Antonino Augusto Fronto
  Multis huiusce <modi> maeroribus fortuna me per omnem 2.1.1
vitam meam exercuit. Nam ut alia mea acerba omittam, quinque
amisi liberos miserrima quidem condicione temporum meorum,
nam quinque omnes unumquemque semper unicum amisi, has or-
bitatis vices perpessus, ut numquam mihi nisi orbato filius nas- 5
ceretur. Ita semper sine ullo solacio residuo liberos amisi, cum
recenti luctu procreavi.
  Verum illos ego luctus toleravi fortius, quibus egomet ipse 2.1
solus cruciabar. Namque meus animus me<o>met dolori obnixus,
oppositus quasi solitario certamine unus uni, par pari resistebat.
At nunc amisso nepote luctus mihi dolore filiae, dolore generi
multiplicatur: meum motum pertuli, meorum luctum ferre nequeo; 5
Victorini mei lacrimis tabesco conliquesco.
  Saepe etiam expostulo cum dis immortalibus et fata iurgio com- 3.1
pello. Victorinum pietate mansuetudine veritate innocentia maxima,
omnium denique optimarum artium praecipuum virum acerbissi-
ma morte fili adflictum, hoccine ullo modo aequum aut iustum fuit?
Si providentia res gubernantur, hoc idem recte provisum est? Si 5
fato cuncta humana decernuntur, hoccine fato decerni <debuit>?
Nullum ergo inter bonos ac malos fortunarum discrimen erit?
Nulla deis, nulla fatis diiudicatio est, quali viro filius eripiatur?
Facinerosus aliqui et scelestus mortalis, quem ipsum numquam
nasci melius foret, incolumes liberos educit, in morte sua super- 10
stites relinquit. Victorinus, vir sanctus, cuius similes quam plurimos
gigni optimum publicum fuerit, carissimo filio privatus est. Quae,
malum, providentia tam inique prospicit? Fata a fando appellata
aiunt: hoccine est recte fari? Poetae autem colus et fila Fatis ad-
signant: nulla profecto tam sit inportuna et insciens lanifica, quae 15
erili togae solidum <et> nodosum, servilei autem subtile et tenue
subtemen neverit. Bonos viros luctu adfici, malos re familiari in-
columi frui neque mensum neque pensum fatorum lanificum duco.
  Nisi forte alius quidem nos error iactat et ignari rerum, 4.1
quae mala sunt quasi prospera concupiscimus, contra quae bona
sunt pro adversis aversamur et mors ip<sa>, quae omnibus
luctuosa videtur, pausam laborum adfert et sollicitudinum et
calamitatum miserrimisque corporis vinculis liberatos ad tran- 5
quilla nos et amoena et omnibus bonis referta animarumque con-
ciliabula travehit. Hoc ego <i>ta esse facilius crediderim quam
cuncta humana aut nulla aut iniqua providentia regi.
  Quod si mors gratulanda potius est hominibus quam lamen- 5.1
tanda, quanto quisque eam natu minor adeptus est, tanto beatior
et deis acceptior existimandus est, ocius corporis malis exutus,
ocius ad honores liberae animae usurpandos excitus. Quod tamen
verum sit licet, parvi nostra refert, qui desideramus amissos: nec 5
quicquam nos animarum immortalitas consolatur, qui carissimis
nostris dum vivimus caremus. Istum statum vocem formam ani-
mam liberam quaerimus, <f>aciem defunctorum miserandam
maeremus, os obseratum, oculos eversos, colorem undique deletum.
Si maxime esse animas immortalis constet, erit hoc philosophis 10
disserendi argumentum, non parentibus desiderandi remedium.
  Sed utcumque sunt ista divinitus ordinata, mihi quidem ne 6.1
utiquam diutinam adferent sollicitudinem, cui tam propinqua
mors. Sive in aeternum extinguimur, olim cupienti mihi tandem
* * * tu acerbi<ora> * * * neque arborum neque * * * eodem tem-
pore * * * <h>eres tuus * * * ad vindemiam * * * isto tempore * * * 5
aspe<rius> nequivi prae fletu ac dolore. Meus etiam iam hinc
me dulcissimus nepos, quem ipse sinu meo educo, hic est profecto
qui me magis magisque lacerat prorsus et excruciat. Namque in
huius facie illum amissum contemplor, exemplum oris imaginor,
sonum vocis eundem animo fingo. Hanc sibi dolor meus picturam 10
commentatur; verum defuncti voltum ignorans, dum veri similem
coniecto, maceror.
  Sapiet mea filia; viro suo omnium quantum est hominum 7.1
optimo adquiescit; is eam consolabitur pariter lacrimando, pariter
suspirando, <pariter> loquendo, pariter conticiscendo. Senex ego
parens indigne consolabor; dignius enim foret ipsum me ante obisse.
Neque ulla poetarum carmina aut sapientium praecepta tantum 5
promoverint ad luctum filiae meae sedandum et dolorem leniendum,
quantum mariti v<o>x <ex> ore carissimo et pectore iunctissi-
mo profecta.
  Me autem consolatur aetas mea prope iam edita et morti 8.1
proxima. Quae cum aderit, si noctis, si lucis id tempus erit, caelum
quidem consalutabo discedens et quae mihi conscius sum protesta-
bor; nihil in longo vitae meae spatio a me admissum, quod
dedecori aut probro aut flagitio foret; nullum in aetate agunda 5
avarum, nullum perfidum facinus meum extitisse; contraque multa
liberaliter, multa amice, multa fideliter, multa constanter saepe
etiam cum periculo capitis consulta.
  Quom fratre optimo concordissime vixi, quem patris vestri 9.1
bonitate summos honores adeptum gaudeo, vestra vero amicitia
satis quietum et multum securum video. Honores quos ipse adeptus
sum, numquam inprobis rationibus concupivi. Animo potius quam
corpori curando operam dedi. Studia doctrinae rei familiari meae 5
praetuli. Pauperem me quam ope cuiusquam adiutum, postremo
egere quam poscere malui. Sumptu numquam prodigo fui, quaestu
interdum necessario. Verum dixi sedulo, verum audivi libenter.
Potius duxi neglegi quam blandiri, tacere quam fingere, infrequens
amicus esse quam frequens adsen<t>ator. Pauca petii, non pauca 10
merui. Quod cuique potui, pro copia commodavi. Merentibus
promptius, immerentibus audacius opem tuli. Neque me parum
gratus quispiam repertus segniorem effecit ad beneficia quaecumque
possem prompte inpertienda. Neque ego unquam ingratis offensior
fui. 15
  Eas quid<em> ....... mihi nec obaeratos in re ...... 10.1
omnibus cum * * * putavi * * * cuperem equidem * * * male finem * * *
teneo * * * male * * * quam * * * nemini umquam, si vobis carior esset,
invidi * * * operam * * * sentio * * * me proderes * * * quam * * * leto
<col>ens et statu mentis. 5