo Fabio Maximo cos. in re, quae
usque in id tempus quasi potestate acta certo iure
eguisse<t>, senatus consulta <f>acta sunt ac lex promul-
gata. Augustus quoque edicto conplexus est, quo iure 3.1
uterentur qui ex commentariis Agrippae aquas haberent,
tota re in sua beneficia translata. modulos etiam, de 4.1
quibus dictum est, constituit et rei continendae exercen-
daeque curatorem fecit Messalam Corvinum, cui adiutores
dati Postumius Sulpicius praetorius et Lucius Cominius
pedarius. insignia eis quasi magistratibus concessa, deque 5.1
eorum officio senatus consultum factum, quod infra
scriptum est. [S. C.]
  "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. 100.1.1
V. F. de iis qui curatores aquarum publicarum ex con-
sensu senatus a Caesare Augusto nominati essent ordi-
nandis, D. E. R. Q. F. P. D. E. R. I. C. placere huic ordi-
ni, eos qui aquis publicis praeessent, cum eius rei causa 5
extra urbem essent, lictores binos et servos publicos ter-
nos, architectos singulos et scribas et librarios, accensos
praeconesque totidem habere, quot habent ii per quos
frumentum plebei datur. cum autem in urbe eiusdem rei 2.1
causa aliquid agerent, ceteris apparitoribus isdem praeter-
quam lictoribus <uti>. utique quibus apparitoribus ex 3.1
hoc senatus consulto curatoribus aquarum uti liceret,
eos diebus decem proximis, quibus senatus consultum
factum esset, ad aerarium deferrent; quique ita delati
essent, iis praetoris aerarii mercede<m> cibaria, quanta 5
praefecti frumento dando dare deferreque solent, annua
darent et adtribuerent; isque eas pecunias sine fraude sua
facere liceret. utique tabulas, chartas ceteraque quae eius 4.1
curationis causa opus essent iis curatoribus praebenda
Q. Aelius Paulus Fabius cos. ambo alterve, si is videbitur,
adhibitis praetoribus qui aerario praesint, ea praebenda
locent. itemque cum viarum curatores [que] frumentique 101.1.1
parte quarta anni publico fung[eb]antur ministerio, ut
curatores aquarum iudiciis vacent privatis publicisque."
apparitores et ministeria, quamvis perseveret adhuc 2.1
aerarium in eos erogare, tamen esse curatorum videntur
desisse inertia ac segnitia non agentium officium. egressis 3.1
autem urbem dumtaxat agendae rei causa senatus praesto
esse lictores iusserat. nobis circumeuntibus rivos fides 4.1
nostra et auctoritas a principe data pro lictoribus erit.
  Cum perduxerimus rem ad initium curatorum, non est 102.1.1
alienum subiungere qui post Messalam huic officio ad nos
usque praefuerint.
Messalae successit Planco et Silio cos. Ateius Capito. 2.1
Capitoni <C. Asinio Pollione> C. Antistio Vetere cos. Ta- 3.1
rius Rufus.
Tario [et] Ser<v>io Cornelio Cethego L. Visellio Varrone 4.1
consulibus M. Cocceius Nerva, divi Nervae avus, scientia
etiam iuris inlustris.
huic successit Fabio Persico L. Vitellio cos. C. Octavius 5.1
Laenas.
Laenati Aquila Iuliano et Nonio Asprenate consulibus 6.1
M. Porcius Cato.
huic successit post †quem Ser. Asinio Celere <Sex.> No- 7.1
nio Quintiliano consulibus A. Didius Gallus.
Gallo Q. Veranio et Pompeio Longo cos. Cn. Domitius 8.1
Afer.
Afro Nerone Claudio Caesare IIII et Cosso Cossi f. con- 9.1
sulibus L. Piso.
Pisoni Verginio Rufo et Memmio Regulo consulibus 10.1
Petronius Turpilianus.
Turpiliano Crasso Frugi et Laecanio Basso consulibus 11.1
P. Marius.
Mario Luccio Telesino et Suetonio Paulino cos. Fonteius 12.1
Agrippa.
