COMMENTARIVS TERTIVS
  <Intestatorum hereditates ex lege xii tabularum 3.1.1
primum ad suos heredes pertinent>.
<Sui autem here- 2.1
des existimantur liberi, qui in potestate morientis fue-
runt, ueluti filius filiaue, nepos neptisue ex filio, prone-
pos proneptisue ex nepote filio nato prognatus prognataue.
nec interest, utrum naturales sint liberi an adoptiui. 5
ita demum tamen nepos neptisue et pronepos proneptisue
suorum heredum numero sunt, si praecedens persona
desierit in potestate parentis esse, siue morte id acci-
derit siue alia ratione, ueluti emancipatione; nam si
per id tempus, quo quis moriatur, filius in potestate 10
eius sit, nepos ex eo suus heres esse non potest. idem
et in ceteris deinceps liberorum personis dictum intellege-
mus>.
<Vxor quoque, quae in manu eius, qui mori- 3.1
tur, est, ei sua heres est, quia filiae loco est. item
nurus, quae in filii manu est, nam et haec neptis loco
est. sed ita demum erit sua heres, si filius, cuius in
manu fuerit, cum pater moritur, in potestate eius non 5
sit. idemque dicemus et de ea, quae in nepotis manu
matrimonii causa sit, quia proneptis loco est>.
<Postumi 4.1
quoque, qui si uiuo parente nati essent, in potestate
eius futuri forent, sui heredes sunt>.
<Idem iuris est 5.1
de his, quorum nomine ex lege Aelia Sentia uel ex sena-
tus consulto post> mortem patris causa probatur: nam
et hi uiuo patre causa probata in potestate eius futuri
essent. 5
Quod etiam de eo filio, qui ex prima se- 6.1
cundaue mancipatione post mortem patris manu-
mittitur, intellegemus.
Igitur cum filius filiaue et 7.1
ex altero filio nepotes neptesue extant, pariter ad
hereditatem uocantur; nec qui gradu proximior est,
ulteriorem excludit. aequum enim uidebatur nepotes
neptesue in patris sui locum portionemque succedere. 5
pari ratione et si nepos neptisue sit ex filio et ex
nepote pronepos <pro>neptisue, simul omnes uocantur ad
hereditatem.
Et quia placebat nepotes neptesue, 8.1
item pronepotes proneptesue in parentis sui locum
succedere, conueniens esse uisum est non in capita,
sed <in> stirpes hereditatem diuidi, ita ut filius par-
tem dimidiam hereditatis ferat et ex altero filio duo 5
pluresue nepotes alteram dimidiam, item si ex duobus
filiis nepotes extent et ex altero filio unus forte uel
duo, ex altero tres aut quattuor, ad unum aut ad
duos dimidia pars pertineat et ad tres aut quattuor
altera dimidia. 10
  Si nullus sit suorum heredum, tunc hereditas 9.1
pertinet ex eadem lege xii tabularum ad adgnatos.
Vocantur autem adgnati, qui legitima cognatione 10.1
iuncti sunt. legitima autem cognatio est ea, quae p<er>
u<i>rilis sexus persona<s coniungitur. itaque eodem p>atre
nati fratres agna<ti si>b<i sunt, qui etiam consanguinei>
uocantur, nec requiritur, an etiam matrem eandem 5
habuerint. item patruus fratris filio et inuicem is illi
agnatus est. eodem numero sunt fratres patrueles inter
se, id est qui ex duobus fratribus progenerati sunt,
quos plerique et<iam> consobrinos uocant; qua ratione
scilicet etiam ad plures gradus agnationis peruenire 10
poterimus.
Non tamen omnibus simul agnatis dat 11.1
lex xii tabularum hereditatem, sed his, qui tum, cum
certum est aliquem intestatum decessisse, proximo
gradu sunt.
Nec in eo iure successio est. ideoque 12.1
si agnatus proximus hereditatem omiserit uel, ante-
quam adierit, decesserit, sequentibus nihil iuris ex lege
competit.
Ideo autem non mortis tempore quis 13.1
<proxi>mus fuerit, requirimus, sed eo tempore, quo
certum fuerit aliquem intestatum decessisse, quia si
quis <testamento fa>cto decesserit, melius esse uisum est
tunc . . . . requiri proximum, cum certum esse coepe- 5
rit neminem ex eo testamento fore heredem.
Quod 14.1
ad feminas tamen attinet, in hoc iure aliud in ipsa-
rum hereditatibus capiendis placuit, aliud in cetero-
rum [bonis] ab his capiendis. nam feminarum <here-
dita>tes proinde ad nos agnationis iure redeunt atque 5
masculorum, nostrae uero hereditates ad feminas ultra
consanguineorum gradum non pertinent. itaque soror
fratri sororiue legitima heres est, amita uero et fratris
filia legitima heres esse <non potest; sororis autem nobis
loco est> etiam mater aut nouerca, quae per in manum 10
conuentionem apud patrem nostrum iura filiae nancta
est.
Si ei, qui defunctus erit, si<t> frater et alterius 15.1
fratris filius, sicut ex superioribus intellegitur, frater
prior est, quia gradu praecedit. sed alia facta est
iuris interpretatio inter suos heredes.
Quod si de- 16.1
functi nullus frater extet, <sed> sint liberi fratrum, ad
omnes quidem hereditas pertinet; sed quaesitum est,
si dispari forte numero sint nati, <uel>ut ex uno unus
uel duo, ex altero tres uel quattuor, utrum in stirpes 5
diuidenda sit hereditas, sicut inter suos heredes iuris
est, an potius in capita. iam dudum tamen placuit
in capita diuidendam esse hereditatem. itaque quot-
quot erunt ab utraque parte personae, in tot portiones
hereditas diuidetur, ita ut singuli singulas portiones 10
ferant.
  Si nullus agnatus sit, eadem le<x> xii tabularum 17.1
gentiles ad hereditatem uocat. qui sint autem gen-
tiles, primo commentario rettulimus; et cum illic ad-
monuerimus totum gentilic<i>um ius in desuetudinem
abisse, superuacuum est hoc quoque loco de eadem re 5
<iterum> curiosius tractare.
  Hactenus lege xii tabularum finitae sunt in- 18.1
testatorum hereditates. quod ius quemadmodum stric-
tum fuerit, palam est intellegere.
Statim enim 19.1
emancipati liberi nullum ius in hereditatem parentis
ex ea lege habent, cum desierint sui heredes esse.
<I>dem iuris est, si ideo liberi non sint in potestate 20.1
patris, quia sint cum eo ciuitate Romana donati nec
ab imperatore in potestatem redacti fuerint.
Item 21.1
agnati kapite deminuti non admittuntur ex ea lege ad
hereditatem, quia nomen agnationis capitis deminutione
perimitur.
Item proximo agnato non adeunte here- 22.1
ditatem nihilo magis sequens iure legitimo admittitur.
Item feminae agnatae, quaecumque consanguineo- 23.1
rum gradum excedunt, nihil iuris ex lege habent.
Similiter non admittuntur cognati, qui per femi- 24.1
nini sexus personas necessitudine iunguntur, adeo qui-
dem, ut nec inter matrem et filium filiamue ultro
citroque hereditatis capiendae ius conpetat, praeter-
quam si per in manum conuentionem consanguinitatis 5
iura inter eos constiterint.
  Sed hae iuris iniquitates edicto praetoris emen- 25.1
datae sunt.
Nam eos omnes, qui legitimo iure 26.1
deficiuntur, uocat ad hereditatem, proinde ac si in
potestate parentis mortis tempore fuissent, siue soli
sint, siue etiam sui heredes, id est qui in potestate
patris fuerunt, concurrant. 5
Ad<g>natos autem capite 27.1
deminutos non secundo gradu post suos heredes uocat,
id est, non eo gradu uocat, quo per legem uocaren-
tur, si kapite minuti non essent, sed tertio proximi-
tatis nomine. licet enim capitis deminutione ius legi- 5
timum perdiderint, certe cognationis iura retinent.
itaque si quis alius sit, qui integrum ius agnationis
habebit, is potior erit, etiamsi longiore gradu fuerit.
Idem iuris est, ut quidam putant, in eius agnati 28.1
persona, qui proximo agnato omittente hereditatem
nihilo magis iure legitimo admittitur; sed sunt, qui
putant hunc eodem gradu a praetore uocari, quo etiam
per legem agnatis hereditas datur. 5
Feminae certe 29.1
agnatae, quae consanguineorum gradum excedunt, tertio
gradu uocantur, id est, si neque suus heres neque
agnatus <u>llus erit.
Eodem gradu uocantur etiam 30.1
eae personae, quae per feminini sexus personas copu-
latae sunt.
Liberi quoque, qui in adoptiua familia 31.1
sunt, ad naturalium parentum hereditatem hoc eodem
gradu uocantur.
  Quos autem praetor uocat ad hereditatem, hi 32.1
heredes ipso quidem iure non fiunt: nam praetor
heredes facere non p<otest; per legem enim tantum uel
similem iuris co>n<stitutionem> h<eredes fi>unt, uelut per
senatus consultum et constitutionem principalem: sed 5
<cum eis praetor dat bonorum possessionem>, loco here-
dum <con>stituuntur.
  A<dhuc autem etia>m alios conplures gradus p<rae- 33.1
tor facit in bonorum possessionibus dandis>, d<um i>d
ag<it>, n<e quis sine succ>es<sore moriatur>. de quibus in
his commentariis consul<to non agimus, quia> hoc ius
t<o>tum propriis commentariis <exsecuti sumus>. 5
<Hoc> 33a.1
solum admonuisse sufficit, * * *
* * *
* * * <per> in man<um conuen>tio-
nem iura consanguin<itatis> nacta * * * 5
* * *
  <Aliquando tamen neque emendandi neque im- 34.1
pugnandi ueteris iuris, sed> mag<is confirmandi gratia
pollicetur bonorum possessionem. nam illis quoque>, qui
rec<te facto testamento heredes instituti sunt>, dat se<cun-
dum tabulas bonorum possessionem: item ab in>testa<to> 5
heredes suos et agn<ato>s ad bonorum possessionem
uocat. quibus casibus beneficium eius in eo solo ui-
detur aliquam utilitatem habere, ut is, qui ita bono-
rum possessionem petit, interdicto, cuius principium
est qvorvm bonorvm, uti possit, cuius interdicti quae 10
sit utilitas, suo loco proponemus; alioquin remota quo-
que bonorum possessione ad eos hereditas pertinet
iure ciuili.
