COMMENTARIVS SECVNDVS
  <Superiore commentario de iure personarum> ex- 2.1.1
posuimus; modo uideamus de rebus: quae uel in
nostro patrimonio sunt uel extra nostrum patrimonium
habentur.
  Summa itaque rerum diuisio in duos articulos 2.1
diducitur: nam aliae sunt diuini iuris, aliae humani.
Diuini iuris sunt ueluti res sacrae et religiosae. 3.1
Sacrae sunt, quae diis superis consecratae sunt; 4.1
religiosae, quae diis Manibus relictae sunt.
Sed 5.1
sacrum quidem hoc solum existimatur, quod <ex> aucto-
ritate populi Romani consecratum est, ueluti lege de
ea re lata aut senatus consulto facto.
Religiosum 6.1
uero nostra uoluntate facimus mortuum inferentes in
locum nostrum, si modo eius mortui funus ad nos
pertineat.
Sed in prouinciali solo placet plerisque 7.1
solum religiosum non fieri, quia in eo solo dominium
populi Romani est uel Caesaris, nos autem possessio-
nem tantum et usumfructum habere uidemur; utique
tamen, etiamsi non sit religiosum, pro religioso ha- 5
betur: item quod in prouinciis non ex auctoritate
populi Romani consecratum est, proprie sacrum non
est, tamen pro sacro habetur.
Sanctae quoque res, 8.1
uelut muri et portae, quodam modo diuini iuris sunt.
Quod autem diuini iuris est, id nullius in bonis est: 9.1
id uero, quod humani <iuris est, plerumque alicuius in
bonis est; potest autem et nullius in bonis esse: nam
res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius
in bonis sunt> * * * 5
* * *
* * * ue domino.
Hae autem <res>, quae humani iuris sunt, <aut pu-> 10.1
blic<ae> sunt aut priuatae.
Quae publicae sunt, nul- 11.1
l<ius u>identur in bonis esse; ipsius enim uniuersitatis
<e>ss<e c>r<e>duntur. priuatae sunt, quae singuloru<m> homi-
n<um sunt>.
  Quaedam praeterea res corporales sunt, quae- 12.1
dam incorporales.
<Corporales> hae <sunt>, quae tangi 13.1
possunt, uelut fundus, homo, uestis, aurum, argentum
et denique aliae res innumerabiles.
Incorporal<es 14.1
sunt>, qu<ae> tangi non possunt, qualia sunt ea, quae <in>
iure consistunt, sicut hereditas, ususfructus, obliga-
tiones quoquo modo contractae. nec ad rem per<tinet,
quod in hereditate res corporales con>tinentur, et fruc- 5
tus, qui ex fundo percipiuntur, corporales <sunt>, et <id>,
quod ex aliqua obligatione nobis debe<tur>, plerumque
corpo<rale est, ueluti> fundus, homo, pecunia: nam ipsum
ius successionis et ipsum iu<s> u<ten>di fruendi et ipsum
ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt 10
iura praediorum urbanorum et rusticorum. * * *
* * *
* * * non extollendi, ne luminibus uicini offi-
ciatur: item fluminum et stillicidiorum idem ius ut * * *
* * * 15
  Res <praeterea aut mancipi sunt aut> nec man- 14a.1
cipi. * * *
* * *
* * * <seruitute>s praediorum urba-
norum nec mancipi <sunt>. item stipendiaria praedia et 5
tributaria nec mancipi sunt.
Sed quod diximus <ea 15.1
animalia, quae domari solent>, mancipi esse, n * * *
* * *
* * * statim ut nata sunt, mancipi esse
putant; Nerua uero et Proculus et ceteri diuersae 5
scholae auctores non aliter ea mancipi esse putant
quam si domita sunt; et si propter nimiam feritatem
domari non possunt, tunc uideri mancipi esse incipere,
cum ad eam aetatem peruenerint, in qua domari so-
lent. 10
<At> ferae bestiae nec mancipi sunt, uelut ursi, 16.1
leones, item ea animalia, quae ferarum bestiarum
numero sunt, uelut elefanti et cameli, et ideo ad rem
non pertinet, quod haec animalia etiam collo dorsoue
domari <sole>n<t>; nam ne <notitia> quidem eorum animalium 5
illo tempore fuit, qu<o> constituebatur quasdam res man-
cipi esse, quasdam n<ec> mancipi.
Sed item fere 17.1
omnia, quae incorporalia sunt, nec mancipi sunt, ex-
ceptis seruitutibus praediorum rusticorum; nam eas
mancipi esse constat, quamuis sint ex numero rerum
incorporalium. 5
  Magna autem differentia est inter mancipi res 18.1
et nec mancipi.
Nam res nec mancipi ipsa tradi- 19.1
tione pleno iure alterius fiunt, si modo corporales
sunt et ob id recipiunt traditionem.
Itaque si tibi 20.1
uestem uel aurum uel argentum tradidero siue ex uen-
ditionis causa siue ex donationis siue quauis alia ex
causa, statim tua fit ea res, si modo ego eius dominus
sim. 5
In eadem causa sunt prouincialia praedia, 21.1
quorum alia stipendiaria, alia tributaria uocamus:
stipendiaria sunt ea, quae in his prouinciis sunt, quae
propriae populi Romani esse intelleguntur; tributaria
sunt ea, quae in his prouinciis sunt, quae propriae 5
Caesaris esse creduntur.
Mancipi uero res sunt, 22.1
quae per mancipationem ad alium transferuntur; unde
etiam mancipi res sunt dictae. quod autem ualet man-
cipatio, <idem ualet et in iure cessio>.
<Et manci- 23.1
patio> quidem quemadmodum fiat, superiore commen-
tario tradidimus.
In iure cessio autem hoc modo 24.1
fit: apud magistratum populi Romani uel<ut> praetorem
urbanum [aut praesides prouinciae] is, cui res in iure ce-
ditur, rem tenens ita dicit: hvnc ego hominem ex ivre
qviritivm mevm esse aio; deinde postquam hic uin- 5
dicaue<rit, praetor inter>rogat eum, qui cedit, an contra
uindicet; quo negante aut tacente tunc ei, qui uindi-
cauerit, eam rem addicit; idque legis actio uocatur.
hoc fieri potest etiam in prouinciis apud praesides
earum. 10
Plerumque tamen et fere semper manci- 25.1
pationibus utimur: quod enim ipsi per nos praesenti-
bus amicis agere possumus, hoc non interest <nec> ne-
cesse cum maiore difficultate apud praetorem aut
apud praesidem prouinciae agere. 5
Quod si neque 26.1
mancipata neque in iure cessa sit res mancipi * * *
* * *
* * *
<Praeterea admo>nendi sumus, <quod ueteres dicebant soli 27.1
Italici nexum> esse, prouincialis soli nexum non <esse, hanc
habere> significationem: solum <Ita>li<cum> mancipi <esse>, pro-
uinciale nec mancipi es<se>. aliter enim ueteri lingua a<ctus
uocatur, et quod illis nexus, idem nobis est> mancipa<tio>. 5
  <Res> incorporales traditionem non recipere ma- 28.1
nifestum est.
Sed iura praediorum urbanorum in 29.1
iure cedi <tantum> possunt; rusticorum uero etiam man-
cipari possunt.
Ususfructus in iure cessionem tan- 30.1
tum recipit: nam dominus proprietatis alii usum-
fructum in iure cedere potest, ut ille usumfructum
habeat et ipse nudam proprietatem <retineat>. ipse usu-
fructuarius in iure cedendo domino proprietatis usum- 5
fructum efficit, ut a se discedat et conuertatur in pro-
prietatem; alii uero in iure cedendo nihilo minus ius
suum retinet: creditur enim ea cessione nihil agi.
Sed haec scilicet in Italicis praediis ita sunt, quia 31.1
et ipsa praedia mancipationem et in iure cessionem
recipiunt. alioquin in prouincialibus praediis siue quis
usumfructum siue ius eundi agendi aquamue ducendi
uel altius tollendi aedes aut non tollendi, ne lumini- 5
bus uicini officiatur, ceteraque similia iura constituere
uelit, pactionibus et stipulationibus id efficere potest;
quia ne ipsa quidem praedia mancipationem aut <in>
iure cessionem recipiunt.
<S>ed cum ususfructus 32.1
et hominum et ceterorum animalium constitui possit,
intellegere debemus horum usumfructum etiam in
prouinciis per in iure cessionem constitui posse.
Quod autem diximus usumfructum in iure cessio- 33.1
nem tantum recipere, non est temere dictum, quamuis
etiam per mancipationem constitui possit eo, quod in
mancipanda proprietate detrahi potest; non enim ipse
ususfructus mancipatur, sed cum in mancipanda pro- 5
prietate deducatur, eo fit, ut apud alium ususfructus,
apud alium proprietas sit.
  Hereditas quoque in iure cessionem tantum 34.1
recipit.
Nam si is, ad quem ab intestato legitimo 35.1
iure pertinet hereditas, in iure eam alii ante aditionem
cedat, id est antequam heres extiterit, proinde fit heres
is, cui in iure cesserit, ac si ipse per legem ad here-
ditatem uocatus esset: post obligationem uero si ces- 5
serit, nihilo minus ipse heres permanet et ob id
creditoribus tenebitur, debita uero pereunt, eoque
modo debitores hereditarii lucrum faciunt; corpora
uero eius hereditatis proinde transeunt ad eum, cui
cessa est hereditas, ac si ei singula in iure cessa fuis- 10
sent.
Testamento autem scriptus heres ante aditam 36.1
quidem hereditatem in iure cedendo eam alii nihil
agit; postea uero quam adierit si cedat, ea accidunt,
quae proxime diximus de eo, ad quem ab intestato
legitimo iure pertinet hereditas, si post obligationem 5
<in> iure cedat.
Idem et de necessariis heredibus 37.1
diuersae scholae auctores existimant, quod nihil uide-
tur interesse, utrum <aliquis> adeundo hereditatem fiat
heres an inuitus existat. quod quale sit, suo loco
apparebit: sed nostri praeceptores putant nihil agere 5
necessarium heredem, cum in iure cedat hereditatem.
  Obligationes quoquo modo contractae nihil 38.1
eorum recipiunt: nam quod mihi ab aliquo debetur,
id si uelim tibi deberi, nullo eorum modo, quibus res
corporales ad alium transferuntur, id efficere possum;
sed opus est, ut iubente me tu ab eo stipuleris; quae 5
res efficit, ut a me liberetur et incipiat tibi teneri.
quae dicitur nouatio obligationis.
Sine hac uero 39.1
nouatione non poteris tuo nomine agere, sed debes
ex persona mea quasi cognitor aut procurator meus
experiri.
  Sequitur, ut admoneamus apud peregrinos 40.1
quidem unum esse dominium; nam aut dominus quis-
que est aut dominus non intellegitur. quo iure etiam
populus Romanus olim utebatur: aut enim ex iure
Quiritium unusquisque dominus erat aut non intellege- 5
batur dominus. sed postea diuisionem accepit domi-
nium, ut alius possit esse ex iure Quiritium dominus,
alius in bonis habere.
Nam si tibi rem mancipi 41.1
neque mancipauero neque in iure cessero, sed tantum
tradidero, in bonis quidem tuis ea res efficitur, ex
iure Quiritium uero mea permanebit, donec tu eam
possidendo usucapias: semel enim impleta usucapione 5
proinde pleno iure incipit, id est et in bonis et ex
iure Quiritium tua res esse, ac si ea mancipata uel in
iure cessa <esset>.
<Vsucapio autem> mobilium quidem 42.1
rerum anno completur, fundi uero et aedium biennio;
et ita lege xii tabularum cautum est.
  Ceterum etiam earum rerum usucapio nobis 43.1
conpetit, quae non a domino nobis traditae fuerint,
siue mancipi sint eae res siue nec mancipi, si modo
eas bona fide acceperimus, cum crederemus eum, qui
traderet, dominum esse. 5
Quod ideo receptum uide- 44.1
tur, ne rerum dominia diutius in incerto essent, cum
sufficeret domino ad inquirendam rem suam anni aut
biennii spatium, quod tempus ad usucapionem posses-
sori tributum est. 5
  Sed aliquando etiamsi maxime quis bona fide 45.1
alienam rem possideat, non tamen illi usucapio pro-
cedit, uelut si quis rem furtiuam aut ui possessam
possideat; nam furtiuam lex xii tabularum usucapi
prohibet, ui possessam lex Iulia et Plautia. 5
Item 46.1
prouincialia praedia usucapionem <non> recipiunt.