Agrippae Silio et Galerio Trachalo cos. Albius Crispus. 13.1
Crispo Vespasiano III et Cocceio Nerva cos. Pompeius 14.1
Silvanus.
Silvano <Domitiano II> Valerio Messalino consulibus Tam- 15.1
pius Flavianus.
Flaviano Vespasiano V Tito III consulibus Acilius Aviola. 16.1
post quem imperatore Nerva III et Verginio Rufo III 17.1
consulibus ad nos cura translata est.
  Nunc quae observare curator aquarum debeat et legem 103.1.1
senatusque consulta ad instruendum actum pertinentia
subiungam. circa ius ducendae aquae in privatis obser- 2.1
vanda sunt, ne quis sine litteris Caesaris, id est ne quis
aquam publicam non impetratam, et ne quis amplius
quam impetravit ducat. ita enim efficiemus ut modus, 3.1
quem adquiri diximus, possit ad novos salientes et ad
nova beneficia principis pertinere. in utroque autem 4.1
magna cura multiplici opponenda fraudi est: sollicite
subinde ductus extra urbem circumeundi ad recognoscen-
da beneficia; idem in castellis et salientibus publicis
faciendum, ut sine intermissione diebus <et noctibus> 5
aqua fluat. quod senatus quoque consulto facere curator 5.1
iubetur, cuius haec [quoque] verba sunt:
  "<Quod Q.> Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus 104.1.1
cos. V. F. de numero publicorum salientium qui in urbe
essent intraque aedificia urbi coniuncta, quos M. Agrippa
fecisset, Q. F. P. D. E. R. I. C. neque augeri placere nec
minui <numerum> publicorum salientium, quos nunc 5
<CV> esse retulerunt ii, quibus negotium a senatu est
imperatum ut inspicerent aquas publicas inirentque
numerum salientium publicorum. itemque placere cura- 2.1
tores aquarum, quos S. C. Caesar Augustus ex senatus
auctoritate nominavit, dare operam uti salientes publici
quam adsiduissime interdiu et noctu aquam in usum
populi funderent." 5
  In hoc senatus consulto crediderim adnotandum quod 3.1
senatus tam augeri quam minui salientium publicorum
numerum vetuerit. id factum existimo, quia modus 4.1
aquarum quae is temporibus in urbem veniebant, ante-
quam Claudia et Anio novus perducerentur, maiorem
erogationem capere non videbatur. qui aquam in usus 105.1.1
privatos deducere volet, impetrare eam debebit et a
principe epistulam ad curatorem adferre; curator deinde
beneficio Caesaris praestare maturitatem et procuratorem
eiusdem officii libertum Caesaris protinus scribere. procu- 2.1
ratorem autem primus Ti. Claudius videtur admovisse,
postquam Anionem novum et Claudiam induxit. quid 3.1
contineat epistula, vilici<s> quoque fieri notum debet, ne
quando neglegentiam aut fraudem suam ignorantiae
colore defendant. procurator calicem eius moduli, qui 4.1
fuerit impetratus, adhibitis libratoribus signari cogitet,
diligenter intendat mensurarum quas supra diximus mo-
dum et positionis notitiam habeat, ne sit in arbitrio
libratorum, interdum maioris luminis, interdum minoris 5
pro gratia personarum calicem probare. sed nec statim 5.1
ab hoc liberum subiciendi qualemcumque plumbeam
fistulam permittatur arbitrium, verum eiusdem luminis
quo calix signatus est per pedes quinquaginta, sicut
senatus consulto quod subiectum est cavetur. 5
  "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. 106.1.1
V. F. quosdam privatos ex rivis publicis aquam ducere,
Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. ne cui privato aquam
ducere ex rivis publicis liceret, utique omnes ii quibus
aquae ducendae ius esset datum ex castellis ducerent, 5
animadverterentque curatores aquarum, quibus locis
intra extra urbem apte castella privati facere possent, ex
quibus aquam ducerent quam ex castello communem
accepissent a curatoribus aquarum. ne cui eorum quibus 2.1
aqua daretur publica ius esset, intra quinquaginta pedes
eius castelli, ex quo aquam ducerent, laxiorem fistulam
subicere quam †quinariam."
