M. Caesar M. Frontoni magistro meo
  Quid ego ista mea fortuna satis dixerim vel quo modo istam 1.2.1.1
necessitatem meam durissimam condigne incusavero, quae me
istic ita animo anxio tantaque sollicitudine praepedito alligatum
attinet neque me sinit ad meum Frontonem, ad meam pulcherrimam
animam confestim percurrere, praesertim in huius modi eius vale- 5
tudine prope revidere, manus tenere, ipsum denique illum pedem,
quantum sine incommodo fieri possit, adtrectare sensim, in balneo
fovere, ingredienti manum subicere? Et tu me amicum vocas, qui
non abruptis omnibus cursu concitato pervolo? Ego vero magis
sum claudus quom ista mea verecundia, immo pigritia. O me, 10
quid dicam? Metuo quicquam dicere quod tu audire nolis; nam
tu quidem me omni modo conisus es iocularibus istis tuis ac lepi-
dissimis verbis a cura amovere atque te omnia ista aequo animo
perpeti posse ostendere. At ego ubi animus meus sit, nescio;
nisi hoc scio, illo nescio quo ad te profectum eum esse. Cura, mise- 15
rere, omni temperantia abstinentia omnem istam tibi pro tua vir-
tute tolerandam, mihi vero asperrimam nequissimamque valetu-
dinem depellere et ad aquas proficisci. Si et quando et, nunc ut
commode agas, cito, oro, perscribe mihi et mentem meam in pectus
meum repone. Ego interim vel tales tuas litteras mecum gestabo. 20
  Vale mihi Fronto iucundissime, quamquam ita me dispositius 2.1
dicere oportet (nam tu quidem <semper av>es): O qui ubique
estis di boni, valeat, oro, meus Fronto iucundissimus atque carissimus
mihi, valeat semper integro inlibato incolumi corpore, valeat et
mecum esse possit. Homo suavissime, vale. 5