  Ceterum saepe quibusdam ita datur bonorum 35.1
possessio, ut is, cui data sit, <non> optineat hereditatem;
quae bonorum possessio dicitur sine re.
Nam si 36.1
uerbi gratia iure facto testamento heres inst<i>tutus cre-
uerit hereditatem, sed bonorum possessionem secun-
dum tabulas testamenti petere noluerit, contentus eo,
quod iure ciuili heres sit, nihilo minus ii, qui nullo 5
facto testamento ad intestati bona uocantur, possunt
petere bonorum possessionem; sed sine re ad eos [here-
ditas] pertinet, cum testamento scriptus heres euin-
cere hereditatem possit.
Idem iuris est, si inte- 37.1
stato aliquo mortuo suus heres nolu<e>r<it> petere <bono-
rum> possessionem, <c>ontentus l<egitimo iure. nam> et
agnato competit quidem bonorum possessio, sed sine
re, quia euinci hereditas a suo herede potest. et 5
illud conuenien<ter dice>tur: si ad agnatum iure ciuili
pertinet hereditas et is adierit hereditatem, sed bono-
rum possessionem petere noluerit, et si quis ex proxi-
mis cognatis petierit, sine re habebit bonorum pos-
sessionem propter eandem rationem. 10
Sunt et alii 38.1
quidam similes casus, quorum aliquos superiore com-
mentario tradidimus.
  Nunc de libertorum bonis uideamus. 39.1
Olim 40.1
itaque licebat liberto patronum suum <im>pune testa-
mento praeterire. nam ita demum lex xii tabularum
ad hereditatem liberti uocabat patr<on>um, si intestatus
mortuus esset libertus nullo suo herede <re>licto. itaque 5
intestato quoque mortuo liberto, si is suum heredem
reliquerat, nihil in bonis eius patrono iuris erat; et si
quidem ex naturalibus liberis aliquem suum heredem
reliquisset, nulla uidebatur esse querella; si uero uel
adoptiuus filius filiaue uel uxor, quae in manu esset, 10
<suus uel> sua heres esse<t>, aperte ini<qu>um erat nihil
iuris patrono superesse.
Qua de causa postea prae- 41.1
toris edicto haec iuris iniquitas emendata est. siue
enim faciat testamentum libertus, iubetur ita testari,
ut patrono suo partem dimidiam bonorum suorum
relinquat, et si aut nihil aut minus quam partem 5
dimidiam reliquerit, datur patrono contra tabulas testa-
menti partis dimidiae bonorum possessio; si uero in-
testatus moriatur suo herede relicto adoptiuo filio <uel>
uxore, quae in manu ipsius esset, uel nuru, quae in
manu filii eius fuerit, datur aeque patrono aduersus 10
hos suos heredes partis dimidiae bonorum possessio.
prosunt autem liberto ad excludendum patronum na-
turales liberi, non solum quos in potestate mortis
tempore habet, sed etiam emancipati et in adoptionem
dati, si modo aliqua ex parte heredes scripti <sint aut 15
praeteriti con>tra tabulas testamenti bonorum possessio-
nem ex edicto petierint; nam exheredati nullo modo
repellunt patronum.
Postea lege Papia aucta sunt 42.1
iura patronorum, quod ad locupletiores libertos per-
tinet. cautum est enim ea lege, ut ex bonis eius, qui
sestertium <centum> mili<bus amplius> patrimonium rel<i-
que>rit et pauciores quam tres liberos habebit, siue is 5
testamento facto siue intestato mortuus erit, uirilis
pars patrono debeatur; itaque cum unum filium unamue
filiam heredem reliquerit libertus, proinde pars dimi-
dia patrono debetur, ac si sine ullo filio filiaue more-
retur; cum uero duos duasue heredes reliquerit, tertia 10
pars debetur; si tres reli<n>quat, repellitur patronus.
In bonis libertinarum nullam iniuriam antiquo iure 43.1
patiebantur patroni. cum enim hae in pat<ro>norum
legitima tutela essent, non aliter scilicet testamentum
facere poterant quam patrono auctore; itaque siue
auctor ad testamentum faciendum factus e<rat, aut de 5
se queri debebat, quod he>r<es a liberta> relictus <non erat,
aut ipsum ex testamento, si heres ab ea reli>ctus erat,
<seque>batur hereditas. si uero auctor ei fa<ctu>s non
erat et intestata liberta moriebat<ur>, ad <eundem, quia
suos heredes femina habere non potest, hereditas per>ti- 10
nebat: nec enim ullus olim <alius iure ciuili heres erat,
qui> posset patronum a bonis lib<ertae intestatae re>pel-
lere.
Sed postea lex Papia cum quattuor libero- 44.1
rum iure libertinas tutela patronorum liberaret et eo
modo concederet eis etiam sine tutoris auctoritate <testa-
mentum facere, prospexit>, ut pro numero liberor<um,
quos liberta mortis tempo>re habuerit, uirilis pars patrono 5
debeatur; ergo ex bonis eius, quae * * *
* * *
* * * <heredit>as ad patronum pertinet.
  Quae diximus de patrono, eadem intellegemus 45.1
et de filio patroni, item de ne<po>te <e>x filio <et de> pro-
nepo<te ex nepote fil>io nato pro<gn>ato.
Filia uero 46.1
patroni et <neptis> ex filio et pronep<tis ex> nepote filio
nat<o> progna<ta> ol<im> quide<m habebant idem ius, quod
l>ege xii tabularum patrono datum est; praetor <autem
non nisi uirilis> sex<us> patronorum liber<os uocat; filia 5
uero ut contra tabulas> testamenti liberti <aut> ab in-
testato contra filium adoptiuum uel uxorem nurumue,
quae in manu fuerit, bonorum possessionem petat,
trium liberorum iure lege Papia consequitur; aliter hoc
ius non habet. 10
Sed ut ex bonis libertae testatae 47.1
quattuor liberos habentis uirilis pars ei debeatur, ne
liberorum quidem iure consequitur, ut quidam putant;
sed tamen intestata liberta mortua uerba legis Papiae
faciunt, ut ei uirilis pars debeatur; si uero testamento 5
facto mortua sit liberta, tale ius ei datur, quale datum
est contra tabulas testamenti liberti, id est, quale et
uirili<s> sexus patronorum liberi contra tabulas testa-
menti liberti habent, quamuis parum diligenter ea pars
legis scripta sit. 10
Ex <h>is apparet e<x>traneos here- 48.1
des patronorum longe remotos <ess>e ab om<n>i eo iure,
quod uel in <in>testatorum bonis uel <cont>ra tabulas
testamenti patrono competit.
  Patronae olim ante legem Papiam hoc solum 49.1
ius habebant in bonis libertorum, quod etiam patronis
<e>x lege xii tabularum datum est. nec enim ut contra
tabulas te<sta>menti ingrati liberti uel ab intestato con-
tra filium adoptiuum uel uxorem nurumue bonorum 5
possessionem partis dimidiae peterent, praetor similiter
ut de patrono liberisque eius curabat.
Sed lex 50.1
Papia duobus liberis honora<t>ae ingenuae patronae,
libertinae tribus eadem fere iura dedit, quae ex edicto
praetoris patroni habent; trium uero liberorum iure
honoratae ingenuae patronae ea iura dedit, quae per 5
eandem legem patrono data sunt; libertinae autem
patronae non idem iuris praestitit.
Quod autem 51.1
ad libertinarum bona pertinet, si quidem intestatae
decesserint, nihil noui patronae liberis honoratae lex
Papia praestat; itaque si neque ipsa patrona neque
liberta kapite deminuta sit, ex lege xii tabularum ad 5
eam hereditas pertinet, et excluduntur libertae liberi;
quod iuris est, etiam si liberis honorata non sit pa-
trona; numquam enim, sicut supra diximus, feminae
suum heredem habere possunt. si uero uel huius uel
illius kapitis deminutio interueniat, rursus liberi libertae 10
excludunt patronam, quia legitimo iure kapitis demi-
nutione <p>erempto euenit, ut liberi libertae cognationis
iure potiores habeantur.
Cum autem testamento 52.1
facto moritur liberta, ea quidem patrona, quae liberis
<h>onorata non est, nihil iuris habet contra libertae
testamentum; ei uero, quae liberis honorata sit, hoc
ius tribuitur per legem Papiam, quod habet ex edicto 5
patronus contra tabulas liberti.
  Eadem lex patronae filio liberis honorato . . . 53.1
patroni iura dedit; sed in huius persona etiam unius
filii filiaeue ius sufficit.
  Hactenus omnia iura quasi per indicem teti- 54.1
gisse satis est. alioquin diligentior interpretatio pro-
priis commentariis exposita est.
  Sequitur, ut de bonis Latinorum libertinorum 55.1
dispiciamus.
Quae pars iuris ut manifestior fiat, 56.1
admonendi sumus, id quod alio loco diximus, eos, qui
nunc Latini Iuniani dicuntur, olim ex iure Quiritium
seruos fuisse, sed auxilio praetoris in libertatis forma
seruari solitos; unde etiam res eorum peculii iure ad 5
patronos pertinere solita est. postea uero per legem
Iuniam eos omnes, quos praetor in libertate tuebatur,
liberos esse coepisse et appellatos esse Latinos Iunia-
nos: Latinos ideo, quia lex eos liberos proinde esse
uoluit, atque si essent ciues Romani ingenui, qui ex 10
urbe Roma in Latinas colonias deducti Latini colo-
niarii esse coeperunt; Iunianos ideo, quia per legem
Iuniam liberi facti sunt, etiamsi non essent ciues Ro-
mani. legis itaque Iuniae lator cum intellegeret futu-
rum, ut ea fictione res Latinorum defunctorum ad pa- 15
tronos pertinere desinerent, quia scilicet neque ut serui
decederent, ut possent iure peculii res eorum ad pa-
tronos pertinere, neque liberti Latini hominis bona
possent manumissionis iure ad patronos pertinere,
necessarium existimauit, ne beneficium istis datum in 20
iniuriam patronorum conuerteretur, cauere [uoluit],
ut bona eorum proinde ad manumissores pertinerent,
ac si lex lata non esset. itaque iure quodam modo
peculii bona Latinorum ad manumissores ea lege per-
tinent. 25
Unde accidit, ut longe differant ea iura, 57.1
quae in bonis Latinorum ex lege Iunia constituta sunt,
ab his, quae in hereditate ciuium Romanorum liber-
torum obseruantur.