  In hoc S. C. dignum adnotatione est, quod aquam non 3.1
nisi ex castello duci permittit, ne aut rivi aut fistulae pu-
blicae frequenter lacerentur. ius impetratae aquae neque 107.1.1
heredem neque emptorem neque ullum novum dominum
praediorum sequitur. balneis quae publice lavarent privi- 2.1
legium antiquitus concedebatur, ut semel data aqua
perpetuo maneret. sic ex veteribus senatus consultis 3.1
cognoscimus, ex quibus unum subieci. nunc omnis aquae
cum possessore instauratur beneficium.
  "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. 108.1.1
V. F. constitui oportere, quo iure intra extraque urbem
ducerent aquas, quibus adtributae essent, Q. D. E.
R. F. P. D. <E. R.> I. <C.> uti usque eo maneret adtri-
butio aquarum, exceptis quae in usum balinearum essent 5
datae aut haustus nomine, quoad idem domini possiderent
id solum, in quod accepissent aquam."
  Cum vacare aliquae coeperunt aquae, adnuntiatur et 109.1.1
in commentarios redigitur, qui respiciuntur ut petitoribus
ex vacuis dari possint. has aquas statim intercipere sole- 2.1
bant, ut medio tempore venderent aut possessoribus
praediorum aut aliis etiam. humanius [etiam] visum est 3.1
principi nostro, ne praedia subito destituerentur, triginta
dierum spatium indulgeri, intra quod ii ad quos res perti-
neret * * * . de aqua in praedia sociorum data nihil 4.1
constitutum invenio. perinde tamen observatur ac iure 5.1
cautum, ut dum quis ex iis qui communiter impetrave-
runt superesset, totus modus praediis adsignatus flueret
et tunc demum renovaretur beneficium, cum desisset
quisque ex iis quibus datum erat possidere. impetratam 6.1
aquam alio, quam in ea praedia in quae data erit, aut ex
alio castello, quam ex quo epistula principis continebit,
duci palamst non oportere; sed et mandatis prohibetur.
impetrantur autem et eae aquae quae caducae vocantur, 110.1.1
id est quae aut ex castellis aut ex manationibus fistu-
larum <effluunt>, quod beneficium a principibus parcis-
sime tribui solitum. sed fraudibus aquariorum obnoxium 2.1
est, quibus prohibendis quanta cura debeatur, ex capite
mandatorum manifestum erit quod subieci.
  "Caducam neminem volo ducere nisi qui meo beneficio 111.1.1
aut priorum principum habent. nam necesse est ex 2.1
castellis aliquam partem aquae effluere, cum hoc pertineat
non solum ad urbis nostrae salubritatem, sed etiam ad
utilitatem cloacarum abluendarum".