<Item olim> mulieris, quae in agnatorum tutela erat, 47.1
res mancipi usucapi non poterant, praeterquam si ab
ipsa tutore <auctore> traditae essent: id ita lege xii ta-
bularum <cautum erat>.
Item liberos homines et res 48.1
sacras et religiosas usucapi non posse manifestum est.
Quod ergo uulgo dicitur furtiuarum rerum et ui 49.1
possessarum usucapionem per legem xii tabularum
prohibitam esse, non eo pertinet, ut n<e ipse> f<ur quiue>
per uim <possi>det, usucapere <po>ssit (nam huic ali<a>
ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide 5
possidet), sed nec ullus alius, quamquam ab eo bona
fide emerit, usucapiendi ius habeat.
Vnde in rebus 50.1
mobilibus non facile p<rocedit, ut bonae fidei possessori
usucapio c>ompetat, quia qui alienam rem uendidit et
tradidit, furtum committit; idemque accidit etiam, si
ex alia causa tradatur. sed tamen hoc aliquando aliter 5
se habet; nam si heres rem defuncto commodatam aut
locatam uel apud eum depositam existimans eam esse
hereditariam, uendiderit aut donauerit, furtum non
committit; item si is, ad quem ancillae ususfructus
pertinet, partum etiam suum esse credens uendiderit 10
aut donauerit, furtum non committit; <f>urtum enim sine
affectu furandi non committitur. aliis quoque modis
accidere potest, ut quis sine uitio furti rem alien<am>
ad aliquem transferat et efficiat, ut a possessore usu-
capiatur. 15
Fundi quoque alieni potest aliquis <s>ine 51.1
ui possessionem nancisci, quae uel ex neglegentia do-
mini uacet, uel quia dominus sine successore deces-
serit uel longo tempore afuerit: quam si ad alium
bona fide accipientem transtulerit, poterit usucapere 5
possessor; et quamuis ipse, qui uacantem possessionem
nactus est, intellegat alienum esse fun<d>um, <tamen> nihil
<hoc bonae fidei p>ossessori ad usucapionem nocet, <cum>
inprobata sit eorum sententia, qui putauerint furt<iuum>
fundum fieri posse. 10
  Rursus ex contrario accidit, ut qui sciat alie- 52.1
nam rem se possidere, usucapiat, uelut si rem heredi-
tariam, cuius possessionem heres nondum nactus est,
aliquis pos<s>ederit; nam ei concessum <est usu>capere,
si modo ea res est, quae recipit usucapionem. quae 5
species possessionis et usucapionis pro herede uocatur.
Et in tantum haec usucapio concessa est, ut et 53.1
res, quae solo continentur, anno usucapiantur.
Quare 54.1
autem hoc casu etiam soli rerum annua constituta
sit usucapio, illa ratio est, quod olim rerum heredita-
riarum possessione ipsae hereditates usucapi crede-
bantur, scilicet anno: lex enim xii tabularum soli 5
quidem res biennio usucapi iussit, ceteras uero anno:
ergo hereditas in ceteris rebus uidebatur esse, quia
soli non est [quia neque corporalis est]; <et> quamuis
postea creditum sit ipsas hereditates usucapi non posse,
tamen in omnibus rebus hereditariis, etiam quae solo 10
tenentur, annua usucapio remansit.
Quare autem 55.1
omnino tam inproba possessio et usucapio concessa
sit, illa ratio est, quod uoluerunt ueteres maturius
hereditates adiri, ut essent, qui sacra facerent, quorum
illis temporibus summa obseruatio fuit, ut et credi- 5
tores haberent, a quo suum consequerentur.
Haec 56.1
autem species possessionis et usucapionis etiam lucra-
tiua uocatur: nam sciens quisque rem alienam lucri-
facit.
Sed hoc tempore iam non est lucratiua: 57.1
nam ex auctoritate <diui> Hadriani senatus consultum
factum est, ut tales usucapione<s> reuocarentur; et ideo
potest heres ab eo, qui rem usucepit, hereditatem
petendo proinde eam rem consequi, atque si usucapta 5
non esset.
<Suo> et necessario tamen herede extante 58.1
nihil ipso iure pro herede usucapi potest.
Adhuc etiam 59.1
ex aliis causis sciens quisque rem alienam usucapit: nam
qui rem alicui fiduciae causa mancipio dederit uel in iure
cesserit, si eandem ipse possederit, potest usucapere, anno
scilicet, <si mobilis sit, biennio>, soli si sit. quae spe- 5
cies usucapionis dicitur usureceptio, quia id, quod ali-
quando habuimus, recipimus per usucapionem.
Sed 60.1
cum fiducia contrahitur aut cum creditore pignoris
iure aut cum amico, quo tutius nostrae res apud eum
essent, si quidem cum amico contracta sit fiducia, sane
omni modo conpetit usus receptio; si uero cum credi- 5
tore, soluta quidem pecunia omni modo conpetit, non-
dum uero soluta ita demum competit, si neque con-
duxerit eam rem a creditore debitor neque precario
rogauerit, ut eam rem possidere liceret; quo casu lucra-
tiua usus capio conpetit. 10
Item si rem obligatam 61.1
sibi populus uendiderit eamque dominus possederit,
concessa est usus receptio: sed <et> hoc casu praedium
biennio usurecipitur: et hoc est, quod uolgo dicitur
ex praediatura possessionem usurecipi: nam qui mer- 5
catur a populo, praediator appellatur.
  Accidit aliquando, ut qui dominus sit, alie- 62.1
nandae rei potestatem non habeat, et qui dominus
non sit, <alie>nare possit
Nam dotale praedium 63.1
maritus inuita mulie<re> per legem Iuliam prohibetur
alienare, quamuis ipsius <si>t uel mancipatum ei dotis
causa uel in iure cessum uel usucaptum. quod quidem
ius utrum ad Italica tantum praedia an etiam ad pro- 5
uincialia pertineat, dubitatur.
Ex diuerso agnatus 64.1
furiosi curator rem furiosi alienare potest ex lege xii
tabularum; item procurator * * *
* * * est; item creditor pignus ex pactione,
quamuis eius ea res non sit. sed hoc forsitan ideo 5
uideatur fieri, quod uoluntate debitoris intellegitur
pignus alienari, qui olim pactus est, ut liceret credi-
tori pignus uendere, si pecunia non soluatur.
  Ergo ex his, quae diximus, adparet quaedam 65.1
naturali iure alienari, qualia sunt ea, quae traditione
alienantur, quaedam ciuili; nam mancipationis et in
iure cessionis et usucapionis ius proprium est ciuium
Romanorum. 5
  Nec tamen ea tantum, quae traditione nostra 66.1
fiunt, naturali nobis ratione adquiruntur, sed etiam
<quae> occupando ideo <adepti erimus>, qui<a> antea nul-
lius essent, qualia sunt omnia, quae terra mari caelo
capiuntur. 5
Itaque si <f>er<am b>estiam aut uolucrem 67.1
aut piscem c<e>p<erimus, simul atque> captum <f>ue<rit h>oc
<animal>, s<tatim nostrum fit, et eo us>que nostrum esse
intellegitur, donec nostra custodia coerceatur; cum
uero custodiam nostram euaserit et in naturalem se 5
libertatem receperit, rursus occupantis fit, quia nostr<um>
esse desinit: naturalem autem libertatem recipere uide-
tur, cum aut oculos nostros euaserit, aut licet <i>n con-
spectu sit nostro, difficilis tamen eius persecutio sit.
In iis autem animalibus, quae ex consuetudine 68.1
abire et redire solent, ueluti columbis et apibus, item
ceruis, qui in siluas ire et redire solent, talem habe-
mus regulam traditam, ut si reuertendi animum ha-
bere desierint, etiam nostra esse desinant et fiant 5
occupantium: reuertendi autem animum uidentur desi-
nere habere, cum reuertendi consuetudinem deseruerint.
Ea quoque, quae ex hostibus capiuntur, naturali 69.1
ratione nostra fiunt.
  Sed et id, quod per alluuionem nobis adicitur, 70.1
eodem iure nostrum fit: per alluuionem autem id
uidetur adici, quod ita paulatim flumen agro nostro
<a>dicit, ut aestimare non possimus, quantum quoquo
momento temporis adiciatur: hoc est, quod uolgo di- 5
citur per adluuionem id adici uideri, quod ita paula-
tim adicitur, ut oculos nostros fallat.
Itaque si 71.1
flumen partem aliquam ex tuo praedio resciderit et
ad meum praedium pertulerit, haec pars tua manet.
At si in medio flumine insula nata sit, haec eorum 72.1
omnium communis est, qui ab utraque parte fluminis
prope ripam praedia possident; si uero non sit in
medio flumine, ad eos pertinet, qui ab ea parte, quae
proxuma est, iuxta ripam praedia habent. 5
Prae- 73.1
terea id, quod in solo nostro ab aliquo aedificatum
est, quamuis ille suo nomine aedificauerit, iure natu-
rali nostrum fit, quia superficies solo cedit.
Mul- 74.1
toque magis id accidit et in planta, quam quis in solo
nostro posuerit, si modo radicibus terram complexa
fuerit.
Idem contingit et in frumento, quod in 75.1
solo nostro ab aliquo satum fuerit.
Sed si ab eo 76.1
petamus fundum uel aedificium et inpensas in aedi-
ficium uel in seminaria uel in sementem factas ei
soluere nolimus, poterit nos per exceptionem doli
mali repellere, utique si bonae fidei possessor fuerit. 5
Eadem ratione probatum est, quod in cartulis siue 77.1
membranis meis aliquis scripserit, licet aureis litteris,
meum esse, quia litterae cartulis siue membranis ce-
dunt: itaque si ego eos libros easue membranas pe-
tam nec inpensam scripturae soluam, per exceptionem 5
doli mali summoueri potero.
Sed si in tabula 78.1
mea aliquis pinxerit ueluti imaginem, contra probatur:
magis enim dicitur tabulam picturae cedere. cuius
diuersitatis uix idonea ratio redditur: ce<r>te secundum
hanc regulam si me possidente petas imaginem tuam 5
esse nec soluas pretium tabulae, poteris per excep-
tionem doli mali summoueri; at si tu possideas, con-
sequens est, ut utilis mihi actio aduersum te dari de-
beat; quo casu nisi soluam inpensam picturae, poteris
me per exceptionem doli mali repellere, utique si 10
bonae fidei possessor fueris. illud palam est, quod
siue tu subripueris tabulam siue alius, conpetit mihi
furti actio.
  In aliis quoque speciebus naturalis ratio requi- 79.1
ritur: proin<de> si ex uuis <aut oliuis aut spicis> meis
uinum aut oleum aut frumentum feceris, qu<a>eritur,
utrum meum sit id uinum aut oleum aut frumentum
an tuum. item si ex auro aut argento meo uas ali- 5
quod feceris uel ex tabulis meis nauem aut armarium
aut subsellium fabricaueris, item si ex lana mea uesti-
mentum feceris uel si ex uino et melle meo mulsum
feceris siue ex medicamentis meis emplastrum aut
collyrium feceris, <quaeritur, utrum tuum sit id, quod 10
ex meo effeceris>, an meum. quidam materiam et sub-
stantiam spectandam esse putant, id est, ut cuius ma-
teria sit, illius et res, quae facta sit, uideatur esse, id-
que maxime placuit Sabino et Cassio; alii uero <eius>
r<em> esse putant, qui fecerit, idque maxime diuersae 15
scholae auctoribus uisum est: sed eum quoque, cuius
materia et substantia fuerit, furti aduersus eum, qui
subripuerit, habere actionem; nec minus aduersus eun-
dem condictionem ei competere, quia extinctae res,
licet uindicari non possint, condici tamen furibus et 20
quibusdam aliis possessoribus possunt.
[V. De pupillis an aliquid a se alienare possunt.]
Nunc 80.1
admonendi sumus neque feminam neque pupillum sine
tutoris auctoritate rem mancipi alienare posse; nec
mancipi uero feminam quidem posse, pupillum non
posse. 5
Ideoque si quando mulier mutuam pecu- 81.1
niam alicui sine tutoris auctoritate dederit, quia facit
eam accipientis, cum scilicet pecunia res nec mancipi
sit, contrahit obligationem.