Nam ciuis Romani liberti 58.1
hereditas ad extraneos heredes patroni nullo modo
pertinet; ad filium autem patroni nepotesque ex filio
et pronepotes ex nepote <filio nato> prognatos omni
modo pertinet, etiamsi <a> parente fuerint exheredati; 5
Latinorum autem bona tamquam peculia seruorum
etiam ad extraneos heredes pertinent et ad liberos
manu<missoris> exheredatos non pertinent.
Item 59.1
ciuis Romani liberti hereditas ad duos pluresue pa-
tronos aequaliter pertinet, licet dispar in eo seruo do-
minium habuerint; bona uero Latinorum pro ea parte
pertinent, pro qua parte quisque eorum dominus fueri<t>. 5
Item in hereditate ciuis Romani liberti patronus 60.1
alterius patroni filium excludit, et filius patroni alte-
rius patroni nepotem repellit; bona autem Latinorum
et ad ipsum patronum et ad <a>lterius patroni heredem
simul pertinent, pro qua parte ad ipsum manumisso- 5
rem pertinerent.
Item si unius patroni tres forte 61.1
liberi sunt et alterius unus, hereditas ciuis Romani
liberti in capita diuiditur, id est tres fratres tres por-
tiones ferunt et unus quartam; bona uero Latinorum
pro ea parte ad successores pertinent, pro qua parte 5
ad ipsum manumissorem pertinerent.
Item si 62.1
alter ex [is] patronis suam partem in hereditate ciuis
Romani liberti spernat uel ante moriatur, quam cernat,
tota hereditas ad alterum pertinet; bona autem Latini
pro parte deficientis patroni caduca fiunt et ad po- 5
pulum pertinent.
  Postea Lupo et Largo consulibus senatus cen- 63.1
suit, ut bona Latinorum primum ad eum pertinerent,
qui eos liberasset; deinde ad liberos eorum non nomi-
natim exheredatos, uti quisque proximus esset; tunc
antiquo iure ad heredes eorum, qui liberassent, per- 5
tinerent.
Quo senatus consulto quidam <id> actum 64.1
esse putant, ut in bonis Latinorum eodem iure uta-
mur, quo utimur in hereditate ciuium Romanorum
libertinorum. idque maxime Pegaso placuit; quae
sententia aperte falsa est. nam ciuis Romani liberti 5
hereditas numquam ad extraneos patroni heredes per-
tinet; bona autem Latinorum etiam ex hoc ipso se-
natus consulto non obstantibus liberis manumissoris
etiam ad extraneos heredes pertine<n>t. item in here-
ditate ciuis Romani liberti liberis manumissoris nulla 10
exheredatio nocet, in bonis Latinorum nocere nomi-
natim factam exheredationem ipso senatus consulto
significatur. uerius est ergo hoc solum eo senatus
consulto actum esse, ut manumissoris liberi, qui nomi-
natim exheredati non sint, praeferantur extraneis here- 15
dibus.
Itaque emancipatus filius patroni praeteri- 65.1
tus, quamuis contra tabulas testamenti parenti<s> sui
bonorum possessionem non petierit, tam<en> extraneis
heredibus in bonis Latinorum poti<or> habetur.
Item 66.1
filia ceterique sui heredes licet iure ciuili inter ceteros
exheredati sint et ab omni hereditate patris sui sum-
moueantur, tamen in bonis Latinorum, nisi nominatim
a parente fuerint exheredati, potiores erunt extraneis 5
heredibus.
Item ad liberos, qui ab hereditate pa- 67.1
rentis se abstinuerunt, <nihilo minus tamen b>ona Lati-
norum pertinent; <scilicet quia> exheredati nullo modo
dici possunt, non magis quam qui testamento silentio
praeteriti sunt. 5
Ex <h>is omnibus satis illud appa- 68.1
ret, si is, qui Latinum fecerit, * * *
* * *
* * *
Item illud quoque constare uidetur, si 69.1
solos liberos ex disparibus partibus patron<us> * * *
* * *
* * * tant, ad eos pertinere, quia
nullo interueniente extraneo herede senatus consulto 5
locus non est.
Sed si cum liberis suis etiam ex- 70.1
traneum heredem patronus reliquerit, Caelius Sabinus
ait tota bona pro uirilibus partibus ad liberos de-
functi pertinere, quia cum extraneus heres interuenit,
non habet lex Iunia locum, sed senatus consultum; 5
Iauolenus autem ait tantum eam partem ex senatus
consulto liberos patroni pro uirilibus partibus habitu-
ros esse, quam extranei heredes ante senatus consul-
tum lege Iunia habituri essent, reliquas uero partes
pro hereditariis partibus ad eos pertinere. 10
Item 71.1
quaeritur, an hoc senatus consultum ad eos patroni
liberos pertineat, qui ex filia nepteue procreantur, id
est, ut nepos meus ex filia potior sit in bonis Latini
mei quam extraneus heres; item <an> ad maternos La- 5
tinos hoc senatus consultum pertineat, quaeritur, id
est, ut in bonis Latini materni potior sit patronae
filius quam heres extraneus matris. Cassio placuit
utroque casu locum esse senatus consulto; sed huius
sententiam plerique inprobant, quia senatus de his 10
liberis patronorum nihil sentiat, qui aliam familiam
sequerentur; idque ex eo adparere, quod nominatim
exheredatos summoueat; nam uidetur de his sentire,
qui exheredari a parente solent, si heredes non insti-
tuantur; neque autem matri filium filiamue neque 15
auo materno n<e>potem neptemue, si eum eamue here-
dem non instituat, exheredare necesse est, siue de iure
ciuili quaeramus siue de edicto praetoris, quo prae-
teritis liberis contra tabulas testamenti bonorum pos-
sessio promittitur. 20
  Aliquando tamen ciuis Romanus libertus tam- 72.1
quam Latinus moritur, uelut si Latinus saluo iure
patroni ab imperatore ius Quiritium consecutus fuerit.
nam, ut diuus Traianus constituit, si Latinus inuito uel
ignorante patrono ius Quiritium ab imperatore con- 5
secutus sit, [quibus casibus], dum uiuit iste libertus,
ceteris ciuibus Romanis libertis similis est et iustos
liberos procreat, moritur autem Latini iure, nec ei
liberi eius heredes <es>se possunt; et in hoc tantum
habet testamenti factionem, ut patronum heredem in- 10
stituat eique, si heres esse noluerit, alium substituere
possit.
Et quia hac constitutione uidebatur effec- 73.1
tum, ut ne umquam isti homines tamquam ciues Ro-
mani morerentur, quamuis eo iure postea usi essent,
quo uel ex lege Aelia Sentia uel ex senatus consulto
ciues Romani essent, diuus Hadrianus iniquitate rei 5
motus auctor fuit senatus consulti faciundi, ut qui
ignorante uel recusante patrono ab imperatore ius
Quiritium consecuti essent, si eo iure postea usi essent,
quo ex lege Aelia Sentia uel ex senatus consulto, si
Latini mansissent, ciuitatem Romanam consequeren- 10
tur, proinde ipsi haberentur, ac si lege Aelia Sentia
uel senatus consulto ad ciuitatem Romanam per-
uenissent.
  Eorum autem, quos lex Aelia Sentia dediti- 74.1
ciorum numero facit, bona modo quasi ciuium Roma-
norum libertorum modo quasi Latinorum ad patro-
nos pertinent.
Nam eorum bona, qui si <i>n aliquo 75.1
uitio non essent, manumissi ciues Romani futuri essent,
quasi ciuium Romanorum patronis eadem lege tribuun-
tur. non tamen hi habent etiam testamenti factio-
nem. nam id plerisque placuit, nec inmerito. nam 5
incredibile uidebatur pessimae condicionis hominibus
uoluisse legis latorem testamenti faciundi ius conce-
dere.
Eorum uero bona, qui si non in aliquo 76.1
uitio essent, manumissi futuri Latini essent, proinde
tribuuntur patronis, ac si Latini decessissent. nec me
praeterit non satis in ea re legis latorem uoluntatem
suam uerbis expre<ssi>sse. 5
  Videamus autem et de <e>a successione, quae 77.1
nobis ex emptione bonorum competit.
Bona autem 78.1
ueneunt aut uiuorum aut mortuorum: uiuorum, uelut
eorum, qui fraudationis causa latitant nec absentes
defenduntur; item eorum, qui ex lege Iulia bonis ce-
dunt; item iudicatorum post tempus, quod eis partim 5
lege xii tabularum, partim edicto praetoris ad expe-
diendam pecuniam tribuitur. mortuorum bona ueneunt
uelut eorum, quibus certum est neque heredes neque
bonorum possessores neque ullum alium iustum suc-
cessorem existere. 10
<Et> si quidem uiui bona uene- 79.1
ant, iubet ea praetor per dies continuos xxx possideri
et proscribi, si uero mortui, per dies xv; postea
iubet conuenire creditores et ex eo numero magistrum
creari, id est eum, per quem bona ueneant. itaque 5
si uiui bona ueneant, in diebus <x legem bonorum> u<en-
dundorum> fieri iubet, si mortui, in dimidio. <die>bus
tandem uiui bona xxx, mortui uero xx emptori ad-
dici iubet. quare autem tardius uiuentium bonorum
uenditionem compleri iubet, illa ratio est, quia de 10
uiuis curandum erat, ne facile bonorum uenditiones
paterentur.
Neque autem bonorum possessorum 80.1
neque bonorum emptorum <res> pleno iure fiunt, sed
in bonis efficiunt<ur; ex iure Quiritium> autem ita
demum adquiruntur, si usuceperunt. interdum qui-
dem bonorum emptoribus n<e u>sus quidem capio con- 5
tingit, uelut si pereos . . . . . . . bonorum emptor
* * *
Item quae debi<ta sunt ei, cuius fuerunt bona>, aut 81.1
ipse debuit, neque bonorum possessor ne<que> bon<or>um
emptor ipso iure debet <aut ipsis debentur, et i>d<eo> de
omnibus rebus <utilibus actionibus et agunt et conueniun-
tur, quas> in sequenti commentario proponemus. 5
  Sunt autem etiam alterius generis successiones, 82.1
quae neque lege xii tabularum neque praetoris edicto,
sed eo iure, <quod tacito> consensu receptum est, intro-
ductae sunt.
Etenim cum pater familias se in adop- 83.1
tionem de<dit> mulierue in manum conuenit, omnes eius
res incorporales et corporales, quaeque ei debitae sunt,
patri adoptiuo coemptionatoriue adquiruntur exceptis
his, quae per capitis deminutionem pereunt, quales 5
sunt ususfructus, operarum obligatio <libertorum>, quae
per iusiurandum contracta est, et <lites contestatae> legi-
timo iudici<o>.