  Explicitis quae ad ordinationem aquarum privati usus 112.1.1
pertinebant, non ab re est quaedam ex iis, quibus circum-
scribi saluberrimas constitutiones in ipso actu deprehen-
dimus, exempli causa attingere. ampliores quosdam cali- 2.1
ces, quam impetrati erant, positos in plerisque castellis
inveni et ex iis aliquos ne signatos quidem. quotiens 3.1
autem signatus calix excedit legitimam mensuram, am-
bitio procuratoris qui eum signavit detegitur. cum vero 4.1
ne signatus quidem est, manifesta culpa omnium, maxime
accipientis, deprehenditur, deinde vilici. in quibusdam, 5.1
cum calices legitimae mensurae signati essent, statim
amplioris moduli fistulae subiectae fuerunt, unde acci-
derat ut aqua non per legitimum spatium coercita, sed
per brevis angustias expressa facile laxiorem in proximo 5
fistulam inpleret. ideoque illud adhuc, quotiens signatur 6.1
calix, diligentiae adiciendum est, ut fistulae quoque
proxumae per spatium, quod S. C. conprehensum dixi-
mus, signentur. ita demum enim vilicus cum scierit non 7.1
aliter quam signatas conlocari debere, omni carebit
excusatione. circa conlocandos quoque calices observari 113.1.1
oportet ut ad lineam ordinentur nec alterius inferior ca-
lix, alterius superior ponatur. inferior plus trahit; su- 2.1
perior, quia cursus aquae ab inferiore rapitur, minus du-
cit. in quorumdam fistulis ne calices quidem positi fuerunt. 3.1
hae fistulae solutae vocantur et, ut aquario libuit, laxan- 4.1
tur vel coartantur. adhuc illa aquariorum intolerabilis 114.1.1
fraus est: translata in novum possessorem aqua foramen
novum castello inponunt, vetus relinquunt quo venalem
extrahunt aquam. in primis ergo hoc quoque emendan- 2.1
dum curatori crediderim. non enim solum ad ipsarum 3.1
aquarum custodiam, sed etiam ad castelli tutelam perti-
net, quod subinde et sine causa foratum vitiatur. etiam 115.1.1
ille aquariorum tollendus est reditus, quem vocant punc-
ta. longa ac diversa sunt spatia, per quae fistulae tota 2.1
meant urbe latentes sub silice. has comperi per eum qui 3.1
adpellabatur a punctis passim convulneratas omnibus in
transitu negotiationibus praebuisse peculiaribus fistulis
aquam, quo efficiebatur ut exiguus modus ad usus publi-
cos perveniret. quantum ex hoc modo aquae ser<i>vatum 4.1
sit, aestimo ex eo quod aliquantum plumbi sublati<s>
eiusmodi ramis redactum est.
  Superest tutela ductuum, de qua priusquam dicere 116.1.1
incipiam, pauca de familia quae huius rei causa parata
est explicanda sunt. <propriae aquarum> familiae sunt 2.1
duae, altera publica, altera Caesaris. publica est antiquior, 3.1
quam ab Agrippa relictam Augusto et ab eo publicatam
diximus; habet homines circiter ducentos quadraginta.
Caesaris familiae numerus est quadringentorum sexaginta, 4.1
quam Claudius cum aquas in urbem perduceret constituit.
utraque autem familia in aliquot ministeriorum species 117.1.1
diducitur: vilicos, castellarios, circitores, silicarios, tecto-
res aliosque opifices. ex his aliquos extra urbem esse opor- 2.1
tet ad ea quae non sunt magnae molitionis, maturum
tamen auxilium videntur exigere. homines in urbe circa 3.1
castellorum et munerum stationes opera quaeque urge-
bunt, in primis ad subitos casus, ut ex conpluribus re-
gionibus, in quam necessitas incubuerit, converti possit
praesidium aquarum abundantium. tam amplum nume- 4.1
rum utriusque familiae solitum ambitione aut negligentia
praepositorum in privata opera diduci revocare ad ali-
quam disciplinam et publica ministeria ita instituimus,
ut pridie quid esset actura dictaremus et quid quoque die 5
egisset actis conprehenderetur. commoda publicae fami- 118.1.1
liae ex aerario dantur, quod inpendium exoneratur vecti-
galium reditu ad ius aquarum pertinentium. ea consta<n>t 2.1
ex locis aedificiisve quae sunt circa ductus aut castella
aut munera aut lacus. quem reditum prope sestertiorum 3.1
ducentorum quinquaginta milium alien<a>tum ac vagum,
proximis vero temporibus in Domitiani loculos conversum
iustitia divi Nervae populo restituit, nostra sedulitas ad
certam regulam redegit, ut constarent quae essent ad hoc 5
vectigal pertinentia loca. Caesaris familia ex fisco accipit 4.1
commoda, unde et omne plumbum et omnes inpensae ad
ductus et castella et lacus pertinentes erogantur.