At si pupillus idem 82.1
fecerit, quia non <facit acci>p<ien>tis <sine tutoris auctoritate
pecuniam>, null<am> contrahit obligationem: unde pupillus
uindicare qu<id>em nummos suos potest, sicubi extent,
id est e<os p>etere, * * * 5
* * *
Et ex contrario <omnes res tam mancipi quam> 83.1
nec mancipi mulier<ibus> et pupillis sine tutoris aucto-
ritate solui possunt, quoniam meliorem condicionem
suam facere eis etiam sine tutoris auctoritate conces-
sum est. 5
Itaque si debitor pecuniam pupillo soluat, 84.1
facit quidem pecuniam pupilli, sed ipse non liberatur,
quia nullam obligationem pupillus sine tutoris aucto-
ritate dissoluere potest, quia nullius rei alienatio ei
sine tutoris auctoritate concessa est; sed tamen si ex 5
ea pecunia locupletior factus sit et adhuc petat, per
exceptionem doli mali summoueri potest.
Mulieri 85.1
uero etiam sine tutoris auctoritate recte solui potest:
nam qui soluit, liberatur obligatione, quia res nec
mancipi, ut proxume diximus, a se dimittere mulieres
etiam sine tutoris auctoritate possunt: quamquam hoc 5
ita est, si accipiat pecuniam; at si non accipiat, sed
habere se dicat et per acceptilationem uelit debitorem
sine tutoris auctoritate liberare, non potest.
  Adquiritur autem nobis non solum per nosmet 86.1
ipsos, sed etiam per eos, quos in potestate manu man-
cipioue habemus; item per eos seruos, in quibus usu<m-
fructum> habemus; item per homines liberos et seruos
alienos, quos bona fide possidemus: de quibus singulis 5
diligenter dispiciamus.
Igitur <quod> liberi nostri, 87.1
quos in potestate habemus, item quod serui <nostr>i
mancipio accipiunt uel ex traditione nanciscuntur siue
quid stipulentur uel ex aliqualibet causa adquirunt,
id nobis adquiritur: ipse enim, qui in potestate 5
nostra est, nihil suum habere potest; et ideo si heres
institutus sit, nisi nostro iussu hereditatem adire non
potest; et si iubentibus nobis adierit, hereditas nobis
adquiritur, proinde atque si nos ipsi heredes instituti
essemus; et conuenienter scilicet legatum per eos nobis 10
adquiritur.
Dum tamen sciamu<s>: si alterius in 88.1
bonis sit seruus, alterius ex iure Quiritium, ex omni-
bus causis ei soli per eum adquiritur, cuius in boni<s>
est.
Non solum autem proprietas per eos, quos 89.1
in potestate habemus, adquiritur nobis, sed etiam pos-
sessio; cuius enim rei possessionem adepti fuerint, id
nos possidere uidemur; unde etiam per eos usucapio
procedit. 5
Per eas uero personas, quas in manu 90.1
mancipioue habemus, proprietas quidem adquiritur
nobis ex omnibus causis sicut per eos, qui in potestate
nostra sunt; an autem possessio adquiratur, quaeri
solet, quia ipsa<s> non possidemus. 5
De his autem 91.1
seruis, in quibus tantum usumfructum habemus, ita
placuit, ut quidquid ex re nostra uel ex operis suis
adquirunt, id nobis adquiratur; quod uero extra eas
causas, id ad dominum proprietatis pertineat: itaque 5
si iste seruus heres institutus sit legatumue quid ei aut
donatum fuerit, non mihi, sed domino proprietatis ad-
quiritur.
Idem placet de eo, qui a nobis bona fide 92.1
possidetur, siue liber sit siue alienus seruus: quod
enim placuit de usufructuario, idem probatur etiam de
bonae fidei possessore: itaque quod extra duas istas
causas adquiritur, id uel ad ipsum pertinet, si liber 5
est, uel ad dominum, si seruus est.
Sed bonae 93.1
fidei possessor cum usucepit seruum, quia eo modo
dominus fit, ex omni causa per eum sibi adquirere
potest. usufructuarius uero usucapere non potest; pri-
mum quia non possidet, sed habet ius utendi fruendi; 5
deinde quia scit alienum seruum esse.
De illo 94.1
quaeritur: an per eum seruum, in quo usumfructum
habemus, possidere aliqu<am> rem et usucapere possu-
mus, quia ipsum non possidemus? per eum uero, quem
bona fide possidemus, sine dubio et possidere et usu- 5
capere possumus. loquimur autem in utriusque per-
son<a> secundum definitionem, quam proxume exposui-
mus; id est, si quid ex re nostra uel ex operis suis
adquirant, id nobis adquiritur.
Ex his apparet per 95.1
liberos homines, quos neque iuri nostro subiectos ha-
bemus neque bona fide possidemus, item per alienos
seruos, in quibus neque usumfructum habemus neque
iustam possessionem, nulla ex causa nobis adquiri 5
posse. et hoc est, quod uulgo dicitur per extraneam
personam nobis adquiri non posse; tantum de posses-
sione quaeritur, an per <liberam personam> nobis ad-
quiratur.
In summa sciendum est his, qui in 96.1
potestate manu mancipioue sunt, nihil in iure cedi
posse; cum enim istarum personarum nihil suum esse
possit, conueniens est scilicet, ut nihil suum esse in
iure uindicare possint. 5
  <Hactenus> tantisper admonuisse sufficit, quem- 97.1
admodum singulae res nobis adquirantur: nam lega-
torum ius, quo et ipso singulas res adquirimus, oppor-
tunius alio loco referemus. uideamus itaque nunc,
quibus modis per uniuersitatem res nobis adquira<n>tur. 5
Si cui heredes facti sumus siue cuius bonorum 98.1
possessionem petierimus siue cuius bona emerimus
siue quem adoptauerimus siue quam in manum ut
uxorem receperimus, eius res ad nos transeunt.
Ac 99.1
prius de hereditatibus dispiciamus, quarum duplex
condicio est: nam uel ex testamento uel ab intestato
ad nos pertine<n>t.
Et prius est, ut de his dispi- 100.1
ciamus, quae nobis ex testamento obueniunt.
  Testamentorum autem genera initio duo fuerunt: 101.1
nam aut calatis comitiis testamentum faciebant, quae
comitia bis in anno testamentis faciendis destinata
erant, aut in procinctu, id est, cum belli causa arma
sumebant: procinctus est enim expeditus et armatus 5
exercitus. alterum itaque in pace et in otio faciebant,
alterum in proelium exituri.
Accessit deinde ter- 102.1
tium genus testamenti, quod per aes et libram agitur:
qui <enim> neque calatis comitiis neque in procinctu
testamentum fecerat, is, si subita morte urguebatur,
amico familiam suam, id est patrimonium suum, man- 5
cipio dabat eumque rogabat, quid cuique post mortem
suam dari uellet. quod testamentum dicitur per aes
et libram, scilicet quia per mancipationem peragitur.
Sed illa quidem duo genera testamentorum in 103.1
desuetudinem abierunt; hoc uero solum, quod per aes
et libram fit, in usu retentum est. sane nunc al<i>ter
ordinatur, quam olim solebat; namque olim familiae
emptor, id est, qui a testatore familiam accipiebat 5
mancipio, heredis locum optinebat, et ob id ei man-
dabat testator, quid cuique post mortem suam dari
uellet; nunc uero alius heres testamento instituitur, a
quo etiam legata relinquuntur, alius dicis gratia
propter ueteris iuris imitationem familiae emptor ad- 10
hibetur.
Eaque res ita agitur: qui facit <testa- 104.1
mentum>, adhibitis, sicut in ceteris mancipationibus,
v testibus ciuibus Romanis puberibus et libripende,
postquam tabulas testamenti scripserit, mancipat alicui
dicis gratia familiam suam; in qua re his uerbis fami- 5
liae emptor utitur: familiam pecvniamqve tvam
endo mandatela tva cvstodelaqve mea <esse aio,
eaqve>, qvo tv ivre testamentvm facere possis
secvndvm legem pvplicam, hoc aere, et ut quidam
adiciunt, aeneaqve libra, esto mihi empta; deinde 10
aere percutit libram idque aes dat testatori uelut
pretii loco; deinde testator tabulas testamenti manu
tenens ita dicit: haec ita vt in his tabvlis ceris-
qve scripta svnt, ita do ita lego ita testor,
itaqve vos, qvirites, testimonivm mihi perhibe- 15
tote; et hoc dicitur nuncupatio: nuncupare est enim
palam nominare, et sane quae testator specialiter in
tabulis testamenti scripserit, ea uidetur generali ser-
mone nominare atque confirmare.
In testibus 105.1
autem non debet is esse, qui in potestate est aut
familiae emptoris aut ipsius testatoris, quia propter
ueteris iuris imitationem totum hoc negotium, quod
agitur testamenti ordinandi gratia, creditur inter 5
familiae emptorem agi et testatorem; quippe olim, ut
proxime diximus, is, qui familiam testatoris mancipio
accipiebat, heredis loco erat; itaque reprobatum est
in ea re domesticum testimonium.
Unde et si is, 106.1
qui in potestate patris est, familiae emptor adhibitus
sit, pater eius testis esse non potest; ac ne is quidem,
qui in eadem potestate est, uelut frater eius. sed <et>
si filius familias ex castrensi peculio post missionem 5
faciat testamentum, nec pater eius recte testis adhi-
betur nec is, qui in potestate patris est.
De 107.1
libripende eadem, quae et de testibus, dicta esse in-
tellegemus: nam et is testium numero est.
Is 108.1
uero, qui in potestate heredis aut legatarii est, cuiusue
heres ipse aut legatarius in potestate est, quique in
eiusdem potestate est, adeo testis et libripens adhi-
beri potest, ut ipse quoque heres aut legatarius iure 5
adhibeantur. sed tamen quod ad heredem pertinet
quique in eius potestate est cuiusue is in potestate
erit, minime hoc iure uti debemus.
[De testamentis militum.]
Sed haec diligens 109.1
obseruatio in ordinandis testamentis militibus propter
nimiam inperitiam constitutionibus principum remissa
est: nam quamuis neque legitimum numerum testium
adhibuerint neque uendideri<n>t familiam neque nuncu- 5
pauerint testamentum, recte nihilo minus testantur.
Praeterea permissum est iis et peregrinos et La- 110.1
tinos instituere heredes uel iis legare; cum alioquin
peregrini quidem ratione ciuili prohibeantur capere
hereditatem legataque, Latini uero per legem Iuniam.
Caelibes quoque, qui lege Iulia hereditate<s> lega- 111.1
taque capere uetantur, item orbi, id est qui liberos
non habent, quos lex * * *
* * *
* * * <ex auc>toritate diui Hadriani senatus consultum 112.1
factum est, quo permissum est . . . . . . . . s feminis
etiam sine coemptione testamentum facere, si modo
non minores essent annorum xii; scilicet ut quae
tutela liberatae non essent, tutore auctore testari de- 5
berent.
Videntur ergo melioris condicionis esse 113.1
feminae quam masculi; nam masculus minor annorum
xiiii testamentum facere non potest, etiamsi tutore
auctore testamentum facere uelit, femina uero potest;
<facta enim> xii annorum testamenti faciundi ius nan- 5
ciscitur.
  Igitur si quaeramus, an ualeat testamentum, 114.1
inprimis aduertere debemus, an is, qui id fecerit, ha-
buerit testamenti factionem: deinde si habuerit, requi-
remus, an secundum iuris ciuilis regulam <te>status sit,
exceptis militibus, qui<bus> propter nimiam <inpe>ritiam, 5
ut diximus, quomodo uelint uel quomodo <poss>int, per-
mittitur testamentum facere.
  Non tamen, ut iure ciuili <uale>at testamentum, 115.1
sufficit ea obseruatio, quam supra expo<s>uimus de fa-
miliae uenditione et de testibus et de nuncupatione.
<Sed> ante omnia requirendum est, an institutio 116.1
heredis sollemni more facta sit; nam aliter facta in-
stitutione nihil proficit familiam testatoris ita uenire
testesque ita adhibere et <ita> nuncupare testamentum,
ut supra diximus. 5
Sollemnis autem institutio h<a>ec 117.1
est: titivs heres esto; sed et illa iam conprobata
uidetur: titivm heredem esse ivbeo; at illa non
est conprobata: titivm heredem esse volo; sed et
illae a plerisque inprobatae sunt: titivm heredem 5
institvo, item: heredem facio.
  Obseruandum praeterea est, ut si mulier, quae 118.1
in tutela est, faciat testamentum, tutore auctore
facere debeat: alioquin inutiliter iure ciuili testabitur.