Ex diuerso quod is debu<it, qui se 84.1
in> adoptionem dedit quaeue in manum conue<nit, non>
transit ad coemptionatorem aut ad patrem adoptiuum,
nisi si hereditarium aes alienum f<uerit; de eo> enim,
quia ipse pater adoptiuus aut coemptionator heres fit, 5
directo tenetur iure, i<s uero, qui> se adoptandum dedit,
quaeue in manum conuenit, desinit esse heres; de
eo uero, quod proprio nomine eae personae debuerint,
licet neque pater adoptiuus teneatur neque coemptio-
nator <et ne> ipse quidem, qui se in adoptionem ded<it, 10
uel ipsa>, quae in manum conuenit, maneat obligatus ob-
ligata<ue>, quia scilicet per capitis diminutionem libere-
tur, tamen in eum eamue utilis actio datur rescissa
capitis deminutione, et, si aduersus hanc actionem non
defendantur, quae bona eorum futura fuissent, si se 15
alieno iuri non subiecissent, uniuersa uendere credito-
ribus praetor permittit.
  <Item si> legitimam h<ereditatem heres, antequam 85.1
cer>nat aut pro herede gerat, alii in iure cedat, plen<o>
iure fit ille heres, cui cessa est hereditas, <proinde ac
si ipse per> legem ad hereditatem uocaretur; quod si
postea quam heres extiterit, cesserit, adhuc heres manet 5
et ob id creditoribus ipse tenebitur; sed res corpo-
rales transferet, proinde ac si singulas in iure cessisset,
debita uero pereunt, eoque modo debitores hereditarii
lucrum faciunt.
Idem iuris est, si testamento 86.1
scriptus heres, postea quam heres extiterit, in iure
cesserit hereditatem; ante aditam uero hereditatem ce-
dendo nihil agit.
Suus autem et necessarius heres 87.1
an aliquid agant in iure cedendo, quaeritur. nostri
praeceptores nihil eos agere existimant; diuersae scho-
lae auctores idem eos agere putant, quod ceteri post
aditam hereditatem; nihil enim interest, utrum ali- 5
quis cernendo aut pro herede gerendo heres fiat an
iuris necessitate hereditati adstringatur.
  <Nunc transeamus> ad obligationes, quarum summa 88.1
diuisio in duas species diducitur: omnis enim obligatio
uel ex contractu nascitur uel ex delicto.
  Et prius uideamus de his, quae ex contractu 89.1
nascuntur. harum autem quattuor genera sunt: aut
enim re <con>trahitur obligatio aut uerbis aut litteris
aut consensu.
  Re contrahitur obligatio uelut mutui datione; 90.1
<mutui autem datio> proprie in his fere rebus contingit,
quae res pondere, numero, mensura consta<nt>, qualis
est pecunia numerata, uinum, oleum, frumentum, aes,
argentum, aurum; quas res aut numerando aut me- 5
tiendo aut pendendo in hoc damus, ut accipientium
fiant et quandoque nobis non eaedem, sed aliae eius-
dem naturae reddantur. unde etiam mutuum appella-
tum est, quia quod ita <ti>bi a me datum est, ex meo
tuum fit. 10
Is quoque, qui non debitum accepit ab 91.1
eo, qui per errorem soluit, re obligatur; nam proinde
ei condici potest si paret evm dare oportere, ac
si mutuum accepisset. unde quidam putant pupillum
aut mulierem, cui sine tutoris auctoritate non debi- 5
tum per errorem datum est, non teneri condictione,
non magis quam mutui datione. sed haec species
obligationis non uidetur ex contractu consistere, quia
is, qui soluendi animo dat, magis distrahere uult ne-
gotium quam contrahere. 10
  Verbis obligatio fit ex interrogatione et re- 92.1
sponsione, uelut dari spondes? spondeo, dabis?
dabo, promittis? promitto, fidepromittis? fide-
promitto, fideivbes? fideivbeo, facies? faciam.
Sed haec quidem uerborum obligatio dari spon- 93.1
des? spondeo propria ciuium Romanorum est; cete-
rae uero iuris gentium sunt, itaque inter omnes ho-
mines, siue ciues Romanos siue peregrinos, ualent. et
quamuis ad Graecam uocem expressae fuerint, uelut 5
hoc modo δώσεις; δώσω· ὁμολογεῖς; ὁμολογῶ· πίστει
κελεύεις; πίστει κελεύω· ποιήσεις; ποιήσω, etiam hae
tamen inter ciues Romanos ualent, si modo Graeci
sermonis intellectum habeant; et e contrario quamuis
Latine enuntientur, tamen etiam inter peregrinos ualent, 10
si modo Latini sermonis intellectum habeant. at illa
uerborum obligatio dari spondes? spondeo adeo
propria ciuium Romanorum est, ut ne quidem in Grae-
cum sermonem per interpretationem proprie transferri
possit, quamuis dicatur a Graeca uoce figurata esse. 15
Unde dicitur uno casu hoc uerbo peregrinum quo- 94.1
que obligari posse, uelut si imperator noster principem
alicuius peregrini populi de pace ita interroget: pacem
fvtvram spondes? uel ipse eodem modo interrogetur.
quod nimium subtiliter dictum est, quia si quid ad- 5
uersus pactionem fiat, non ex stipulatu agitur, sed iure
belli res uindicatur.
Illud dubitari potest, si quis 95.1
* * *
* * * si debitor mulieris iussu eius, dum * * * 95a.1
doti dicat quod debet. alius autem obliga<ri eo>
modo non potest. et ideo si quis ali<us pro mu-
liere dotem uiro promittat, com>muni iure obliga * * *.
Item uno loquente <et sine interrogatione alii pro- 96.1
mittente contrahitur obligatio, si libertus patrono aut
donum aut munus aut operas se daturum esse iurauit,
et>si haec sola causa est, ex qua iureiurando contra-
hitur obligatio. sane ex alia nulla causa iureiurando 5
homines obligantur, utique cum quaeritur de iure
Romanorum. nam apud peregrinos quid iuris sit, sin-
gularum ciuitatium iura requirentes aliud intellegere
poterimus * * *.
  Si id, quod dari stipulamur, tale sit, ut dari 97.1
non possit, inutilis est stipulatio, uelut si quis homi-
nem liberum, quem seruum esse credebat, aut mor-
tuum, quem uiuum esse credebat, aut locum sacrum
uel religiosum, quem putabat humani iuris esse, dari 5
<stipuletur>.
<Item si quis rem, quae in rerum natura 97a.1
esse non potest, uelut hippocentaurum>, stipuletur, aeque
inutilis est stipulatio.
Item si quis sub ea con- 98.1
dicione stipuletur, quae existere non potest, uelut 'si
digito caelum tetigerit', inutilis est stipulatio. sed
legatum sub inpossibili condicione relictum nostri
praeceptores proinde deberi putant, ac si sine condi- 5
cione relictum esset; diuersae scholae auctores nihilo
minus legatum inutile existimant quam stipulationem.
et sane uix idonea diuersitatis ratio reddi potest.
Praeterea inutilis est stipulatio, si quis ignorans 99.1
rem suam esse dari sibi eam stipuletur; quip<pe> quod
alicuius est, id ei dari non potest.
Denique in- 100.1
utilis est talis stipulatio, si quis ita dari stipuletur:
post mortem meam dari spondes? uel ita: <post
mortem tvam dari spondes? ualet autem, si quis ita dari
stipuletur: cvm moriar, dari spondes? uel ita>: cvm 5
morieris, dari spondes? id est, ut in nouissimum
uitae tempus stipulatoris aut promissoris obligatio con-
feratur: nam inelegans esse uisum est ab heredis per-
sona incipere obligationem. rursum ita stipulari non
possumus: pridie qvam moriar, aut pridie qvam 10
morieris, dari spondes? quia non potest aliter in-
tellegi 'pridie quam aliquis morietur', quam si mors
secuta sit; rursus morte secuta in praeteritum reduci-
tur stipulatio et quodam modo talis est: heredi meo
dari spondes? quae sane inutilis est. 15
Quaecum- 101.1
que de morte diximus, eadem et de capitis diminu-
tione dicta intellegemus.
Adhuc inutilis est stipu- 102.1
latio, si quis ad id, quod interrogatus erit, non
responderit, uelut si sestertia x a te dari stipuler, et
tu nummum sesterti<um> v milia promittas, aut si ego
pure stipuler, tu sub condicione promittas. 5
Prae- 103.1
terea inutilis est stipulatio, si ei dari stipulemur, cuius
iuri subiecti non sumus. unde illud quaesitum est, si
quis sibi et ei, cuius iuri subiectus non est, dari stipu-
letur, in quantum ualeat stipulatio. nostri praecepto- 5
res putant in uniuersum ualere et proinde ei soli, qui
stipulatus sit, solidum deberi, atque si extranei nomen
non adiecisset. sed diuersae scholae auctores dimi-
dium ei deberi existimant; pro altera uero parte in-
utilem esse stipulationem. 10
Alia causa est, 103a.1
* * * dari spondes * * * solidum de-
beri et me sol * * * etiam * * *
<Praeterea> inutilis est stipulatio, si ab eo stipuler, 104.1
qui iuri meo subiectus est, item si is a me stipuletur.
seruus quidem et qui in mancipio est et <fi>l<ia familia>s
et quae in manu est, non solum ipsi, cuius iuri sub-
iecti subiectaeue sunt, obligari non possunt, sed ne 5
alii quidem ulli.
Mutum neque stipulari neque 105.1
promittere posse palam est. idem etiam in surdo re-
ceptum est; quia et is, qui stipulatur, uerba promit-
tentis, et qui promittit, uerba stipulantis exaudire
debet. 5
Furiosus nullum negotium gere<re> potest, 106.1
quia non intellegit, quid agat.
Pupillus omne 107.1
negotium recte gerit, ut tamen, sicubi tutoris
auctoritas necessaria sit, adhibeatur, uelut si ipse ob-
ligetur; nam alium sibi obligare etiam sine tutoris
auctoritate potest. 5
Idem iuris est in feminis, quae 108.1
in tutela sunt.
Sed quod diximus de pupillo, 109.1
utique de eo uerum est, qui iam aliquem intellectum
habet; nam infans et qui infanti proximus est non
multum a furioso differt, quia huius aetatis pupilli
nullum intellectum habent. sed in his pupillis prop- 5
ter utilitatem benignior iuris interpretatio facta est.
  Possumus tamen ad id, quod stipulamur, 110.1
alium adhibere, qui idem stipuletur, quem uulgo ad-
stipulatorem uocamus.