  Quoniam quae videbantur ad familiam pertinere ex- 119.1.1
posuimus, ad tutelam ductuum sicut promiseram diver-
temus, rem enixiore cura dignam, cum magnitudinis
Romani imperii vel praecipuum si<n>t indicium. multa 2.1
atque ampla opera subinde nascuntur, quibus ante succurri
debet quam magno auxilio egere incipiant, plerumque
tamen prudenti temperamento festinanda, quia non
semper opus aut facere aut ampliare quaerentibus cre- 5
dendum est. ideoque non solum scientia peritorum sed et 3.1
proprio usu curator instructus esse debet, nec suae tan-
tum stationis architectis uti, sed plurium advocare non
minus fidem quam subtilitatem, ut aestimet quae reprae-
sentanda, quae differenda sint, et rursus quae per redemp- 5
tores effici debeant, quae per domesticos artifices. nas- 120.1.1
cuntur opera ex his causis: aut vetustate corrumpitur
quid aut inpotentia possessorum aut vi tempestatium aut
culpa male facti operis, quod saepius accidit in recentibus.
fere aut vetustate aut vi <tempestatium> partes duc- 121.1.1
tuum laborant quae arcuationibus sustinentur aut mon-
tium lateribus adplicatae sunt, et ex arcuationibus ea<e>
quae per flumen traiciuntur. ideoque haec opera solli- 2.1
cita festinatione explicanda sunt. minus iniuriae sub- 3.1
iacent subterranea nec gelicidiis nec caloribus exposita.
vitia autem eiusmodi sunt, ut aut non interpellato cursu 4.1
subveniatur eis, aut emendari nisi averso non possint,
sicut ea quae in ipso alveo fieri necesse est. haec duplici 122.1.1
ex causa nascuntur: aut enim limo concrescente, qui inter-
dum in crustam indurescit, iter aquae coartatur, aut
tectoria corrumpuntur, unde fiunt manationes quibus
necesse est latera rivorum et substructiones vitiari. pilae 2.1
quoque ipsae tofo extructae sub tam magno onere la-
buntur. refici quae circa alveos rivorum sunt aestate non 3.1
debent, ne intermittatur usus tempore quo praecipue
desideratur, sed vere vel autumno et maxima cum festi-
natione, ut scilicet ante praeparatis omnibus quam pau-
cissimis diebus rivi cessent. neminem fugit, per singulos 5
ductus hoc esse faciendum, ne, si plures pariter avertantur,
desit aqua civitati. ea quae non interpellato aquae cursu 123.1.1
effici debent, maxime structura constant, quam et suis
temporibus et fidelem fieri oportet. idoneum structurae 2.1
tempus est a Kalendis Aprilibus in Kalendas Novembres
ita ut optimum sit intermittere eam partem aestatis
quae nimiis caloribus incandescit, quia temperamento
caeli opus est, ut ex commodo structura conbibat et in 5
unitate<m> conroboretur; non minus autem quam sol
acrior gelatio praecipit materiam. nec ullum opus dili- 3.1
gentiorem poscit curam quam quod aquae obstaturum
est; fides itaque eius per singula secundum legem notam
omnibus sed a paucis observatam exigenda est. illud nulli 124.1.1
dubium esse crediderim, proximos ductus, id est qui a
septimo miliario lapide quadrato consistunt, maxime
custodiendos, quoniam et amplissimi operis sunt et
plures aquas singuli sustinent. quos si necesse fuerit inter- 2.1
rumpere, maiorem partem aquarum urbis destitue<n>t.
remedia tamen sunt et huius <modi> difficultatibus: in- 3.1
choatum excitatur ad libram deficientis, alveus vero
plumbatis canalibus per spatium interrupti ductus rursus
continuatur. porro quoniam fere omnes specus per pri- 4.1
vatorum agros derecti erant et difficilis videbatur futurae
inpensae praeparatio, nisi aliqua iuris constitutione
succurreretur, simul ne accessu ad reficiendos rivos re-
demptores a possessoribus prohiberentur, S. C. factum est 5
quod subieci.