Praetor tamen, si septem signis testium signatum 119.1
sit testamentum, scriptis heredibus secundum tabulas
testamenti bonorum <possessionem> pollicetur, <et> si nemo
sit, ad quem ab intestato iure legitimo pertineat here-
ditas, uelut frater eodem patre natus aut patruus aut 5
fratris filius, ita poterunt scripti heredes retinere
hereditatem: nam idem iuris est et si alia ex causa
testamentum non ualeat, uelut quod familia non
uenierit aut nuncupationis uerba testator locutus non
sit. 10
Sed uideamus, an etiam si frater aut patruus 120.1
extent, potiores scriptis heredibus habeantur; rescripto
enim imperatoris Antonini significatur eos, qui se-
cundum tabulas testamenti non iure factas bonorum
possessionem petierint, posse aduersus eos, qui ab in- 5
testato uindicant hereditatem, defendere se per ex-
ceptionem doli mali.
Quod sane quidem ad 121.1
masculorum testamenta pertinere certum est; item ad
feminarum, quae ideo non utiliter testatae sunt, quod
uerbi gratia familiam non uendiderint aut nuncupa-
tionis uerba locutae non sint: an autem et ad ea 5
testamenta feminarum, quae sine tutoris auctoritate
fecerint, haec constitutio pertineat, uidebimus.
Lo- 122.1
quimur autem de his scilicet feminis, quae non in
legitima parentium aut patronorum tutela sunt, sed [de
his] quae alterius generis tutores habent, qui etiam
inuiti coguntur auctores fieri. alioquin parentem et 5
patronum sine auctoritate eius facto testamento non
summoueri palam est.
  Item qui filium in potestate habet, curare 123.1
debet, ut eum uel heredem instituat uel nominatim
exheredet; alioquin si eum silentio praeterierit, inuti-
liter testabitur: adeo quidem, ut nostri praeceptores
existiment, etiam si uiuo patre filius defunctus sit, 5
neminem heredem ex eo testamento existere posse, sci-
licet quia statim ab initio non constiterit institutio;
sed diuersae scholae auctores, si quidem fili<us> mortis
patris tempore uiuat, sane impedimento eum esse
scriptis heredibus et illum ab intestato heredem fieri 10
confitentur; si uero ante mortem patris interceptus sit,
posse ex testamento hereditatem adiri putant, nullo
iam filio impedimento; quia scilicet existimant <non>
statim ab initio inutiliter fieri testamentum filio prae-
terito. 15
Ceteras uero liberorum personas si prae- 124.1
terierit testator, ualet testamentum: <sed> praeteritae istae
personae scriptis heredibus in partem adcrescunt, si
sui heredes sint, in uirilem, si extranei, in dimidiam:
id est, si quis tres uerbi gratia filios heredes insti- 5
tuerit et filiam praeterierit, filia adcrescendo pro quarta
parte fit heres et ea ratione id consequitur, quod ab
intestato patre m<o>r<tuo> habitura esset; at si extraneos
ille heredes instituerit et filiam praeterierit, filia ad-
crescendo ex dimidia parte fit heres. quae de filia 10
diximus, eadem et de nepote deque omnibus <cete-
ris> liberorum personis seu masculini seu <fe>minini
sexus dicta intellegemus.
Quid ergo est? licet 125.1
hae secundum ea, quae diximus, scriptis heredibus
dimidiam partem modo detrahant, tamen praetor eis
contra tabulas bonorum possessionem promittit, qua
ratione extranei heredes a tota hereditate repellun- 5
tur et efficiuntur sine re heredes.
Et hoc iure 126.1
uteb<amur, quas>i nihil inter feminas et masculos in-
teresset; sed nuper imperator Antoninus significauit
rescripto suas non plus nancisci feminas per bonorum
possessionem, quam quod iure adcrescendi conseque- 5
rentur. quod in emancipatarum quoque personis ob-
seruandum est, ut n<imirum hae quoque, quod> adcre-
scendi iure habiturae essent, si in potestate fuissent,
id ipsum etiam per bonorum possessionem habeant.
Sed si quidem filius a patre exheredetur, nomi- 127.1
natim exheredari <deb>et; alioquin non prodest eum
exheredari. nominatim autem <ex>heredari uidetur, siue
ita exheredetur: titivs filivs mevs exh<eres esto,
siue ita: filivs mevs> exheres esto, non adiecto pro- 5
prio nomine.
Ceterae uero liberorum personae 128.1
uel feminini sexus uel masculini satis inter ceteros
exheredantur, id est his <uer>b<is: ceteri> omnes exhere-
des sunto, quae <ue>rb<a statim post in>stitutionem here-
dum adici solent. sed hoc it<a est iure ciuili>. 5
Nam 129.1
praetor omnes uirilis sexus lib<erorum personas>, id est
nepotes quoque et pronepotes * * *
* * *
  Postumi quoque liberi nominatim <uel heredes 130.1
insti>tui debent uel exheredari.
Et i<n> eo par 131.1
omnium condi<cio est, quod et in> filio p<ostumo et in
quolibet ex ceteris li>beris siue <feminini sexus siue ma>scu-
lini praeterito ualet <quidem testamentum, sed postea
adgnatione postumi si>ue postumae rumpitur, et ea ra- 5
<tione totum infir>matur. ideo<q>ue si mulier, ex qua
<postumus aut postu>ma sperabatur, abor<tum fecerit, nihil
impedimento est scriptis here>d<ibus ad hereditatem adeun-
dam>.
<Sed feminini> quidem sexus personae <uel 132.1
n>om<inatim uel in>ter ceter<os exheredari solent, dum
tamen, si inter ceteros exheredentur, aliquid eis legetur,
ne uideantur per obliuio>nem praeteritae <esse: masculini
uero sexus liberorum perso>nas placuit non aliter recte 5
ex<heredari, nisi nominatim exheredentur, hoc scilicet
modo quicvmque mihi filivs genitvs fverit exh>eres
esto. * * *
* * *
* * * 10
<Postumo- 133.1
rum autem loco sunt et hi, qui in sui heredis locum
succedendo quasi adgnascendo fiunt parenti>bus sui here-
des: ut ecce si filium et <ex eo nepotem ne>ptem<ue in>
po<testate habeam, quia filius gradu praecedit, is solus 5
iura sui heredis habet, quamuis nepos quo>que et neptis
e<x eo in eadem potestate sint; sed si filius meus me
uiuo moriatur aut qualibet alia ratione exeat de po-
testate mea, incipit nepos neptisue in eius locum succe-
dere, et> eo modo iura suorum h<eredum quasi adgnatio>ne 10
nanciscuntur.
Ne ergo eo modo rumpatur mihi 134.1
testa<mentum, sicut ipsum filium uel heredem in>stituere
uel exheredare debeo, ne n<on iure faciam testamen-
tum, ita et ne>potem neptemue ex eo necesse est mihi
uel <heredem instituere uel exheredare, ne forte, me uiuo 5
filio mortuo, succedendo in locum eius nepos neptisue>
quasi adgnatione rumpat testamentum: idque lege Iunia
Vellaea prouisum est, in qua simul exheredationis
modus notatur, ut uirilis sexus nominatim, feminini
uel nominatim uel inter ceteros exheredentur, dum 10
tamen iis, qui inter ceteros exheredantur, aliquid lege-
tur.
<E>mancipatos liberos iure ciuili neque here- 135.1
des instituere neque exheredare necesse est, quia non
sunt sui heredes: sed praetor omnes tam feminini
quam masculini sexus, si heredes non instituantur, ex-
heredari iubet, uirilis sexus nominatim, feminini uel 5
nominatim uel inter ceteros: quod si neque heredes in-
stituti fuerint neque ita, ut supra diximus, exheredati,
praetor promittit eis contra tabulas bonorum posses-
sionem.
In potestate patris non sunt, qui cum 135a.1
eo ciuitate Romana donati sunt nec in accipienda
ciuitate Romana pater <petiit statim> a principe, ut eos
in potestate habere<t>, aut si peti<i>t, non impetrauit;
nam qui <in> potestatem patris ab imperatore redi- 5
guntur, nihil differunt a<b> his, <qui> it<a nati sunt>.
Adoptiui filii, quamdiu manent in adoptione, na- 136.1
turalium loco sunt; emancipati uero <a> patre adoptiuo
neque iure ciuili neque quod ad edictum praetoris
pertinet inter liberos numerantur.
Qua ratione 137.1
accidit, ut ex diuerso, quod ad naturalem parentem
pertinet, quamdiu quidem sint in adoptiua familia,
extraneorum numero habeantur; si uero emancipati
fuerint ab adoptiuo patre, tunc incipiant in ea causa 5
esse, qua futuri essent, si ab ipso naturali patre <emanci-
pati> fuissent.
  Si quis post factum testamentum adoptauerit 138.1
sibi filium aut per populum eum, qui sui iuris est,
aut per praetorem eum, qui in potestate parentis fuerit,
omni modo testamentum eius rumpitur quasi agnatione
sui heredis. 5
Idem iuris est, si cui post factum 139.1
testamentum uxor in manu<m> conueniat, uel quae in
manu fuit, nubat: nam eo modo filiae loco esse incipit
et quasi sua.
Nec prodest, <si>ue haec siue ille, 140.1
qui adoptatus est, in eo testamento sit institutus insti-
tutaue: nam de exheredatione eius superuacuum uide-
tur quaerere, cum testamenti faciundi tempore suorum
heredum numero non fuerint. 5
Filius quoque, qui 141.1
ex prima secundaue mancipatione manumittitur, quia
reuertitur in potestatem patriam, rumpit ante factum
testamentum; nec prodest, <si> in eo testamento heres
institutus uel exheredatus fuerit. 5
Simile ius olim 142.1
fuit in eius persona, cuius nomine ex senatus consulto
erroris causa probatur, quia forte ex peregrina uel
Latina, quae per errorem quasi ciuis Romana uxor
ducta esset, natus esset: nam siue heres institutus esset 5
a parente siue exheredatus, siue uiuo patre causa probat<a>
siue post mortem eius, omni modo quasi adgnatione
rumpebat testamentum.
Nunc uero ex nouo se- 143.1
natus consulto, quod auctore diuo Hadriano factum
est, si quidem uiuo patre causa probatur, aeque ut
olim omni modo rumpit testamentum; si uero post
mortem patris, praeteritus quidem rumpit testamentum, 5
si uero heres in eo scriptus est uel exheredatus, non
rumpit testamentum, ne scilicet diligenter facta testa-
menta rescinderentur eo tempore, quo renouari non
possent.
  Posteriore quoque testamento, quod iure fac- 144.1
tum est, superius rumpitur; nec interest, an extiterit
aliquis ex eo heres an non extiterit: hoc enim solum
spectatur, an existere potuerit: ideoque si quis ex
posteriore testamento, quod iure factum est, aut nolue- 5
rit heres esse aut uiuo testatore aut post mortem eius,
antequam hereditatem adiret, decesserit aut per cre-
tionem exclusus fuerit aut condicione, sub qua heres
institutus est, defectus sit aut propter caelibatum ex
lege Iulia summotus fuerit ab hereditate, [quibus casi- 10
bus pater familias intestatus moritur: nam] et prius
testamentum non ualet ruptum a posteriore, et poste-
rius aeque nullas uires habet, cum ex eo nemo heres
extiterit.
  Alio quoque modo testamenta iure facta infir- 145.1
mantur, uelut <cum> is, qui fecerit testamentum, kapite
deminutus sit; quod quibus modis accidat, primo
commentario relatum est.
Hoc autem casu inrita 146.1
fieri testamenta dicemus, cum alioquin et quae rum-
punt<ur>, inrita fiant, <et quae statim ab initio non iure
fiunt, inrita sint; sed et ea, quae iure facta sunt et
postea propter capitis deminutionem inrita fiunt>, possunt 5
nihilo minus rupta dici. sed quia sane commodius
erat singulas causas singulis appellationibus distingui,
ideo quaedam non iure fieri dicuntur, quaedam iure
facta rumpi uel inrita fieri.
  Non tamen per omnia inutilia sunt ea testa- 147.1
menta, quae uel ab initio non iure facta sunt uel iure
facta postea inrita facta <a>u<t> rupta sunt. nam si septem
testium signis signata sint testamenta, potest scriptus
heres secundum tabulas bonorum possessionem petere, 5
si modo defunctus testator et ciuis Romanus et suae
potestatis mortis tempore fuerit. nam si ideo inritum
factum sit testamentum, quod puta ciuitatem uel
etiam libertatem testator amisit aut quia in adoptio-
nem se dedit <et> mortis tempore in adoptiui patris 10
potestate fuit, non potest scriptus heres secundum ta-
bulas bonorum possessionem pet<er>e.
<Qui autem> 148.1
secundum tabulas testamenti, quae aut statim ab initio
non iure factae sunt aut iure factae postea ruptae
uel inritae erunt, bonorum possessionem accipiunt, si
modo possunt hereditatem optinere, habebunt bonorum 5
possessionem cum re; si uero ab his auocari here-
ditas potest, habebunt bonorum possessionem sine re.