Et huic proinde actio 111.1
conpetit proindeque ei recte soluitur ac nobis; sed
quidquid consecutus erit, mandati iudicio nobis resti-
tuere cogetur.
Ceterum potest etiam aliis uerbis 112.1
uti adstipulator, quam quibus nos usi sumus. itaque
si uerbi gratia ego ita stipulatus sim: dari spondes?
ille sic adstipulari potest: idem fide tva promittis?
uel: idem fide ivbes? uel contra. 5
Item minus 113.1
adstipulari potest, plus non potest. itaque si ego se-
stertia x stipulatus sim, ille sestertia v stipulari potest;
contra uero plus non potest. item si ego pure stipu-
latus sim, ille sub condicione stipulari potest; contra 5
uero non potest. non solum autem in quantitate, sed
etiam in tempore minus et plus intellegitur; plus est
enim statim aliquid dare, minus est post tempus dare.
In hoc autem iure quaedam singulari iure obser- 114.1
uantur. nam adstipulatoris heres non habet actionem.
item seruus adstipulando nihil agit, qui ex ceteris
omnibus causis stipulatione domino adquirit. idem de
eo, qui in mancipio est, magis placuit; nam et is 5
serui loco est. is autem, qui in potestate patris est,
agit aliquid, sed parenti non adquirit, quamuis ex
omnibus ceteris causis stipulando ei adquirat; ac ne
ipsi quidem aliter ac<tio> conpetit, quam si sine kapitis
diminutione exierit de potestate parentis, ueluti morte 10
eius aut quod ipse flamen Dialis inauguratus est.
eadem de filia familias et quae in manu est, dicta
intellegemus.
  Pro eo quoque, qui promittit, solent alii obli- 115.1
gari, quorum alios sponsores, alios fidepromissores,
alios fideiussores appellamus.
Sponsor ita inter- 116.1
rogatur: idem dari spondes? fidepromissor <ita>: idem
fidepromittis? fideiussor ita: idem fide tva esse
ivbes? uidebimus de his autem, quo nomine possint
proprie adpellari, qui ita interrogantur: idem dabis? 5
idem promittis? idem facies?
Sponsores qui- 117.1
dem et fidepromissores et fideiussores saepe solemus
accipere, dum curamus, ut diligentius nobis cautum
sit; adstipulatorem uero fere tunc solum adhibemus,
cum ita stipulamur, ut aliquid post mortem nostram 5
detur; <quia enim ut ita nobis detur> stipulando nihil
agimus, adhibetur adstipulator, ut is post mortem
nostram agat; qui si quid fuerit consecutus, de r<esti-
tue>ndo eo mandati iudicio heredi meo tenetur.
  Sponsoris u<ero> et fidepromissoris similis con- 118.1
dicio <est>, fideiussoris ualde dissimilis.
Nam illi 119.1
quidem nullis obligationibus accedere possunt nisi uer-
borum, quamuis interdum ipse, qui promiserit, non
fuerit obligatus, uelut si <mulier> aut pupillus sine tu-
toris auctoritate aut quilibet post mortem suam dari 5
promiserit. at illud quaeritur, si seruus aut peregri-
nus spoponderit, an pro eo sponsor aut fidepromissor
obligetur.
Fideiussor uero omnibus obligationi- 119a.1
bus, id est siue re siue uerbis siue litteris siue con-
sens<u> contractae fuerint obligationes, adici potest. at
ne illud quidem interest, utrum ciuilis an naturalis
obligatio sit, cui adiciatur; adeo quidem, ut pro seruo 5
quoque obligetur, siue extraneus sit, qui a seruo fide-
iussorem accipi<at>, siue ipse dominus in id, quod sibi
debeatur.
Praeterea sponsoris et fidepromissoris 120.1
heres non tenetur, nisi si de peregrino fidepromissore
quaeramus et alio iure ciuitas eius utatur; fideiussoris
autem etiam heres tenetur.
Item sponsor et fide- 121.1
promissor <per> legem Furiam biennio liberantur, et
quotquot erunt numero eo tempore, quo pecunia peti
potest, in tot partes diducetur inter eos obligatio, et
singuli <in> uiriles partes uocabuntur; fideiussores uero 5
perpetuo tenentur, et quotquot erunt numero, singuli
in solidum obligantur. itaque liberum est creditori,
a quo ue<lit, so>lidum petere. sed nunc ex epistula
diui Hadri<ani compe>ll<itur> creditor a singulis, qui modo
soluendo sint, par<tes> pete<re>. eo igitur distat haec 10
epistula a lege Furia, quod si quis ex sponsoribus
aut fidepromissoribus soluendo non sit, hoc onus <ad
ceteros non pertinet, si uero ex fideiussoribus>, ad cete-
ros quoque pertinet.
Sed cum lex Furia tan- 121a.1
tum in Italia locum habeat, euenit, ut in cete<ris> pro-
uinciis sponsores quoque et fidepromissores proinde
ac fideiussores in perpetuum teneantur et singuli in
solid<um> obligentur, nisi ex epistula diui Hadriani hi 5
quoque adiuuen<tur> in parte.
Praeterea inter 122.1
sponsores et fidepromissores lex Apuleia quandam
societatem introduxit. nam si quis horum plus sua
portione soluerit, de eo, quod amplius dederit, aduersus
ceteros actiones constituit. quae lex ante legem Fu- 5
riam lata est, quo tempore in solidum obligabantur.
unde quaeritur, an post legem Furiam adhuc legis
Apuleiae beneficium supersit; et utique extra Italiam
superest. nam lex quidem Furia tantum in Italia
ualet, Apuleia uero etiam in ceteris prouinciis. sed 10
an etiam in Italia beneficium legis Apuleiae supersit,
ualde quaeritur. ad <fideiussores autem lex> Apuleia non
pertinet. itaque si creditor ab uno totum <con>secutus
fuerit, huius sol<i>us detrimentum <e>r<it>, scilicet si is, pro
quo fideiussit, soluendo non sit. sed <ut ex> supra 15
dictis apparet, is, a quo creditor totum petit, poterit
ex epistula diui Hadriani desiderare, ut pro parte in
se detur actio.
Praeterea lege Cicereia cautum 123.1
est, ut is, qui sponsores aut fidepromissores accipiat,
praedicat palam et declaret, et de qua re satis acci-
piat et quot sponsores a<u>t fidepromissores in eam
obligationem accepturus sit; et nisi praedixerit, per- 5
mittitur sponsoribus et fidepromissoribus intra diem
xxx. praeiudicium postulare, quo quaeratur, an ex ea
lege praedictum sit; et si iudicatum fuerit praedictum
non esse, liberantur. qua lege fideiussorum mentio
nulla fit; sed in usu est, etiam si fideiussores accipia- 10
mus, praedicere.
  Sed beneficium legis Corneliae omnibus com- 124.1
mune est. qua lege idem pro eodem apud eundem
eodem anno uetatur in ampliorem summam obligari
creditae pecuniae quam in xx milia; et quamuis spon-
sores uel fidepromissores in amplam pecuniam, uelut 5
in sestertium c milia <se obligauerint, tamen dumtaxat
in xx milia tenentur>. pecuniam autem creditam dici-
mus non solum eam, quam credendi causa damus, sed
omnem, quam tum, cum contrahitur obligatio, cer-
tum est debitum iri, id est, <quae> sine ulla condicione 10
deducitur in obligationem; itaque et ea pecunia, quam
in diem certum dari stipulamur, eodem numero est, quia
certum est eam debitum iri, licet post tempus peta-
tur. appellatione autem pecuniae omnes res in ea
lege significantur; itaque <et> si uinum uel frumentum 15
aut si fundum uel hominem stipulemur, haec lex
obseruanda est.
Ex quibusdam tamen causis per- 125.1
mittit ea lex in infinitum satis accipere, ueluti si
dotis nomine uel eius, quod ex testamento tibi debea-
tur, aut iussu iudicis satis accipiatur. et adhuc lege
uicesima hereditatium cauetur, ut ad eas satisdationes, 5
quae ex ea lege proponuntur, lex Cornelia non per-
tineat.
In eo quoque iure par condicio est 126.1
omnium, sponsorum, fidepromissorum, fideiussorum,
quod ita obligari non possunt, ut plus debeant, quam
debet is, pro quo obligantur. at ex diuerso, ut
minus debeant, obligari possunt, sicut in adstipulato- 5
ris persona diximus; nam ut adstipulatoris, ita et
horum obligatio accessio est principalis obligationis,
nec plus in accessione esse potest quam in principali
reo.
In eo quoque par omnium causa est, 127.1
quod si qui<d> pro reo solueri<n>t, eius reciperandi causa
habe<n>t cum eo mandati iudicium; et hoc amplius
sponsores ex lege Publilia propriam habent actionem
in duplum, quae appellatur depensi. 5
  Litteris obligatio fit ueluti in nominibus 128.1
transscripticiis. fit autem nomen transscripticium du-
plici modo, uel a re in personam uel a persona in
personam.
<A re in personam trans>scriptio fit, 129.1
ueluti si id, quod <tu> ex emptionis causa aut con-
ductionis aut societatis mihi debeas, id expensum tibi
tulero.
A persona in pers<o>nam transscriptio fit, 130.1
ueluti si id, quod mihi Titius debet, tibi id expen-
sum tulero, id est si Titius te <pro> se delegauerit mihi.
Alia causa est eorum nominum, quae arcaria uo- 131.1
cantur. in his enim rei, non litterarum obligatio con-
sistit, quippe non aliter ualent, quam si numerata
sit pecunia; numeratio autem pecuniae rei facit obli-
gationem. qua de causa recte dicemus arcaria nomina 5
nullam facere obligationem, sed obligationis factae
testimonium praebere.
Unde <non> proprie dicitur 132.1
arcariis nominibus etiam peregrinos obligari, quia non
ipso nomine, sed numeratione pecuniae obligantur;
quod genus obligationis iuris gentium est.
Trans- 133.1
scripticiis uero nominibus an obligentur peregrini,
merito quaeritur, quia quodam modo iuris ciuilis est
talis obligatio; quod Neruae placuit. Sabino autem
et Cassio uisum est, si a re in personam fiat nomen 5
transscripticium, etiam peregrinos obligari; si uero a
persona in personam, non obligari.
Praeterea 134.1
litterarum obligatio fieri uidetur chirografis et syn-
grafis, id est, si quis debere se aut daturum se scri-
bat, ita scilicet, si eo nomine stipulatio non fiat.
quod genus obligationis proprium peregrinorum est. 5
  Consensu fiunt obligationes in emptionibus et 135.1
uenditionibus, locationibus conductionibus, societatibus,
mandatis.
