M. Frontoni Antoninus Caesar
  Quanta * * * me tuo * * * Hercule * * * optimo in tam trita et 2.1.1
assidua tibi materia invenire et posse. Sed videlicet valde potens
est, quod summe efficere possis, etiam velle. Nihil istis sensibus
validius, nihil elocutione, salva sanitate ta<men>, civilius. Neque
enim hoc <c>ommittam, ut te iustissima laude fraudem, dum 5
metuo ne insolenter laudes meas laudem. Bene igitur accepisti et
rectissimo opere, cui plane seposita materia omnis honor debetur.
Ceterum ad ostentandum mihi animum tuum non multum egit;
nam esse te benignissimum omnium factorum et dictorum meorum
conciliatorem bene noveram. Vale mi Fronto carissime mihi. 10
  Illa pars orationis tuae circa Faustinae meae honorem gratis- 2.1
sime a te adsumpta verior mihi quam disertior visa est. Nam ita
se res habet: mallem meHercule Gyaris cum illa quam sine illa
in Palatio vivere.