Nam si quis heres iure ciuili institutus sit uel ex 149.1
primo uel ex posteriore testamento uel ab intestato
iure legitimo heres sit, is potest ab <i>is hereditatem
auocare; si uero nemo sit alius iure ciuili heres, ipsi
retinere hereditatem possunt, nec ullum ius aduersus 5
eos habent cognati, <qui> legitimo iure deficiuntur.
Aliq<uando tamen, sicut su>pra quoque notauimus, 149a.1
etiam legitimis quoque <heredibus> potiores scripti ha-
bentur, u<eluti> si ideo n<on iure> factum sit testamentum,
quod familia non uenierit aut nuncupationis uerba
testator locutus non sit; . . . . <si> adgnati petant 5
heredit<atem> * * *
* * * 150.1
* * *
* * * <e>a lege bona
caduca fiunt et ad populum deferri iubentur, si de-
functo nemo <heres uel bonorum possessor sit>. 5
  Potest, ut iure facta testamenta <contrari>a <uolun- 151.1
tate> infirmentur. apparet <autem> non poss<e> e<x eo so>lo
i<nfirma>ri testamentum, quod postea testator id nolue-
rit ualere, usque adeo, ut si linum eius inciderit, ni-
hilo minus iure ciuili ualeat. quin etiam si deleuerit 5
quoque aut combu<s>s<erit> tabulas testamenti, non ideo
minus desinent ualere, <quae> ibi fuerunt scripta, licet
eorum probatio diff<icilis> sit.
Quid ergo est? si 151a.1
quis ab intestato bonorum possessionem petieri<t et> is,
qui ex eo testamento heres <est>, petat h<ere>d<itatem>,
* * *
* * * , perueniat hereditas: et hoc ita 5
<re>scripto imperatoris Antonini significatur.
  Heredes autem aut necessarii dicuntur aut sui 152.1
et necessarii aut extranei.
Necessarius heres est 153.1
seruus cum libertate heres institutus, ideo sic appel-
latus, quia siue uelit siue nolit, omni modo post
mortem testatoris protinus liber et heres est.
Unde 154.1
qui facultates suas suspectas habet, solet seruum suum
primo aut secundo uel etiam ulteriore gradu liberum
et heredem instituere, ut si creditoribus satis non
fiat, potius huius heredis quam ipsius testatoris bona 5
ueneant, id est, ut ignominia, quae accidit ex uen-
ditione bonorum, hunc potius heredem quam ipsum
testatorem contingat; quamquam apud Fufidium Sabino
placeat eximendum eum esse ignominia, quia non suo
uitio, sed necessitate iuris bonorum uenditionem pate- 10
retur; sed alio iure utimur.
Pro hoc tamen in- 155.1
commodo illud ei commodum praestatur, ut ea, quae
post mortem patroni sibi adquisierit, siue ante bono-
rum uenditionem siue postea, ipsi reseruentur; et
quamuis pro portione bona uenierint, iterum ex here- 5
ditaria causa bona eius non uenient, nisi si quid ei
ex hereditaria causa fuerit adquisitum, uelut si <ex eo,
quod> Latinus adquisierit, locupletior factus sit; cum
ceterorum hominum, quorum bona uenierint pro por-
tione, si quid postea adquirant, etiam saepius eorum 10
bona uenire soleant.
Sui autem et necessarii 156.1
heredes sunt uelut filius filiaue, nepos neptisue ex filio
<et> deinceps ce<te>ri, qui modo in potestate morientis
fuerunt: sed uti nepos neptisue su<u>s heres sit, non
sufficit eum in potestate aui mortis tempore fuisse, 5
sed opus est, ut pater quoque eius uiuo patre suo de-
sierit suus heres esse aut morte interceptus aut qua-
libet ratione liberatus potestate; tum enim nepos
neptisue in locum sui patris succedunt.
Sed sui 157.1
quidem heredes ideo appellantur, quia domestici here-
des sunt et uiuo quoque parente quodam modo domini
existimantur; unde etiam si quis intestatus mortuus
sit, prima causa est in successione liberorum. neces- 5
sarii uero ideo dicuntur, quia omni modo, <siue> uelint
<si>ue <nolint, tam> ab intestato quam ex testamento
heredes fiunt.
Sed his praetor permittit abstinere 158.1
se ab heredi<tate>, ut potius parentis bona ueneant.
Idem iuris est et <in> uxoris persona, quae in manu 159.1
est, quia filiae loco est, et in nuru, quae in manu
filii est, quia neptis loco est.
Quin etiam simi- 160.1
liter abstinendi potestatem facit praetor etiam ei, qui
in causa [id est mancipato] mancipi<i> est, <si> cum liber-
tate heres institutus sit, cum necessarius, non etiam
suus heres sit, tamquam seruus. 5
Ceteri, qui testa- 161.1
toris iuri subiecti non sunt, extranei heredes appellan-
tur: itaque liberi quoque nostri, qui in potestate
nostra non sunt, heredes a nobis instituti sicut ex-
tranei uidentur; qua de causa et qui a matre heredes 5
instituuntur, eodem numero sunt, quia feminae liberos
in potestate non habent. serui quoque, qui cum liber-
tate heredes instituti sunt et postea a domino manu-
missi, eodem numero habentur.
Extraneis autem 162.1
heredibus deliberandi potestas data est de adeunda
hereditate uel non adeunda.
Sed siue is, cui abs- 163.1
tinendi potestas est, inmis<c>uerit se bonis hereditariis,
siue is, cui de adeunda deliberare licet, adierit, postea
relinquendae hereditatis facultatem non habet, nisi si
minor sit annorum xxv: nam huius aetatis homini- 5
bus, sicut in ceteris omnibus causis deceptis, ita etiam
si temere damnosam hereditatem susceperint, praetor
succurrit. scio quidem diuum Hadrianum etiam maiori
xxv annorum ueniam dedisse, cum post aditam here-
ditatem grande aes alienum, quod aditae hereditatis 10
tempore latebat, apparuisset.
  Extraneis heredibus solet cretio dari, id est 164.1
finis deliberandi, ut intra certum tempus uel adeant
hereditatem uel, si non adeant, temporis fine summo-
ueantur: ideo autem cretio appellata est, quia cernere
est quasi decernere et constituere. 5
Cum ergo ita 165.1
scriptum sit: heres titivs esto, adicere debemus:
cernitoqve in centvm diebvs proxvmis, qvibvs
scies poterisqve. qvod ni ita creveris, exheres
esto. 5
Et qui ita heres institutus est, si uelit 166.1
heres esse, debebit intra diem cretionis cernere, id est
haec uerba dicere: qvod me pvblivs mevivs testa-
mento svo heredem institvit, eam hereditatem
adeo cernoque. quod si ita non creuerit, finito tem- 5
pore cretionis excluditur; nec quicquam proficit, si
pro herede gerat, id est, si rebus hereditariis tamquam
heres utatur.
At is, qui sine cretione heres insti- 167.1
tu<tu>s sit aut qui ab intestato legitimo iure ad here-
ditatem uocatur, potest aut cernendo aut pro herede
gerendo uel etiam nuda uoluntate suscipiendae here-
ditatis heres fieri: eique liberum est, quocumque tem- 5
pore uoluerit, adire hereditatem; <sed> solet praetor
postulantibus hereditariis creditoribus tempus consti-
tuere, intra quod, si uelit, adeat hereditatem, si mi-
nus, ut liceat creditoribus bona defuncti uendere.
Si<cut> autem <qui> cum cretione heres institutus 168.1
est, nisi creuerit hereditatem, non fit heres, ita non
aliter excluditur, quam si non creuerit intra id tem-
pus, quo cretio finita si<t>; itaque licet ante diem cre-
tionis constituerit hereditatem non adire, tamen paeni- 5
tentia actus superante die cretionis cernendo heres
esse potest.
At is, qui sine cretione heres insti- 169.1
tutus est quiue ab intestato per legem uocatur, sicut
uoluntate nuda heres fit, ita et contraria destinatione
statim ab hereditate repellitur.
Omnis autem 170.1
cretio certo tempore constringitur. in quam rem
tolerabile tempus uisum est centum dierum: potest
tamen nihilo minus iure ciuili aut longius aut breuius
tempus dari; longius tamen interdum praetor coartat. 5
Et quamuis omnis cretio certis diebus constrin- 171.1
gatur, tamen alia cretio uulgaris uocatur, alia certo-
rum dierum: uulgaris illa, quam supra exposuimus, id
est, in qua adiciuntur haec uerba: qvibus s<c>iet po-
teritqve: certorum dierum, in qua detractis his 5
uerbis cetera scribuntur.
Quarum cretionum magna 172.1
differentia est: nam uulgari cretione data nulli dies
conputantur, nisi quibus scierit quisque se heredem
esse institutum et possit cernere; certorum uero dierum
cretione data etiam nescienti se heredem institutum 5
esse numerantur dies continui; item ei quoque, qui
aliqua ex causa cernere prohibetur, et eo amplius ei,
qui sub condicione heres institutus est, tempus nume-
ratur; unde melius et aptius est uulgari cretione uti.
Continua haec cretio uocatur, quia continui dies 173.1
numerantur; sed quia tamen dura est haec cretio,
altera magis in us<u> habetur; unde etiam uulgaris
dicta est.
[De substi<tu>tionibus.]
Interdum duos pluresue 174.1
gradus heredum facimus, hoc modo: l. titivs heres
esto cernitoqve in diebvs <centvm> proximis, qvibus
scies poterisqve. qvod ni ita creveris, exheres
esto. tvm mevivs heres esto cernitoqve in 5
diebvs centvm et reliqua; et deinceps in quantum
uelimus, substituere possumus.
Et licet nobis uel 175.1
unum in unius locum substituere pluresue, et contra
in plurium locum uel unum uel plures substituere.
Primo itaque gradu scriptus heres hereditatem 176.1
cernendo fit heres, et substitutus excluditur; non cer-
nendo summouetur, etiamsi pro herede gerat, et in
locum eius substitutus succedit; et deinceps si plures
gradus sint, in singulis simili ratione idem contingit. 5
Sed si cretio sine exheredatione sit data, id est 177.1
in haec uerba: si non creveris, tvm pvblivs me-
vivs heres esto, illud diuersum inuenitur, quod
si prior omissa cretione pro herede gerat, substitutum
in partem admittit, et fiunt ambo aequis partibus 5
heredes; quod si neque cernat neque pro herede gerat,
tum sane in uniuersum summouetur, et substitutus
in totam hereditatem succedit.
Sed Sabino quidem 178.1
placuit, quamdiu cernere et eo modo heres fieri possit
prior, etiamsi pro herede gesserit, non tamen admitti
substitutum; cum uero cretio finita sit, tum pro herede
gerentem admittere substitutum: aliis uero placuit 5
etiam superante cretione posse eum pro herede ge-
rendo in partem substitutum admittere et amplius ad
cretionem reuerti non posse.
  Liberis nostris inpuberibus, quos in potestate 179.1
habemus, non solum ita, ut supra diximus, substituere
possumus, id est, ut si heredes non extiterint, alius
nobis heres sit; sed eo amplius ut, etiamsi heredes
nobis extiterint et adhuc inpuberes mortui fuerint, <s>it 5
iis aliquis heres, uelut hoc modo: titivs filivs mevs
mihi heres esto. si filivs mevs mihi <heres non
erit, sive heres mihi> erit et is privs moriatvr
qvam in svam tvtelam venerit, tvnc seivs heres
esto. 10
Quo casu si quidem non extiterit heres 180.1
filius, substitutus patris fit her<es; si uero> heres ex-
titerit filius et ante pubertatem decesserit, ipsi filio fit
heres substitutus. quam ob rem duo quodam modo
sunt testamenta, a<l>iud patris, aliud fili<i>, tamquam si 5
ipse filius sibi heredem instituisset; aut certe unum
est testamentum duarum hereditatum.
Ceterum 181.1
ne post obitum parentis periculo insidiarum subiectus
uideretur pupillus, in usu est uulgarem quidem sub-
stitutionem palam facere, id est eo loco, quo pupillum
heredem instituimus; <nam> uulgaris substitutio ita uocat 5
ad hereditatem substitutum, si omnino pupillus heres
non extiterit; quod accidit, cum uiuo parente moritur,
quo casu nullum substituti maleficium suspicari pos-
sumus, cum scilicet uiuo testatore omnia, quae in
testamento scripta sint, ignorentur: illam autem sub- 10
stitutionem, per quam, etiamsi heres extiterit pupillus
et intra pubertatem decesserit, substitutum uocamus,
separatim in inferioribus tabulis scribimus easque ta-
bulas proprio lino propriaque cera consignamus et in
prioribus tabulis cauemus, ne inferiores tabulae uiuo 15
filio et adhuc inpubere aperiantur. sed longe <t>utius
est utrumque genus substitutionis separatim in in-
ferioribus tabulis consignari, quia si ita consignatae
uel separatae fuerint substitutione<s>, ut diximus, ex
priore potest intellegi in altera quoque idem esse 20
substitutus.