Ideo autem <i>stis modis consensu dici- 136.1
mus obligationes contrahi, quod neque uerborum
neque scripturae ulla proprietas desideratur, sed suffi-
cit eos, qui negotium gerunt, consensisse. unde inter
absentes quoque talia negotia contrahuntur, ueluti per 5
epistulam aut per internuntium, cum alioquin uerbo-
rum obligatio inter absentes fieri non possit.
Item 137.1
in his contractibus alter alteri obligatur de eo, quod
alterum alteri ex bono et aequo praestare oportet,
cum alioquin in uerborum obligationibus alius stipu-
letur alius promittat et in nominibus alius expensum 5
ferendo obliget alius obligetur.
[sed absenti ex- 138.1
pensum ferri potest, etsi uerbis obligatio cum absente
contrahi non possit.]
[De em<ptione et uenditione>.]
  <E>mptio <et uenditio contrahitur>, cum de pretio 139.1
conuenerit, quamuis nondum pretium numeratum sit
ac ne arra quidem data fuerit. nam quod arrae no-
mine datur, argumentum est emptionis et uenditionis
contractae. 5
Pretium autem certum esse debet. 140.1
nam alioquin si ita inter nos conuenerit, ut quanti
Titius rem aestimauerit, tanti sit empta, Labeo negauit
ullam uim hoc negotium habere; cuius opinionem
Cassius probat. Ofilius et eam emptionem et uen- 5
ditionem <esse putauit>; cuius opinionem Proculus secu-
tus est.
Item pretium in numerata pecunia con- 141.1
sistere debet. <nam> in ceteris rebus an pretium esse
possit, ueluti homo aut toga aut fundus alterius rei
<pretium esse possit>, ualde quaeritur. nostri praecepto-
res putant etiam in alia re posse consistere pretium; 5
unde illud est, quod uulgo putant per permutationem
rerum emptionem et uenditionem contrahi, eamque
speciem emptionis uenditionisque uetustissimam esse;
argumentoque utuntur Graeco poeta Homero, qui ali-
qua parte sic ait: 10
    ἔνθεν ἄρ’ οἰνίζοντο καρηκομόωντες Ἀχαιοί,
    ἄλλοι μὲν χαλκῷ, ἄλλοι δ’ αἴθωνι σιδήρῳ,
    ἄλλοι δὲ ῥινοῖς, ἄλλοι δ’ αὐτῇσι βόεσσιν,
    ἄλλοι δ’ ἀνδραπόδεσσι,
et reliqua. diuersae scholae auctores dissentiunt aliud- 15
que esse existimant permutationem rerum, aliud emp-
tionem et uenditionem; alioqu<in non posse> rem ex-
pediri permutatis rebus, quae uideatur res uenisse et
quae pretii nomine data esse, sed rursus utramque
rem uideri et uenisse et utramque pretii nomine datam 20
esse absurdum uideri. sed ait Caelius Sabinus, si rem
tibi uenalem habenti, ueluti fundum, [acceperim et]
pretii nomine hominem forte dederim, fundum quidem
uideri uenisse, hominem autem pretii nomine datum
esse, ut fundus acciperetur. 25
  Locatio autem et conductio similibus regulis 142.1
constituitur; nisi enim merces certa statuta sit, non
uidetur locatio et conductio contrahi.
Unde si 143.1
alieno arbitrio merces permissa sit, uelut quanti Titius
aestimauerit, quaeritur, an locatio et conductio con-
trahatur. qua de causa si fulloni polienda curandaue,
sarcinatori sarcienda uestimenta dederim nulla statim 5
mercede constituta, postea tantum daturus, quanti inter
nos conuenerit, quaeritur, an locatio et conductio con-
trahatur.
Item si rem tibi utendam dederim et 144.1
inuicem aliam rem utendam acceperim, quaeritur, an
locatio et conductio contrahatur.
Adeo autem 145.1
emptio et uenditio et locatio et conductio familiarita-
tem aliquam inter se habere uidentur, ut in quibus-
dam causis quaeri soleat, utrum emptio et uenditio
contrahatur an locatio et conductio, ueluti si qua res 5
in perpetu<u>m locata sit. quod euenit in praediis muni-
cipum, quae ea lege locantur, ut, quamdiu [id] uecti-
gal praestetur, neque ipsi conductori neque heredi
eius praedium auferatur; sed magis placuit locationem
conductionemque esse. 10
Item si gladiatores ea 146.1
lege tibi tradiderim, ut in singulos, qui integri exie-
rint, pro sudore denarii xx mihi darentur, in eos uero
singulos, qui occisi aut debilitati fuerint, denarii mille,
quaeritur, utrum emptio et uenditio an locatio et con- 5
ductio contrahatur. et magis placuit eorum, qui in-
tegri exierint, locationem et conductionem contractam
uideri, at eorum, qui occisi aut debilitati sunt, emp-
tionem et uenditionem esse; idque ex accidentibus
apparet, tamquam sub condicione facta cuiusque 10
uenditione aut locatione. iam enim non dubitatur,
quin sub condicione res uenire aut locari possint.
Item quaeritur, si cum aurifice mihi conuenerit, 147.1
ut is ex auro suo certi ponderis certaeque formae
anulos mihi faceret et acciperet uerbi gratia dena-
rios cc, utrum emptio et uenditio an locatio et con-
ductio contrahatur. Cassius ait materiae quidem <em>p- 5
tionem uenditionemque contrahi, operarum autem
locationem et conductionem; sed plerisque placuit
emptionem et uenditionem contrahi. atqui si meum
aurum ei dedero mercede pro opera constituta, con-
uenit locationem conductionem contrahi. 10
  Societatem coire solemus aut totorum bono- 148.1
rum aut unius alicuius negotii, ueluti mancipiorum
emendorum aut uendendorum.
Magna autem 149.1
quaestio fuit, an ita coiri possit societas, ut quis
maiorem partem lucretur, minorem damni praestet.
quod Quintus Mucius <contra naturam societatis esse
censuit. sed Seruius Sulpicius, cuius> etiam praeualuit 5
sententia, adeo ita coiri posse societatem existimauit,
ut dixerit illo quoque modo coiri posse, ut quis nihil
omnino damni praestet, sed lucri partem capiat, si
modo opera eius tam pretiosa uideatur, ut aequum sit
eum cum hac pactione in societatem admitti. nam et 10
ita posse coiri societatem constat, ut unus pecuniam
conferat, alter non conferat et tamen lucrum inter
eos commune sit; saepe enim opera alicuius pro pe-
cunia ualet.
Et illud certum est, si de partibus 150.1
lucri et damni nihil inter eos conuenerit, tamen aequis
ex partibus commodum ut incommodum inter eos
commune esse; sed si in altero partes expressae fue-
rint, uelut in lucro, in altero uero omissae, in eo quo- 5
que, quod omissum est, similes partes erunt.
Manet 151.1
autem societas eo usque, donec in eodem sensu per-
seuerant; at cum aliquis renuntiauerit societati, socie-
tas soluitur. sed plane si quis in hoc renuntiauerit
societati, ut obueniens aliquod lucrum solus habeat, 5
ueluti si mihi totorum bonorum socius, cum ab aliquo
heres esset relictus, in hoc renuntiauerit societati, ut
hereditatem solus lucri faciat, cogetur hoc lucrum
communicare; si quid uero aliud lucri fecerit, quod
non captauerit, ad ipsum solum pertinet. mihi uero, 10
quidquid omnino post renuntiatam societatem adquiri-
tur, soli conceditur.
Soluitur adhuc societas etiam 152.1
morte socii, quia qui societatem contrahit, certam per-
sonam sibi eligit.
Dicitur etiam kapitis deminu- 153.1
tione solui societatem, quia ciuili ratione kapitis demi-
nutio morti coaequatur; sed utique si adhuc consen-
tiant in societatem, noua uidetur incipere societas.
Item si cuius ex sociis bona publice aut pri- 154.1
uatim uenierint, soluitur societas. sed ea quidem
societas, de qua loquimur, id est, quae nudo consensu
contrahitur, iuris gentium est; itaque inter omnes
homines naturali ratione consistit. 5
Est autem 154a.1
aliud genus societatis proprium ciuium Romanor<um>.
olim enim mortuo patre familias inter suos heredes
quaedam erat legitima simul et naturalis societas quae
appell<abatur ercto non cito, id est dominio non di- 5
uiso: erct>um enim do<minium est, un>de eru<s> do-
minus dicitur: ciere a<utem> diuidere est: unde c<a>edere
et secare [et diuidere] dicimus.
Alii quoque 154b.1
qui uolebant eandem habere societatem, poterant id
consequi apud praetorem certa legis actione. in hac
autem societate fratrum ceterorumue, qui ad exemplum
fratrum suorum societatem coierint, illud proprium 5
<era>t, [unus] quod uel unus ex sociis communem seruum
manumittendo liberum faciebat et omnibus libertum
adquirebat: item unus <rem co>mmunem manc<ipando eius
faciebat, qui mancipio accipiebat>.
  Mandatum consistit, siue nostra gratia man- 155.1
demus siue aliena; itaque siue ut mea negotia geras
siue ut alterius, mandauerim, contrahitur mandati ob-
ligatio, et inuicem alter alteri tenebimur in id, quod
uel me tibi uel te mihi bona fide praestare oportet. 5
Nam si tua gratia tibi mandem, superuacuum est 156.1
mandatum; quod enim tu tua gratia facturus sis, id
de tua sententia, non ex meo mandatu facere debes;
itaque si otiosam pecuniam domi tuae <te> habentem
hortatus fuerim, ut eam faenerares, quamuis iam ei 5
mutuam dederis, a quo seruare non potueris, non tamen
habebis mecum man<dati> actionem. item si hortatus
sim, ut rem aliquam emer<es>, quam<uis> non expedierit
tibi eam emisse, non tamen tibi mandati tenebor. et
adeo haec ita sunt, ut quaeratur, an mandati teneatur, 10
qui mandauit tibi, ut Titio pecuniam faenerares. Ser-
uius negauit: non magis hoc casu obligationem con-
sistere putauit, quam si generaliter alicui mandetur,
uti pecuniam suam faeneraret. <sed> sequimur Sabini
opinionem contra sentientis, q<uia> non aliter Titio 15
credidisses, quam si tibi mandatum esset.
Illud 157.1
constat, si quis de ea re mandet, quae contra bonos
mores est, non contrahi obligationem, ueluti si tibi
mandem, ut Titio furtum aut iniuriam facias.
