Domino meo Antonino Aug. Fronto
  Vidi pullulos tuos, quod quidem libentissime in vita mea 1.3.1.1
viderim, tam simili facie tibi, ut nihil sit hoc simili similius. Feci
prorsus conpendium itineris Lorium usque, conpendium viae
lubricae, compendium clivorum arduorum; tamen vidi te non
exadvorsum modo, sed locupletius, sive me ad dexteram sive ad 5
laevam convertissem.
  Sunt autem dis iuvantibus colore satis salubri, clamore forti. 2.1
Panem alter tenebat bene candidum, ut puer regius, alter autem
cibarium, plane ut a patre philosopho prognatus. Deos quaeso
sit salvus sator, salva sint sata, salva seges sit, quae tam similes
procreat. Nam etiam voculas quoque eorum audivi tam dulcis, 5
tam venustas, ut orationis tuae lepidum illum et liquidum sonum
nescio quo pacto in utriusque pipulo adgnoscerem. Iam tu igitur,
nisi caves, superbiorem aliquanto me experiere; habeo enim quos
pro te non oculeis modo amem, sed etiam auribus.