  "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. 125.1.1
V. F. de rivis, specibus, fornicibus <a>quae Iuliae, Marciae,
Appiae, Tepulae, Anienis reficiendis, Q. D. E. R. F. P. D.
E. R. I. C. uti cum ii rivi, <specus>, fornices, quos Au-
gustus Caesar se refecturum impensa sua pollicitus se- 5
natui est, reficerentur, ex agris privatorum terram, limum,
lapidem, testam, harenam, ligna ceteraque quibus ad
eam rem opus esset, unde quaeque eorum proxime sine
iniuria privatorum tolli, sumi, portari possint, viri <boni>
arbitratu aestimata darentur, tollerentur, sumerentur, 10
exportarentur; et ad eas res omnes exportandas earumque
rerum reficiendarum causa, quotiens opus esset, per agros
privatorum sine iniuria eorum itinera, actus paterent,
darentur." plerumque autem vitia oriuntur ex inpotentia 126.1.1
possessorum, qui pluribus modis rivos violant. primum 2.1
enim spatia, quae circa ductus aquarum ex S. C. vacare
debent, aut aedificiis aut arboribus occupant. arbores 3.1
magis nocent, quarum radicibus et concamerationes et
latera solvuntur. dein vicinales vias agrestesque per 4.1
ipsas formas derigunt. novissime aditus ad tutelam prae- 5.1
cludunt. quae omnia S. C. quod subieci provisa sunt. 6.1
  "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus 127.1.1
cos. V. F. aquarum, quae in urbem venirent, itinera
occupari monumentis et aedificiis et arboribus conseri,
Q. F. P. D. E. R. I. C. cum ad reficiendos rivos specusque
iter aquae et opera publica corrumpantur, placere circa 5
fontes et fornices et muros utraque ex parte vacuos qui-
nos denos pedes patere, et circa rivos qui sub terra essent
et specus intra urbem et extra urbem continentia aedificia
utraque ex parte quinos pedes vacuos relinqui ita ut neque
monumentum in is locis neque aedificium post hoc tem- 10
pus ponere neque conserere arbores liceret; si quae nunc
essent arbores intra id spatium, exciderentur praeterquam
si quae villae continentes et inclusae aedificiis essent. si 2.1
quis adversus ea conmiserit, in singulas res poena HS
dena milia essent, ex quibus pars dimidia praemium
accusatori daretur, cuius opera maxime convictus esset
qui adversus hoc S. C. conmisisset, pars autem dimidia 5
in aerarium redigeretur. deque ea re iudicarent cognosce- 3.1
rentque curatores aquarum."
  Posset hoc S. C. aequissimum videri, etiam <si> ex re 128.1.1
tantum publicae utilitatis ea spatia vindicarentur, multo
magis cum maiores nostri admirabili aequitate ne ea qui-
dem eripuerint privatis quae ad <com>modum publicum
pertinebant, sed cum aquas perducerent, si difficilior 5
possessor in parte vendunda fuerat, pro toto agro pecu-
niam intulerint et post determinata necessaria loca rursus
eum agrum vendiderint, ut in suis finibus proprium ius
<tam> res publica quam privata haberent. plerique tamen 2.1
non contenti occupasse fines, ipsis ductibus manus adtule-
runt per suffossa latera passim cursus * * * ius aqua-
rum impetratum habent, quam ii qui quantulumcumque
beneficii <impetrandi> occasione ad expugnandos * * * 5
<duct>uum abutuntur. quid porro fieret, si non universa ista 3.1
diligentissima lege prohiberentur poenaque non mediocris
contumacibus intentaretur? quare subscripsi verba legis. 4.1
  "T. Quin<c>tius Crispinus consul populum iure rogavit 129.1.1
populusque iure scivit in foro pro rostris aedis divi Iulii
p. K. Iulias. tribus Sergia principium fuit. pro tribu[s] 2,3.1