Item si quis <quid> post mortem meam faciendum 158.1
<mihi> mandet, inutile mandatum est, quia generaliter
placuit ab heredis persona obligationem incipere non
posse.
Sed recte quoque <contractum> mandatum, si 159.1
dum adhuc integra res sit, reuocatum fuerit, euanescit.
Item si adhuc integro mandato mors alterutrius ali- 160.1
cuius interueniat, id est uel eius, qui mandarit, uel eius,
qui mandatum susceperit, soluitur mandatum; sed uti-
litatis causa receptum est, ut si mortuo eo, qui mihi
mandauerit, ignorans eum decessisse exsecutus fuero 5
mandatum, posse me agere mandati actione; alioquin
iusta et probabilis ignorantia damnum mihi [non] ad-
feret. et huic simile est, quod plerisque placuit, si
debitor meus manumisso dispensatori meo per igno-
rantiam soluerit, liberari eum, cum alioquin stricta 10
iuris ratione non posset liberari eo, quod alii sol-
uisset, quam cui soluere deberet.
Cum autem is, 161.1
cui recte mandauerim, egressus fuerit mandatum, ego
quidem eatenus cum eo habeo mandati actionem,
quatenus mea interest inplesse eum mandatum, si modo
implere potuerit; at ille mecum agere non potest. ita- 5
que si mandauerim tibi, ut uerbi gratia fundum mihi
sestertiis c emeres, tu sestertiis cl emeris, non habe-
bis mecum mandati actionem, etiamsi tanti uelis
mihi dare fundum, quanti emendum tibi mandassem;
idque maxime Sabino et Cassio placuit. quod si mino- 10
ris emeris, habebis mecum scilicet actionem, quia qui
mandat, ut c milibus emeretur, is utique mandare
intellegitur, uti minoris, si posset, emeretur.
In 162.1
summa sciendum <est, quotiens faciendum> aliquid gratis
dederim, quo nomine si mercedem statuissem, locatio
et conductio contraheretur, mandati esse actionem,
ueluti si fulloni polienda curandaue uestimenta <dede- 5
rim> aut sarcinatori sarcienda.
  Expositis generibus obligationum, quae ex 163.1
contractu nascuntur, admonendi sumus adquiri nobis
non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eas per-
sonas, quae in nostra potestate, manu mancipioue sunt.
Per liberos quoque homines et alienos seruos, 164.1
quos bona fide possidemus, adquiritur nobis; sed tan-
tum ex duabus causis, id est, si quid ex operis suis
uel ex re nostra adquirant.
Per eum quoque ser- 165.1
uum, in quo usumfructum habemus, similiter ex dua-
bus istis causis nobis adquiritur.
Sed qui nudum 166.1
ius Quiritium in seruo habet, licet dominus sit, minus
tamen iuris in ea re habere intellegitur quam usu-
fructuarius et bonae fidei possessor. nam placet ex
nulla causa ei adquiri posse, adeo ut, etsi nominatim 5
ei dari stipulatus fuerit seruus mancipioue nomine
eius acceperit, quidam existiment nihil ei adquiri.
Communem seruum pro dominica parte dominis 167.1
adquirere certum est, excepto eo, quod uni nominatim
stipulando aut mancipio accipiendo illi soli adquirit,
uelut cum ita stipuletur: titio domino meo dari
spondes? aut cum ita mancipio accipiat: hanc rem 5
ex ivre qviritivm lvcii titii domini mei esse aio,
eaqve ei empta esto hoc aere aeneaqve libra.
Illud quaeritur, an quod nomen domini adiectum 167a.1
efficit, idem faciat unius ex dominis iussum inter-
cedens. nostri praeceptores proinde ei, qui iusserit,
soli adquiri existimant, atque si nominatim ei soli
stipulatus esset seruus mancipioue quid accepisset; 5
diuersae scholae auctores proinde utrisque adquiri
putant, ac si nullius iussum interuenisset.
  Tollitur autem obligatio praecipue solutione 168.1
eius, quod debeatur. unde quaeritur, si quis consen-
tiente creditore aliud pro alio soluerit, utrum ipso
iure liberetur, quod nostris praeceptoribus placuit, an
ipso iure maneat obligatus, sed aduersus petentem per 5
exceptionem doli mali defendi debeat, quod diuersae
scholae auctoribus uisum est.
  Item per acceptilationem tollitur obligatio. 169.1
acceptilatio autem est ueluti imaginaria solutio. nam
quod ex uerborum obligatione tibi debeam, id si uelis mihi
remittere, poterit sic fieri, ut patiaris haec uerba me
dicere: qvod tibi ego promisi, habesne acceptvm? et 5
tu respondeas: habeo.
Quo genere, ut diximus, 170.1
tolluntur illae obligationes, quae in <uerbis consistunt>,
non etiam ceterae; consentaneum enim est uisum uerbis
factam obligationem posse aliis uerbis dissolui. sed id,
quod ex alia causa debeatur, potest in stipulationem 5
deduci et per acceptilationem dissolui.
Quamuis autem 171.1
acceptilatio ueluti imaginaria solutio sit, tamen mulier
sine tutore auctore acceptilationem facere non potest,
cum alioquin solui ei sine tutore auctore possit.
Item 172.1
quod debetur, pro parte recte soluitur; an autem
in partem acceptilatio fieri possit, quaesitum <est>.
  Est et alia species imaginariae solutionis, 173.1
per aes et libram; quod et ipsum genus certis ex
causis receptum est, ueluti si quid eo nomine debea-
tur, quod per aes et libram gestum sit, siue quid
ex iudicati causa debeatur. 5
Adhibentur non 174.1
minus quam quinque testes et libripens; deinde is,
qui liberatur, ita oportet loquatur: qvod ego tibi
tot milibvs sestertiorvm ivdic<atvs vel> damnatvs
svm eo nomine me a te solvo liberoqve hoc 5
aere aeneaqve libra. hanc tibi libram primam
postremamqve expendo <secvndvm> legem pvblicam.
deinde asse percutit libram eumque dat ei, a quo
liberatur, ueluti soluendi causa.
Similiter lega- 175.1
tarius heredem eodem modo liberat de legato, quod
per damnationem relictum est, ut tamen scilicet, sicut
iudicatus condemnatum se esse significat, ita heres
<testamento> se dare damnatum esse dicat. de eo tamen 5
tantum potest heres eo modo lib<e>rari, quod pondere
numero constet, et ita, si certum sit. quidam et de
eo, quod mensura constat, idem existimant.
  Praeterea nouatione tollitur obligatio ueluti si 176.1
quod tu mihi debeas, a Titio dari stipulatus sim; nam
interuentu nouae personae noua nascitur obligatio et
prima tollitur translata in posteriorem, adeo ut in<ter->
dum, licet posterior stipulatio inutilis sit, tamen prima 5
nouationis iure tollatur, ueluti si quod mihi debes, a
Titio post mortem eius uel a muliere pupilloue sine
tutoris auctoritate stipulatus fuero; quo casu rem
amitto; nam et prior debitor liberatur, et posterior
obligatio nulla e<s>t. non idem iuris est, si a seruo 10
stipulatus fuero; nam tunc <prior> proinde adhuc obli-
gatus tenetur, ac si postea a nullo stipulatus fuissem.
Sed si eadem persona sit, a qua postea stipuler, 177.1
ita demum nouatio fit, si quid in posteriore stipula-
tione noui sit, forte si condicio uel dies aut sponsor
adiciatur aut detrahatur.
Sed quod de sponsore 178.1
dixi<mus>, non constat. nam diuersae scholae auctori-
bus placuit nihil ad nouationem proficere sponsoris
adiectionem aut detractionem.
Quod autem dixi- 179.1
mus, si condicio adiciatur, nouationem fieri, sic intel-
legi oportet, ut ita dicamus factam nouationem, si
condicio extiterit; alioquin si defecerit, durat prior ob-
ligatio. sed uideamus, num is, qui eo nomine agat, 5
doli mali aut pacti conuenti exceptione possit summo-
ueri, quia uidetur inter eos id actum, ut ita ea res
peteretur, si posterioris stipulationis exstiterit con-
dicio. Seruius tamen Sulpicius existimauit statim et
pendente condicione nouationem fieri, et si defecerit 10
condicio, ex neutra causa agi posse <et> eo modo rem
perire; qui consequenter et illud respondit, si quis id,
quod sibi L. Titius deberet, a seruo fuerit stipulatus,
nouationem fieri et rem perire, quia cum seruo agi
non posset. <sed> in utroque casu alio iure utimur. nec 15
magis his casibus nouatio fit, quam si id, quod tu
mihi debeas, a peregrino, cum quo sponsus communio
non est, spondes uerbo stipulatus sim.
  Tollitur adhuc obligatio litis contestatione, si 180.1
modo legitimo iudicio fuerit actum. nam tunc obli-
gatio quidem principalis dissoluitur, incipit autem
teneri reus litis contestatione. sed si condemnatus
sit, sublata litis contestatione incipit ex causa iudicati 5
teneri. et hoc <est>, quod apud ueteres scriptum est
ante litem contestatam dare debitorem oportere, post
litem contestatam condemnari oportere, post condem-
nationem iudicatum facere oportere.
Unde fit, ut 181.1
si legitimo iudicio debitum petiero, postea de eo ipso
iure agere non possim, quia inutiliter intendo dari
mihi oportere, quia litis contestatione dari oportere
desiit, aliter atque si imperio continenti iudicio ege- 5
rim; tunc enim nihilo minus obligatio durat, et ideo
ipso iure postea agere possum, sed debeo per ex-
ceptionem rei iudicatae uel in iudicium deductae sum-
moueri. quae autem legitima <sint> iudicia et quae
imperio continentia, sequenti commentario referemus. 10
  Transeamus nunc ad obligationes, quae ex 182.1
delicto nascuntur, ueluti si quis furtum fecerit, bona
rapuerit, damnum dederit, iniuriam commiserit. quarum
omnium rerum uno genere consistit obligatio, cum
ex contractu obligationes in iiii genera d<i>ducantur, 5
sicut supra exposuimus.
  Furtorum autem genera Ser. Sulpicius et Ma- 183.1
surius Sabinus iiii esse dixerunt, manifestum et nec
manifestum, conceptum et oblatum; Labeo duo, mani-
festum <et> nec manifestum; nam conceptum et oblatum
species potius actionis esse furto cohaerentes quam 5
genera furtorum; quod sane uerius uidetur, sicut in-
ferius apparebit.