Non solum autem heredibus insti- 182.1
tutis inpuberibus liberis ita substituere possumus, ut
si ante pubertatem mortui fuerint, sit is heres, quem
nos uoluerimus, sed etiam exheredatis: itaque eo casu
si quid pupillo ex hereditatibus legatisue aut donatio- 5
nibus propinquorum adquisitum fuerit, id omne ad
substitutum pertinet.
Quaecumque diximus de 183.1
substitutione inpuberum liberorum uel heredum insti-
tutorum uel exheredatorum, eadem etiam de postumis
intellegemus.
Extraneo uero heredi instituto ita 184.1
substituere non possumus, ut si heres extiterit et intra
aliquod tempus decesserit, alius ei heres sit; sed hoc
solum nobis permissum est, ut eum per fideicommis-
sum obligemus, ut hereditatem nostram totam uel <ex> 5
parte restituat; quod ius quale sit, suo loco trademus.
  Sicut autem liberi homines, ita et serui tam 185.1
nostri quam alieni heredes scribi possunt.
Sed 186.1
noster seruus simul et liber et heres esse iuberi debet,
id est hoc modo: stichvs servvs mevs liber heres-
qve esto, uel: heres liberqve esto.
Nam si 187.1
sine libertate heres institutus sit, etiamsi postea manu-
missus fuerit a domino, heres esse non potest, quia
institutio in persona eius non constitit; ideoque licet
alienatus sit, non potest iussu domini noui cernere 5
hereditatem.
Cum libertate uero heres institutus 188.1
si quidem in ea<dem> causa durauerit, fit ex testamento
liber et inde necessarius heres: si uero ab ipso testa-
tore manumissus fuerit, suo arbitrio hereditatem adire
potest; quod si alienatus sit, iussu noui domin<i> adire 5
hereditatem debet, qua ratione per eum dominus fit
heres: nam ipse neque heres neque liber esse potest.
Alienus quoque seruus heres institutus, si in eadem 189.1
causa durauerit, iussu domini hereditatem adire debet;
si uero alienatus ab eo fuerit aut uiuo testatore aut
post mortem eius, antequam cernat, debet iussu noui
domini cernere: si uero manumissus est, suo arbitrio 5
adire hereditatem potest.
Si autem seruus alienus 190.1
heres institutus est uulgari cretione data, ita i<ntelle->
gitur dies cretionis cedere, si ipse seruus scierit se
heredem institutum esse nec ullum impedimentum sit,
quo minus certiorem dominum faceret, ut illius iussu 5
cernere possit.
  Post haec uideamus de legatis. quae pars iuris 191.1
extra propositam quidem materiam uidetur: nam loqui-
mur de his iuris figuris, quibus per uniuersitatem res
nobis adquiruntur: sed cum omni modo de testamentis
deque heredibus, qui testamento instituuntur, locuti 5
simus, non sine causa sequenti loco poterit haec iuris
materia tractari.
[De legatis.]
  Legatorum itaque genera sunt quattuor: aut 192.1
enim per uindicationem legamus aut per damnationem
aut sinendi modo aut per praeceptionem.
  Per uindicationem hoc modo legamus: titio 193.1
uerbi gratia hominem stichvm do lego; sed <et> si
alteru<m> uerbum positum sit, ueluti do aut lego,
aeque per uindicationem legatum est: item, ut magis
<uisum> est, <et> si ita legatum fuerit: svmito uel ita: 5
sibi habeto <uel> ita: capito, aeque per uindicationem
legatum est.
Ideo <au>tem per uindicationem lega- 194.1
tum appellatur, qui<a> post aditam hereditatem statim
ex iure Quiritium res legatarii fit; et si eam rem lega-
tarius uel ab herede uel ab alio quocumque, qui eam
possidet, petat, uindicare debet, id est intendere suam 5
rem ex iure Quiritium esse.
In eo solo dissen- 195.1
tiunt prudentes, quod Sabinus quidem et Cassius cete-
rique nostri praeceptores, quod ita legatum sit, statim
post aditam hereditatem putant fieri legatarii, etiamsi
ignoret sibi legatum esse, sed postea quam scierit et 5
spreuerit legatum, proinde esse atque si legatum non
esset; Nerua uero et Proculus ceterique illius scholae
auctores non alite<r> putant rem legatarii fieri, quam
si uoluerit eam ad se pertinere: sed hodie ex diui
Pii Antonini constitutione hoc magis iure uti uide- 10
mur, quod Proculo placuit; nam cum legatus fuisset
Latinus per uindicationem coloniae, 'Deliberent', in-
quit, 'decuriones, an ad se uelint pertinere, proinde
ac si uni legatus esset'.
<Eae> autem solae res per 196.1
uindicationem legant<ur> recte, quae ex iure Quiritium
ipsius testatoris sunt; sed eas quidem res, quae pon-
dere, numero, mensura constant, placuit sufficere,
si mortis tempore sint ex iure Quiritium testatoris, 5
ueluti uinum, oleum, frumentum, pecuniam numera-
tam; ceteras res uero placuit utroque tempore testato-
ris ex iure Quiritium esse debere, id est, et quo faceret
<t>estamentum, et quo moreretur; alioquin inutile est
legatum. 10
Sed sane hoc ita est iure ciuili. postea 197.1
uero auctore Nerone Caesare senatus consultum factum
est, quo cautum est, ut si eam rem quisque lega-
uerit, quae eius numquam fuerit, proinde utile sit lega-
tum, atque si optimo iure relictum esset. optumum 5
autem ius est per damnationem legati, quo genere
etiam aliena res legari potest, sicut inferius apparebit.
Sed si quis rem suam legauerit, deinde post testa- 198.1
mentum factum eam alienauerit, plerique putant non
solum iure ciuili inutile esse legatum, sed ne<c> ex se-
natus consulto confirmari. quod ideo dictum est,
quia et si per damnationem aliquis rem suam lega- 5
uerit eamque postea alienauerit, plerique putant, licet
ipso iure debeatur legatum, tamen legatarium petentem
posse per exceptionem doli mali repelli, quasi contra
uoluntatem defuncti petat.
Illud constat, si duo- 199.1
bus pluribusue per uindicationem eadem res legata
sit, siue coniunctim siue disiunctim, et omnes ueniant
ad legatum, partes ad singulos pertinere et deficientis
portionem collegatario adcrescere. coniunctim autem 5
ita legatur: titio et seio hominem stichvm do
lego; di<s>iunctim ita: lvcio titio hominem stichvm
do lego. seio evndem hominem do lego.
Illud 200.1
quaeritur, quod sub condicione per uindicationem lega-
tum est, pendente condicione cuius esset: nostri prae-
ceptores heredis esse putant exemplo statuliberi, id
est eius serui, qui testamento sub aliqua condicione 5
liber esse iussus est, quem constat interea heredis
seruum esse; sed diuersae scholae auctores putant
nullius interim eam rem esse; quod multo magis di-
cunt de eo, quod sine condicione pure legatum est,
antequam legatarius admittat legatum. 10
  Per damnationem hoc modo legamus: heres 201.1
mevs stichvm servvm mevm dare damnas esto;
sed et si dato scriptum fuerit, per damnationem
legatum est.
Eo<que> genere legati etiam aliena 202.1
res legari potest, ita ut heres <rem> redimere et prae-
stare aut aestimationem eius dare debeat.
Ea 203.1
quoque res, quae in rerum natura non est, si modo
futura est, per damnationem legari potest, uelut fructus,
qui in illo fundo nati erunt, aut quod ex illa ancilla
natum erit. 5
Quod autem ita legatum est, post 204.1
aditam hereditatem, etiamsi pure legatum est, non, ut
per uindicationem legatum, continuo legatario adqui-
ritur, sed nihilo minus heredis est: et ideo legatarius
in personam agere debet, id est intendere heredem 5
sibi dare oportere, et tum heres <rem>, si mancipi sit,
mancipio dare aut in iure cedere possessionemque tra-
dere debet; si nec mancipi sit, sufficit, si tradiderit.
nam si mancipi rem tantum tradiderit nec mancipa-
uerit, usucapione <demum> pleno iure fit legatarii. com- 10
pletur autem usucapio, sicut alio quoque loco diximus,
mobilium quidem rerum anno, earum uero, quae solo
teneantur, biennio.
Est et illa differentia huius 205.1
<et> per uindicationem legati, quod si eadem res duobus
pluribusue per damnationem legata sit, si quidem con-
iunctim, plane singulis partes debentur, sicut in per
uindicationem legato diximus; <si ue>ro disiunctim, sin- 5
gulis solida debetur; ita fit, ut scilicet heres alteri
rem, alteri aestimationem eius praestare debeat; et in
coniunctis deficientis portio non ad collegatarium per-
tinet, sed in hereditate remanet.
  Quod autem diximus deficientis portionem <in> 206.1
per damnationem quidem legato in hereditate retineri,
in per uindicationem uero collegatario accrescere, ad-
monendi sumus ante legem Papiam <hoc> iure ciuili ita
fuisse; post legem uero Papiam deficientis portio ca- 5
duca fit et ad eos pertinet, qui in eo testamento libe-
ros habent.
Et quamuis prima causa sit in ca- 207.1
ducis uindicandis heredum liberos habentium, deinde
si heredes liberos non habeant, legatariorum liberos
habentium, tamen ipsa lege Papia significatur, ut col-
legatarius coniunctus, si liberos habeat, potior sit here- 5
dibus, etiamsi liberos habebunt.
Sed plerisque 208.1
placuit, quantum ad hoc ius, quod lege Papia coniunctis
constituitur, nihil interesse, utrum per uindicationem
an per damnationem legatum sit.
  Sinendi modo ita legamus: heres mevs dam- 209.1
nas e<s>to sinere lvcivm titivm hominem stichvm
svmere sibiqve habere.
Quod genus legati plus 210.1
quidem habet <quam> per uindicationem legatum, minus
autem quam per damnationem: nam eo modo non
solum suam rem testator utiliter legare potest, sed
etiam heredis sui, cum alioquin per uindicationem nisi 5
suam rem legare non potest, per damnationem autem
cuiuslibet extranei rem legare potest.
Sed si qui- 211.1
dem mortis testatoris tempore res uel ipsius testatoris
sit uel heredis, plane utile legatum est, etiamsi testa-
menti faciendi tempore neutrius fuerit.
Quod si 212.1
post mortem testatoris ea res heredis esse coeperit,
quaeritur, an utile sit legatum: et plerique putant
inutile esse. quid ergo est? licet aliquis eam rem
legauerit, quae neque eius umquam fuerit neque postea 5
heredis eius umquam esse coeperit, ex senatus consulto
Neroniano proinde uidetur, ac si per damnationem re-
licta esset.
Sicut autem per damnationem legata 213.1
res non statim post aditam hereditatem legatarii effi-
citur, sed manet heredis eo usque, donec is tradendo
uel mancipando uel in iure cedendo legatarii eam fece-
rit, ita et in sinendi modo legato iuris est; et ideo 5
huius quoque legati nomine in personam actio est
qvidqvid heredem ex testamento dare facere
oportet.
Sunt tamen, qui putant ex hoc legato 214.1
non uideri obligatum heredem, ut mancipet aut in
iure cedat aut tradat, sed sufficere, ut legatarium rem
sumere patiatur; quia nihil ultra ei testator imperauit,
quam ut sinat, id est patiatur, legatarium rem sibi 5
habere.
Maior illa dissensio in hoc legato inter- 215.1
uenit, si eandem rem duobus pluribusue disiunctim
legasti; quidam putant utrisque solidam deberi, sicut
per <damna>tionem: nonnulli occupantis esse meliorem
condicionem aestimant, quia, cum eo genere legati 5
damnetur heres patientiam praestare, ut legatarius rem
habeat, sequitur, ut si priori patientiam praestiterit
et is rem sumpserit, securus sit aduersus eum, qui
postea legatum petierit, quia neque habe<t> rem, ut pa-
tiatur eam ab eo sumi, neque dolo malo fecit, quo 10
minus eam rem haberet.
  Per praeceptionem hoc modo legamus: lvcivs 216.1
titivs hominem stichvm praecipito.
