Magistro meo
  Bonum annum, bonam salutem, bonam fortunam peto a 1.1.1.1
dis die mihi sollemni natali tuo, compotemque me voti fore con-
fido, nam quem sponte dei iuvisse volunt et dignum ope sua iu-
dicant, eum commendo benignitati eorum. Tu cum alia laetabilia,
mi magister, in tuo animo festo die agitabis, numerato apud te 5
qui te valde diligant; in iis primis hunc tuum discipulum ponito,
inibi dominum meum fratrem, πάθει φιλοῦντάς σε ἀνθρώπους.
  Vale et perennem multis annis bonam valetudinem, mi ma- 2.1
gister, obtine laetissimus incolumitate filiae nepotum generi.
  Nostra Faustina reficit sanitatem. Pullus noster Antoninus 3.1
aliquo lenius tussit. Quantum quisque in nidulo nostro iam sapit,
tantum pro te precatur. Iterum atque iterum ac porro in longam
senectam bene vale, iucundissime magister. Peto a te, sed impe-
tratum sit, ne te ob diem natalem Cornificiae Lorium vexes. Dis 5
volentibus Romae paucis diebus nos videbis. Sed post diem natalem
tuum, si me amas, nox quae sequitur fac iam placide quiescas
sine ullius instantis officii cogitatione. Hoc Antonino tuo da solli-
cite et vere petentei.