Sex. * * * L. f. Virro <primus scivit>. quicumque post 4.1
hanc legem rogatam rivos, specus, fornices, fistulas, tu-
bulos, castella, lacus aquarum publicarum, quae ad urbem
ducuntur, sciens dolo malo foraverit, ruperit, foranda rum-
pendave curaverit peiorave fecerit, quo minus eae aquae 5
earumve quae qu<e>a<t> in urbem Romam ire, cadere,
fluere, pervenire, duci, quove minus in urbe Roma et in
iis locis, aedificiis, quae urbi continentia sunt, erunt, in
is hortis, praediis, locis, quorum hortorum, praediorum,
locorum dominis possessoribus U. F. aqua data vel adtri- 10
buta est vel erit, saliat, distribuatur, dividatur, in castella,
lacus inmittatur, is populo Romano <HS> centum milia
dare damnas esto. et qui clam quid eorum ita fecerit, id 5.1
omne sarcire, reficere, restituere, aedificare, ponere et
celere demolire damnas esto sine dolo malo; <e>aque
omnia ita ut coercenda multa dicenda sunt, quicumque
curator aquarum est, erit, si curator aquarum nemo erit, 5
tum is praetor qui inter cives et peregrinos ius dicet,
multa[m], pignoribus cogito, exercito, eique curatori aut,
si curator non erit, tum ei praetori eo nomine cogendi,
pignoris capiendi ius potestasque esto. si quid eorum ser- 6.1
vus fecerit, dominus eius HS centum milia populo
D. D. E. si quis <locus> circa rivos, specus, fornices, 7.1
fistulas, tubulos, castella, lacus aquarum publicarum,
quae ad urbem Romam ducuntur et ducentur, terminatus
est et erit, neve quis in eo loco post hanc legem rogatam
quid obponito, molito, obsaepito, figito, statuito, ponito, 5
conlocato, arato, serito, neve in eum quid inmittito,
praeterquam rerum faciendarum reponendarum causa,
[praeterquam] quod hac lege licebit, oportebit. qui ad- 8.1
versus ea quid fecerit, et adversus eum siremps lex, ius
causaque omnium rerum omnibusque esto, atque uti esset
esseve oporteret, si is adversus hanc legem rivum, specum
rupisset forassetve. quo minus in eo loco pascere, herbam, 9.1
fenum secare, sentes * * * curatores
aquarum, qui nunc sunt quique erunt, * * * circa fontes
et fornices et muros et rivos et specus terminatus est,
arbores, vites, vepres, sentes, ripae, maceria<e>, salicta, 5
harundineta tollantur, excidantur, effodiantur, excodi-
centur, uti quod recte factum esse volet; eoque nomine
iis pignoris capio, multae dictio coercitioque esto; idque
iis sine fraude sua facere licet<o>, ius potestasque esto.
* * * quo minus vites, arbores, quae villis, 10.1
aedificiis maceriisve inclusae sunt, maceriae, quas cura-
tores aquarum causa cognita ne demolirentur dominis
permiserunt, quibus inscripta insculptave essent ipsorum
qui permisissent curatorum nomina, maneant, hac lege 5
nihilum rogat[i]o. quo minus ex iis fontibus, rivis, speci- 11.1
bus, fornicibus aquam sumere, haurire iis, quibuscumque
curatores aquarum permiserunt, permiserint, praeter-
quam rota, calice, machina licea<t>, dum ne qui puteus
neque foramen novum fiat, eius hac lege nihilum rogato." 5
  Utilissimae legis contemptores non negaverim dignos 130.1.1
poena quae intenditur, sed neglegentia longi temporis
deceptos leniter revocari oportuit. itaque sedulo labo- 2.1
ravimus ut, quantum in nobis fuit, etiam ignorarentur qui
erraverant. is vero, qui admoniti ad indulgentiam impe- 3.1
ratoris decucurrerunt, possumus videri causa impetrati
beneficii fuisse. in reliquo<m> vero opto ne executio legis 4.1
necessaria sit, cum officii fidem etiam per offensas tueri
praestit<er>it.