Sed nostri 217.1
quidem praeceptores nulli alii eo modo legari posse
putant nisi ei, qui aliqua ex parte heres scriptus esset.
praecipere enim esse praecipuum sumere; quod tantum
in eius persona procedit, qui aliqua ex parte heres 5
institutus est, quod is extra portionem hereditatis
praecipuum legatum habiturus sit.
Ideoque si ex- 218.1
traneo legatum fuerit, inutile est legatum, adeo ut
Sabinus existimauerit ne quidem ex <senatus> consulto
Neroniano posse conualescere: 'nam eo', inquit, 'senatus
consulto ea tantum confirmantur, quae uerborum uitio 5
iure ciuili non ualent, non quae propter ipsam perso-
nam legatarii non deberentur'. sed Iuliano et Sexto
placuit etiam hoc casu ex senatus consulto confirmari
legatum; nam ex uerbis etiam hoc casu accidere, ut
iure ciuili inutile sit legatum, inde manifestum esse, 10
quod eidem aliis uerbis recte legaretur, uelut per
uindicationem, per damnationem, sinendi modo; tunc
autem uitio personae legatum non ualere, cum ei lega-
tum sit, cui nullo modo legari possit uelut peregrino,
cum quo testamenti factio non sit. quo plane casu 15
senatus consulto locus non est.
Item nostri prae- 219.1
ceptores, quod ita legatum est, nulla <alia> ratione pu-
tant posse consequi eum, cui ita fuerit legatum, quam
iudicio familiae erciscundae, quod inter heredes de
hereditate erciscunda, id est diuidunda, accipi solet: 5
officio enim iudicis id contineri, ut ei, quod per prae-
ceptionem legatum est, adiudicetur.
Unde intelle- 220.1
gimus nihil aliud secundum nostrorum praeceptorum
opinionem per praeceptionem legari posse, nisi quod
testatoris sit. nulla enim alia res quam hereditaria
deducitur in hoc iudicium. itaque si non suam rem 5
eo modo testator legauerit, iure quidem ciuili inutile
erit legatum, sed ex senatus consulto confirmabitur.
aliquo tamen casu etiam alienam rem <per> praecep-
tionem legari posse fatentur: ueluti si quis eam rem
legauerit, quam creditori fiduciae causa mancipio de- 10
derit; nam officio iudicis coheredes cogi posse existi-
mant soluta pecunia luere eam rem, ut possit praeci-
pere is, cui ita legatum sit.
Sed diuersae scholae 221.1
auctores putant etiam extraneo per praeceptionem
legari posse, proinde ac si ita scribatur: titivs ho-
minem stichvm capito, superuacuo adiecta prae syl-
laba; ideoque per uindicationem ea<m rem> legatam 5
uideri: quae sententia dicitur diui Hadriani consti-
tutione confirmata esse.
Secundum hanc igitur 222.1
opinionem, si ea res ex iure Quiritium defuncti fuerit,
potest a legatario uindicari, siue is unus ex heredibus
sit siue extraneus; quod si in bonis tantum testatoris
fuerit, extraneo quidem ex senatus consulto utile erit 5
legatum, heredi uero familiae herciscundae iudicis
officio praestabitur; quod si nullo iure fuerit testatoris,
tam heredi quam extraneo ex senatus consulto utile
erit.
Siue tamen heredibus secundum nostrorum 223.1
opinionem siue etiam extraneis secundum illorum opi-
nionem duobus pluribusue eadem res coniunctim aut
disiunctim legata fuerit, singuli partes habere debent.
[Ad legem Falcidiam. #¹¹²⁴]
Sed ol<i>m quidem lice- 224.1
bat totum patrimonium legatis atque libertatibus ero-
gare nec quicquam heredi relinquere praeterquam inane
nomen heredis; idque lex xii tabularum permittere
uidebatur, qua cauetur, ut quod quisque de re sua 5
testatus esset, id ratum haberetur, his uerbis: 'vti
legassit svae rei, ita ivs esto'. qua de causa,
qui scripti heredes erant, ab hereditate se abstinebant,
et idcirco plerique intestati moriebantur.
Itaque 225.1
lata est lex Furia, qua exceptis personis quibusdam
ceteris plus mille assibus legatorum nomine mortisue
causa capere permissum non est. sed [et] haec lex non
perfecit, quod uoluit: qui enim uerbi gratia quinque 5
milium aeris patrimonium habebat, poterat quinque
hominibus singulis millenos asses legando totum patri-
monium erogare.
Ideo postea lata est lex Voco- 226.1
nia, qua cautum est, ne cui plus legatorum nomine
mortisue causa capere liceret, quam heredes caperent.
ex qua lege plane quidem aliquid utique heredes
habere uidebantur; sed tamen fere uitium simile nasce- 5
batur. nam in multas legatariorum personas distributo
patrimonio poterat <testator> adeo heredi minimum relin-
quere, ut non expediret heredi huius lucri gratia to-
tius hereditatis onera sustinere.
Lata est itaque 227.1
lex Falcidia, qua cautum est, ne plus ei legare liceat
quam dodrantem: itaque necesse est, ut heres quartam
partem hereditatis habeat: et hoc nunc iure utimur.
In libertatibus quoque dandis nimiam licentiam 228.1
conpescuit lex Fufia Caninia, sicut in primo conmen-
tario rettulimus.
[#¹¹²⁴ De inutiliter relictis legatis. #¹¹²⁴]
Ante heredis 229.1
institutionem <in>utiliter legatur, scilicet quia testamenta
uim ex institutione heredis accipiunt, et ob id uelut
caput et fundamentum intellegitur totius testamenti
heredis institutio. 5
Pari ratione nec libertas ante 230.1
heredis institutionem dari potest.
Nostri prae- 231.1
ceptor<es> nec tutores eo loco dari posse existimant:
sed Labeo et Proculus tutorem posse dari, quod nihil
ex hereditate erogatur tutoris datione.
Post mor- 232.1
tem quoque heredis inutiliter legatur, id est hoc modo:
cvm heres mevs mortvvs erit, do lego, aut dato.
ita autem recte legatur: cvm heres <mevs> m<o>rietvr,
quia non post mortem heredis relinquitur, sed ultimo 5
uitae eius tempore. rursum ita non potest legari:
pridie qvam heres mevs morietvr; quod non pre-
tiosa ratione receptum uidetur.
Eadem et de 233.1
libertatibus dicta intellegemus.
Tutor uero an 234.1
post mortem heredis dari possit, quaerentibus eadem
forsitan poterit esse quaestio, quae de <eo> agitatur,
qui ante heredum institutionem datur.
[De poenae causa
relictis legatis.]
Poenae quoque nomine inutiliter 235.1
legatur. poenae autem nomine legari uidetur, quod
coercendi heredis causa relinquitur, quo magis heres
aliquid faciat aut non faciat, uelut quod ita legatur:
si heres mevs filiam svam titio in matrimonivm 5
collocaverit, x <milia> seio dato, uel ita: si filiam
titio in matrimonivm non collocaveris, x milia
titio dato; sed et si heredem, <si> uerbi gratia intra
biennium monumentum sibi non fecerit, x <milia> Titio
dari iusserit <testator>, poenae nomine legatu<m est>. et 10
denique ex ipsa definitione multas similes species c<ir->
cumspicere possumus.
Nec libertas quidem poenae 236.1
nomine dari potest, quamuis de ea re fuerit quaesitum.
De tutore uero nihil possumus quaerere, quia non 237.1
po<te>st datione tutoris heres conpelli quidquam facere
aut non facere. ideoque—datur poenae n<omi>ne
tutor datus fuerit, magis sub condicione quam poenae
nomine datus uidebitur. 5
  Incertae personae legatum inutiliter relinquitur. 238.1
incerta autem uidetur persona, quam per incertam opi-
nionem animo suo testator subicit, ue<lut cum> ita
legatum sit: qvi primvs ad fvnvs mevm ven<er>it, <ei
heres> mevs x <milia> dato; idem iuris est, si genera- 5
liter omnibus legauerit: qvicvmqve ad fvnvs mevm
venerit; i<n> eadem causa est, quod ita relinquitur:
qvicvmqve filio meo in matrimonivm filiam svam
conlocaverit, ei heres mevs x milia dato; illud
quoque [in eadem causa est], quod ita relinquitur: 10
qvi post testamentvm <scriptvm primi> consvles de-
signati ervnt, aeque incertis personis legari uidetur;
et denique aliae multae huiusmodi species sunt. sub
certa uero demonstratione incertae personae recte lega-
tur, uelut: ex cognatis meis, qvi nvnc svnt, qvi 15
primvs ad fvnvs mevm venerit, ei x milia heres
mevs dato.
Libertas quoque non uidetur incer- 239.1
tae personae dari posse, quia lex Fufia Caninia iubet
nominatim seruos liberari.
Tutor quoque certus 240.1
dari debet.
Postumo quoque alieno inutiliter 241.1
legat<ur. est> autem alienus postumus, qui natus inter
suos heredes testatori futurus non est: ideoque ex
<e>mancipato <quo>que filio conceptus nepos extraneus
post<umus est; item qu>i in utero est eius, quae iure 5
ciuili non intellegitur uxor, extraneus postumus patris
intellegit<ur>.
Ac ne heres quidem potest institui 242.1
postumus alienus: est enim incerta persona.
Cetera 243.1
uero, quae supra diximus, ad legata proprie pertinent;
quamquam non inmerito quibusdam placeat poenae
nomine heredem institui non posse. nihil enim inter-
est, utrum legatum dare iubeatur heres, si fecerit ali- 5
quid aut non fecerit, an coheres ei adiciatur, quia tam
coheredis adiectione quam legati datione compellitur,
ut aliquid contra propositum suum faciat aut non faciat.
  An ei, qui in potestate sit eius, quem heredem 244.1
instituimus, recte legemus, quaeritur. Seruius recte
legari putat, sed euanescere legatum, si quo tempore
dies legatorum cedere solet, adhuc in potestate sit;
ideoque siue pure legatum sit et uiuo testatore in 5
potestate heredis esse desierit, siue sub condicione et
ante condicionem id acciderit, deberi legatum. Sabinus
et Cassius sub condicione recte legari, pure non recte
putant; licet enim uiuo testatore possit desinere in
potestate heredis esse, ideo tamen inutile legatum in- 10
tellegi oportere, quia quod nullas uires habiturum foret,
si statim post testamentum factum decessisset testator,
hoc ideo ualere, quia uitam longius traxerit, absurdum
esset. <sed> diuersae scholae auctores nec sub condi-
cione recte legari, quia quos in potestate habemus, eis 15
non magis sub condicione quam pure debere possumus.
Ex diuerso constat ab eo, qui in potestate <tua> 245.1
est, herede instituto recte tibi legari; sed si tu per
eum heres extiteris, euanescere legatum, quia ipse tibi
legatum debere non possis; si uero filius emancipatus
aut seruus manumissus erit uel in alium translatus, et 5
ipse heres extiterit aut alium fecerit, deberi legatum.
  Nunc transeamus ad fideicommissa. 246.1
  Et prius de hereditatibus uideamus. 247.1
In- 248.1
primis igitur sciendum est opus esse, ut aliquis heres
recto iure instituatur eiusque fidei committatur, ut
eam hereditatem alii restituat; alioquin inutile est
testamentum, in quo nemo recto iure heres instituitur. 5
Verba autem utilia fideicommissorum haec [recte] 249.1
maxime in usu esse uidentur: peto, rogo, volo, fidei
committo, quae proinde firma singula sunt, atque si
omnia in unum congesta sint.
Cum igitur scripse- 250.1
rimus: <lvcivs> titivs heres esto, possumus adicere:
rogo te, lvci titi, petoqve a te, vt cvm primvm
possis hereditatem meam adire, gaio seio reddas
res<ti>tvas. Possumus autem et de parte restituenda 5
rogare; et liberum est uel sub condicione uel pure
relinquere fideicommissa uel ex die certa.
Resti- 251.1
tuta autem hereditate is, qui restituit, nihilo minus
heres permanet; is uero, qui recipit hereditatem, ali-
quando heredis loco est, aliquando legatarii.
Olim 252.1
autem nec heredis loco erat nec legatarii, sed potius
emptoris. tunc enim in <u>su erat ei, cui restituebatur
hereditas, nummo uno eam hereditatem dicis causa
uenire; et quae stipulationes inter <uenditorem heredi- 5
tatis et emptorem interponi solent, eaedem interponeban-
tur inter> heredem et eum, cui restituebatur hereditas,
id est hoc modo: heres quidem stipulabatur ab eo,
cui restituebatur hereditas, ut quidquid hereditario
nomine condemnatus fuisset siue quid alias bona fide 10
dedisse<t>, eo nomine inde<m>nis <e>sset, et omnino si quis
cum eo hereditario nomine ageret, ut recte defende-
retur; ille uero, qui recipiebat hereditatem, inuicem
stipulabatur, ut si quid ex hereditate ad heredem per-
uenisset, id sibi restitueretur, ut etiam pateretur eum 15
hereditarias actiones procuratorio aut cognitorio no-
mine exequi.
