<M. FRONTONIS EPISTULARUM AD
M. CAES. ET INVICEM LIBER II>
<Caesari suo consul>
  Posterioribus litteris tuis, cur orationem in senatu non reci- 2.1.1.1
taverim, requisisti. At ego et edicto gratias agere domino meo
patri tuo debeo, sed edictum quidem circensibus nostris proponam,
cuius principium id ipsum erit: "Qua die primum beneficio maximi
principis ederem spectaculum gratissimum populo maximeque 5
populare, tempestivom duxi <e>sse gratias agere, ut idem dies",
hic aliqua sequatur Tulliana conclusio. Orationem autem in senatu
recitabo Augustis idibus. Quaeras fortasse cur <tam> tarde?
Quoniam ego numquam <quam> primum officio sollemni quoquo
modo fungi propero. Sed, ut tecum agere debeo sine fuco et sine 10
ambagibus, dicam quid cum animo meo reputem. Divom Hadria-
num avom tuum laudavi in senatu saepe numero studio inpenso
et propenso quoque; et sunt orationes istae frequentes in omnium
manibus. Hadrianum autem ego, quod bona venia pietatis tuae
dictum sit, ut Martem Gradivom, ut Ditem patrem, propitium et 15
placatum magis volui quam amavi. Quare? Quia ad amandum
fiducia aliqua opus est et familiaritate: quia fiducia mihi defuit,
eo quem tantopere venerabar non sum ausus diligere. Antoninum
vero ut solem, ut diem, ut vitam, ut spiritum amo diligo, amari
me ab eo sentio. Hunc nisi ita laudo, ut laudatio mea non in actis 20
senatus abstrusa lateat, sed in manibus hominum oculisque versetur,
ingratus sum etiam adversus te. Tum, quod cursorem fugitivom
ferunt dixisse, "domino sexagena currebam; mihi centena, ut fu-
giam, curram", ego quoque quom Hadrianum laudabam, domino
currebam; hodie autem mihi curro, mihi, inquam, meoque ingenio 25
hanc orationem conscribo. Ad meum igitur commodum faciam
lente otiose clementer.
  Tu si et valde properas, aliter te interim oblecta; basia pa- 2.1
trem tuum, amplectere, postremo ipse eum lauda. Ceterum quidem
in idus A<u>gustas tibi expectandum est ut quid vis, quale
vis audias.
  Vale, Caesar, et patrem promerere; et si quid scribere vis, 3.1
lente scribe.