Sed posterioribus temporibus Tre- 253.1
bellio Maximo et Annaeo Seneca consulibus senatus
consultum factum est, quo cautum est, ut si cui here-
ditas ex fideicommissi causa restituta sit, actiones, quae
iure ciuili heredi et in heredem conpeterent, <ei> et in 5
eum darentur, cui ex fideicommisso restituta esset
hereditas; per quod senatus consultum desierunt illae
cautiones in usu haberi. praetor enim utiles actiones
ei et in eum, qui recepit hereditatem, quasi heredi
et in heredem dare coepit, eaeque in edicto propo- 10
nuntur.
Sed rursus quia heredes scripti, cum aut 254.1
totam hereditatem aut paene totam plerumque resti-
tuere rogabantur, adire hereditatem ob nullum aut
minimum lucrum recusabant atque ob id extingue-
bantur fideicommissa, p<ostea> Pegaso et Pusione <consu- 5
libus> senatus censuit, ut ei, qui rogatus ess<e>t heredi-
tatem restituere, proinde liceret quartam partem reti-
nere, atque e lege Falcidia in legatis retinendi ius
conceditur: ex singulis quoque rebus, quae per fidei-
commissum relincuntur, eadem retentio permissa est. 10
per quod senatus consultum ipse <heres> onera heredi-
taria sustinet; ille autem, qui ex fideicommisso reli-
quam partem hereditatis recipit, legatarii partiarii loco
est, id est eius legatarii, cui pars bonorum legatur;
quae species legati partitio uocatur, quia cum herede 15
legatarius partitur hereditatem. unde effectum est, ut
quae solent stipulationes inter heredem et partiarium
legatarium interponi, ea<e>dem interponantur inter eum,
qui ex fideicommissi causa recipi<t> hereditatem, et here-
dem, id est, ut et lucrum et damnum hereditarium 20
pro rata parte inter eos commune sit.
Ergo si 255.1
quidem non plus qua<m> dodrantem hereditatis scriptus
heres rogatus sit restituere, tum ex Trebelliano senatus
consulto restituitur hereditas, et in utrumque actiones
hereditariae pro rata parte dant<ur>, in heredem quidem 5
iure ciuili, in eum uero, qui recipit hereditatem, ex
senatus consulto Trebelliano; quamquam heres etiam
pro ea parte, quam restituit, heres permanet eique
et in eum solidae actiones competunt; sed non ulterius
oneratur, nec ulterius illi dantur actiones, quam apud 10
eum commodum hereditatis remanet.
At si quis 256.1
plus quam dodrantem uel etiam totam hereditatem
restituere rogatus sit, locus e<s>t Pegasiano senatus con-
sulto.
Sed is, qui s<e>mel adierit hereditatem, si 257.1
modo sua uoluntate adierit, siue retinuerit quartam
partem siue noluerit retinere, ipse uniuersa onera here-
ditaria sustinet; sed quarta quidem retenta quasi
partis et pro parte stipulationes interponi debent tam- 5
quam inter partiar<i>um legatarium et heredem; si uero
totam hereditatem restituerit, ad exemplum emptae et
uenditae hereditatis stipulationes interponendae sunt.
Sed si recuset scriptus heres adire hereditatem ob 258.1
id, quod dicat eam sibi suspectam esse quasi damno-
sam, cauetur <Peg>asiano senatus consulto, ut deside-
rante eo, cui restituere rogatus est, iussu praetoris
adeat et restituat, proindeque ei et in eum, qui rece- 5
perit, actiones dentur, ac iuris esset ex senatus con-
sulto Trebelliano. quo casu nullis stipulationibus opus
est, quia simul et huic, qui restituit, securitas datur,
et actiones hereditariae ei et in eum transferuntur,
qui receperit hereditatem. 10
Nihil autem interest, 259.1
utrum aliquis ex asse heres institutus aut totam here-
ditatem aut pro parte restituere rogetur, an ex parte
heres institutus aut totam eam partem aut partis
partem restituere rogetur. nam et hoc casu de quarta 5
parte eius partis ratio ex Pegasiano senatus consulto
haberi solet.
  Potest autem quisque etiam res singulas per 260.1
fideicommissum relinquere, uelut fundum, hominem,
uestem, argentum, pecuniam, et uel ipsum heredem
rogare, ut alicui restituat, uel legatarium, quamuis a
legatario legari non possit. 5
Item potest non so- 261.1
lum propria testatoris res per fideicommissum relinqui,
sed etiam heredis aut legatarii aut cuiuslibet alterius.
itaque et legatarius non solum de ea re rogari potest,
ut eam alicui restituat, quae ei legata sit, sed etiam 5
de alia, siue ipsius legatarii siue aliena sit. [sed] hoc
solum obseruandum est, ne plus quisquam rogetur aliis
restituere, quam ipse ex testamento ceperit; nam
quod amplius est, inutiliter relinquitur.
Cum 262.1
autem aliena res per fideicommissum relinquitur, ne-
cesse est ei, qui rogatus est, aut ipsam redimere et
praestare aut aestimationem <eius> soluere, s<ic>u<t iu>ri<s
est, si> per damnationem aliena res legata sit. sunt 5
tamen, qui putant, si rem per fideicommissum relictam
dominus non uendat, extingui fideicommissum; sed
aliam esse causam per damnationem legati.
  Libertas quoque seruo per fideicommissum dari 263.1
potest, ut uel heres rogetur manumittere uel legatarius.
N<ec interest, utrum de suo proprio> seruo testator 264.1
roget an de eo, qui ipsius heredis aut legatarii uel
etiam extranei sit.
Itaque et alienus seruus redimi 265.1
et manumitti debet. quod si dominus eum non uendat,
sane extinguitur fideicommissa libertas, quia hoc <casu>
pretii computatio nulla interuenit.
Qui autem ex 266.1
fideicommisso manumittitur, non testatoris fit libertus,
etiamsi testatoris seruus <fuerit>, sed eius, qui man<u-
mit>tit.
At qui directo testamento liber esse iube- 267.1
tur, uelut hoc modo: stichvs servvs <mevs> liber
esto, uel hoc: stichvm servvm mevm libervm
esse ivbeo, i<s ipsius testa>toris fit libertus. nec alius
ullus directo ex testamento libertatem habere potest, 5
quam qui utroque tempore testatoris ex iur<e Qui-
ritium fuerit, et quo f>ace<ret> testamentum et qu<o> more-
retur.
  Multum autem diff<erunt ea>, quae per fidei- 268.1
commissum rel<incu>ntur, ab his, qu<ae> directo iure
legantur.
Nam ecce per fideicommissum * * * 269.1
heredis relinqui potest: cum alioquin legatum * * *
inutile sit.
Item intestatus moriturus potest ab 270.1
eo, ad quem bona eius pertinent, fidei<commissum> alicui
relinquere; cum alioquin ab eo legari non possit.
<Item legatum codicillis> relictum non aliter ualet, 270a.1
quam si a testatore confirmati fuerint, id est, nisi in
testamento caue<rit> * * * testator, ut quidquid in
codicillis scripserit, id ratum sit; fideicommissum
uero etiam non confirmatis codicillis relinqui potest. 5
Item a legatario legari non potest, sed fideicom- 271.1
missum relinqui potest. quin etiam ab eo quoque,
cui per fideicommissum relinquimus, rursus alii per
fideicommissum relinquere possumus.
Item seruo 272.1
alieno directo libertas dari non potest, sed per fidei-
commissum potest.
Item codicillis nemo heres 273.1
institui potest neque exheredari, quamuis testamento
confirmati sint; at is, qui testamento heres institutus
est, potest codicillis rogari, ut eam hereditatem alii
totam uel ex parte restituat, quamuis testamento codi- 5
cilli confirmati non sint.
Item mulier, quae ab 274.1
eo, qui centum milia aeris census est, per legem Vo-
coniam he<r>es institui non potest, tamen fideicommisso
relictam sibi hereditatem capere potest.
Latini 275.1
quoque, qui hereditates legataque directo iure lege
Iunia capere prohibentur, ex fideicommisso capere
possunt.
Item cum senatus consulto prohibitum 276.1
sit proprium seruum minorem annis xxx liberum et
heredem instituere, plerisque placet posse nos iubere
liberum esse, cum annorum xxx erit, et rogare, ut
tunc illi restituatur hereditas. 5
Item quamuis non 277.1
<possimus> post mortem eius, qui nobis heres extiterit,
alium in locum eius heredem instituere, tamen possu-
mus eum rogare, ut, cum morietur, alii eam heredi-
tatem totam uel ex parte restituat; et quia post mor- 5
tem quoque heredis fideicommissum dari potest, idem
efficere possumus et si ita scripserimus: cvm titivs
heres mevs mortvvs erit, volo hereditatem
meam ad pvblivm maevivm pertinere. utroque
autem modo, tam hoc quam illo, Titius heredem 10
suum obligatum relinquit de fideicommisso restituendo.
Praeterea legata <per> formulam petimus; fideicom- 278.1
missa uero Romae quidem apud consulem uel apud
eum praetorem, qui praecipue de fideicommissis ius
dicit, persequimur, in prouinciis uero apud praesidem
prouinciae. 5
Item de fideicommissis semper in 279.1
urbe ius dicitur, de legatis uero, cum res agun<tur>.
Item fideicommissorum usurae et fructus deben- 280.1
tur, si modo moram solutionis fecerit, qui fideicom-
missum debebit; legatorum uero usurae non debentur,
idque rescripto diui Hadriani significatur. scio tamen
Iuliano placuisse in eo legato, quod sinendi modo 5
relinquitur, idem iuris esse, quod in fideicommissis;
quam sententiam et his temporibus magis optinere
uideo.
Item legata Grae<c>e scripta non ualent; 281.1
fideicommissa uero ualent.
Item si legatum per 282.1
damnationem relictum heres infi<ti>etur, in duplum cum
eo agitur; fideicommissi uero nomine semper in sim-
plum persecutio est.
Item <quod> quisque ex fidei- 283.1
commisso plus debito per errorem soluerit, repetere
potest; at id, quod ex causa falsa per damnationem
legati plus debito solutum sit, repeti non potest. idem
scilicet iuris est de eo legato, quod non debitum uel 5
ex hac uel ex illa causa per errorem solutum fuerit.
  Erant etiam aliae differentiae, quae nunc non 284.1
sunt.
Ut ecce peregrini poterant fideicommissa 285.1
capere, et fere haec fuit origo fideicommissorum.
sed postea id prohibitum est, et nunc ex oratione
diui Hadriani senatus consultum factum est, ut ea
fideicommissa fi<s>co uindicarentur. 5
Caelibes quo- 286.1
que, qui per legem Iuliam hereditates legataque ca-
pere prohibentur, olim fideicommissa uidebantur ca-
pere posse.
Item orbi, qui per legem Papiam 286a.1
ob id, quod liberos non habent, dimidias partes here-
ditatum legatorumque perdunt, olim solida fideicom-
missa uidebantur capere posse. sed postea senatus
consulto Pegasiano proinde fideicommissa quoque ac 5
legata hereditatesque capere posse prohibiti sunt;
eaque translata sunt ad eos, qui <in eo> testamento libe-
ros habent, aut si nulli liberos habebunt, ad popu-
lum, sicuti iuris est in legatis et in hereditatibus, quae
eadem aut simili ex cau<sa caduca fiunt.> 10
<I>tem 287.1
olim incertae personae uel postumo alieno per fidei-
commissum relinqui poterat, quamuis neque heres
institui neque legari ei posset. sed senatus consulto,
quod auctore diuo Hadriano factum est, idem in 5
fideicommissis, quod in legatis hereditatibusque consti-
tutum est.
Item poenae nomine iam non dubi- 288.1
tatur nec per fideicommissum quidem relinqui posse.
  Sed quamuis in multis iuris partibus longe 289.1
latior causa sit fideicommissorum quam eorum, quae
directo relincuntur, in quibusdam tantundem ualeant,
tamen tutor non aliter testamento dari potest quam
directo, ueluti hoc modo: liberis meis <ti>tivs tvtor 5
esto, uel ita: liberis meis titivm tvtorem do; per
fideicommissum uero dari non potest.