Manifestum furtum quidam id 184.1
esse dixerunt, quod dum fit, deprehenditur. alii uero
ulterius, quod eo loco deprehenditur, ubi fit, uelut
si in oliueto oliuarum, in uineto uuarum furtum fac-
tum est, quamdiu in eo oliueto aut uineto fur sit; 5
aut si in domo furtum factum sit, quamdiu in ea
domo fur sit. alii adhuc ulterius eo usque . . . . mani-
festum furtum esse dixerunt, donec perferret eo, quo
perferre fur destinasset. alii adhuc ulterius, quando-
que eam rem fur tenens uisus fuerit; quae sententia 10
non optinuit. sed et illorum sententia, qui existima-
uerunt, donec perferret eo, quo fur destinasset, de-
prehensum furtum manifestum esse, ideo non uidetur
probari, quia magnam recipit dubitationem, utrum
unius diei an etiam plurium dierum spatio id termi- 15
nandum sit; quod eo pertinet, quia saepe in aliis
ciuitatibus surreptas res in alias ciuitates uel in alias
prouincias destinant fures perferre. ex duabus itaque
superioribus opinionibus alterutra adprobatur; magis
tamen plerique posteriorem probant. 20
Nec mani- 185.1
festum furtum quid sit, ex iis, quae diximus, intelle-
gitur. nam quod manifestum non est, id nec mani-
festum est.
Conceptum furtum dicitur, cum apud 186.1
aliquem testibus praesentibus furtiua res quaesita et
inuenta est. nam in eum propria actio constituta
est, quamuis fur non sit, quae appellatur concepti.
Oblatum furtum dicitur, cum res furtiua tibi ab 187.1
aliquo oblata sit eaque apud te concepta sit, utique
si ea mente data tibi fuerit, ut apud te potius quam
apud eum, qui dederit, conciperetur. nam tibi, apud
quem concepta est, propria aduersus eum, qui optulit, 5
quamuis fur non sit, constituta est actio, <quae> appella-
tur obl<a>ti.
Est et<iam> prohibiti furti <actio> ad- 188.1
uersus eum, qui furtum quaerere uolentem prohibuerit.
  Poena manifesti furti ex lege xii tabularum 189.1
capitalis erat. nam liber uerberatus addicebatur ei,
cui furtum fecerat; utrum autem seruus efficeretur ex
addictione an adiudicati loco constitueretur, ueteres
quaerebant. in seruum aeque uerberatum animaduer- 5
tebatur. sed postea inprobata est asperitas poenae,
et tam ex serui persona quam ex liberi quadrupli
actio praetoris edicto constituta est.
Nec mani- 190.1
festi furti poena per legem <xii> tabularum dupli inro-
gatur, eamque etiam praetor conseruat.
Concepti 191.1
et oblati poena ex lege xii tabularum tripli est, ea-
que similiter a praetore seruatur.
Prohibiti actio 192.1
quadrupli est ex edicto praetoris introducta. lex autem
eo nomine nullam poenam constituit; hoc solum prae-
cipit, ut qui quaerere uelit, nudus quaerat, licio
cinctus, lancem habens; qui si quid inuenerit, iubet 5
id lex furtum manifestum esse.
Quid sit autem 193.1
licium, quaesitum est; sed uerius est consuti genus
esse, quo necessariae partes tegerentur.
Quae 193a.1
[res] lex tota ridicula est; nam qui uestitum quae-
rere prohibet, is et nudum quaerere prohibiturus
est, eo magis quod ita quaesita re et inuenta maiori
poenae subiciatur. deinde quod lancem siue ideo 5
haberi iubeat, ut manibus occupatis nihil subiciat,
siue ideo, ut quod inueneri<t>, ibi imponat, neutrum
eorum procedit, si id, quod <quae>ratur, eius magnitu-
dinis aut naturae sit, ut neque subici neque ibi <i>nponi
possit. certe non dubitatur, cuiuscumque materiae sit 10
ea lanx, satis legi fieri.
Propter hoc tamen, quod 194.1
lex ex ea causa manifestum furtum esse iubet, sunt,
qui scribunt furtum manifestum aut lege <intellegi> aut
natura: lege id ipsum, de quo loquimur, natura illud,
de quo superius exposuimus. sed uerius est natura 5
tantum manifestum furtum intellegi; neque enim lex
facere potest, ut qui manifestus fur non si<t>, mani-
festus sit, non magis quam qui omnino fur non sit,
fur sit, et qui adulter aut homicida non sit, adulter
uel homicida sit; at illud sane lex facere potest, 10
ut proinde aliquis poena teneatur, atque si furtum
uel adulterium uel homicidium admisisset, quamuis
nihil eorum admiserit.
  Furtum autem fit non solum, cum quis inter- 195.1
cipiendi causa rem alienam amouet, sed generaliter,
cum quis rem alienam inuito domino contrectat.
Itaque si quis re, quae apud eum deposita sit, 196.1
utatur, furtum committit; et si quis utendam rem
acceperit eamque in alium usum transtulerit, furti ob-
ligatur, ueluti si quis argentum utendum acceperit,
quasi amicos ad cenam inuitaturus, et id peregre 5
secum tulerit, aut si quis equum gestandi gratia com-
modatum longius aliquo duxerit, quod ueteres scripse-
runt de eo, qui in aciem perduxisset.
Placuit 197.1
tamen eos, qui <re>bus commodatis aliter uterentur
quam utendas accepissent, ita furtum committere, si
intellegant id se inuito domino facere eumque, si
intellexisset, non permissurum; at si permissurum 5
credant, extra furti crimen uideri, optima sane di-
stinctione, quod furtum sine dolo malo non commit-
titur.
Sed et si credat aliquis inuito domino se 198.1
rem <con>trectare, domino autem uolente id fiat, dicitur
furtum non fieri. unde illud quaesitum [et probatum]
est: cum Titius seruum meum sollicitauerit, ut quas-
dam res mihi subriperet et ad eum perferret, <et ser- 5
uus> id ad me pertulerit, ego, dum uolo Titium in
ipso delicto deprehendere, permiserim seruo quasdam
res ad eum perferre, utrum furti an serui corrupti
iudicio teneatur Titius mihi, an neutro? responsum
neutro eum teneri, furti ideo, quod non inuito me res 10
contrectarit, serui corrupti ideo, quod deterior seruus
factus non sit.
Interdum autem etiam libe- 199.1
rorum hominum furtum fit, uelut si quis liberorum
nostrorum, qui in potestate nostra sint, siue etiam
uxor, quae in manu nostra sit, siue etiam iudicatus
uel auctoratus meus subreptus fuerit. 5
Aliquando 200.1
etiam s<u>ae rei quisque furtum committit, ueluti si
debitor rem, quam creditori pignori dedit, subtraxerit,
uel si bonae fidei possessori rem meam possidenti
subripuerim. unde placuit eum, qui seruum suum, 5
quem alius bona fide possidebat, ad se reuersum cela-
uerit, furtum committere.
Rursus ex diuerso 201.1
interdum alienas res occupare et usucapere concessum
est nec creditur furtum fieri, uelut res hereditarias,
quarum heres non est nactus possessionem, nisi ne-
cessarius heres extet; nam necessario herede extante 5
placuit nihil pro herede usucapi posse. item debitor
rem, quam fiduciae causa creditori mancipauerit aut
in iure cesserit, <secun>dum ea, quae in superiore com-
mentario rettulimus, sine furto possidere et usucapere
potest. 10
Interdum furti tenetur, qui ipse furtum 202.1
non fecerit, qualis est, cuius ope consilio furtum
factum est. in quo numero est, qui nummos tibi ex-
cussit, ut eos alius surriperet, uel opstitit tibi, ut
alius surriperet, aut oues aut boues tuas fugauit, ut 5
alius eas exciperet. et hoc ueteres scripserunt de eo,
qui panno rubro fugauit armentum; sed si quid per
lasciuiam et non data opera, ut furtum committeretur,
factum sit, uidebimus, an utilis actio dari debeat,
cum per legem Aquiliam, quae de damno lata <est>, 10
etiam culpa puniatur.
  Furti autem actio ei conpetit, cuius interest 203.1
rem saluam esse, licet dominus non sit. itaque nec
domino aliter conpetit, quam si eius intersit rem non
perire.
Unde constat creditorem de pignore sub- 204.1
repto furti agere posse; adeo quidem, ut quamuis
ipse dominus [id est ipse debitor] eam rem subri-
puerit, nihilo minus creditori conpetat actio furti.
Item si fullo polienda curandaue aut sarcinator 205.1
sarcienda uestimenta mercede certa acceperit eaque
furto amiserit, ipse furti habet actionem, non domi-
nus, quia domini nihil interest ea non periisse, cum
iudicio locati a fullone aut sarcinatore suum <con>sequi 5
possit, si modo is fullo aut sarcinator rei prae-
standae sufficiat; nam si soluendo non est, tunc quia
ab eo dominus suum consequi non potest, ipsi furti
actio conpetit, quia hoc casu ipsius interest rem sal-
uam esse. 10
Quae de fullone aut sarcinatore 206.1
diximus, eadem transferemus et ad eum, cui rem com-
modauimus. nam ut illi mercedem capiendo custodiam
praestant, ita hic quoque utendi commodum per-
cipiendo similiter necesse habet custodiam praestare. 5
Sed is, apud quem res deposita est, custodiam 207.1
non praestat tantumque in eo obnoxius est, si quid
ipse dolo <malo> fecerit; qua de <causa si> res ei sub-
repta fuerit, quia restituendae eius nomine depositi
non tenetur nec ob id eius interest rem saluam esse, 5
furti [itaque] agere non potest, sed ea actio domino
conpetit.
  In summa sciendum est quaesitum esse, an 208.1
impubes rem alienam amouendo furtum faciat. pleris-
que placet, quia furtum ex adfectu consistit, ita de-
mum obligari eo crimine impuberem, si proximus
pubertati sit et ob id intellegat se delinquere. 5
  Qui res alienas rapit, tenetur etiam furti. 209.1
quis enim magis alienam rem inuito domino con-
trectat quam qui <ui> rapit? itaque rect<e dict>um est
eum improbum furem esse; sed propriam actionem
eius delicti nomine praetor introduxit, quae appella- 5
tur ui bonorum raptorum, et est intra annum qua-
drupli [actio], post annum simpli. quae actio utilis
est, etsi quis unam rem licet minimam rapuerit.
  Damni iniuriae actio constituitur per legem 210.1
Aquiliam, cuius primo capite cautum est, <ut> si quis
hominem alienum alienamue quadrupedem, quae
pecudum numero sit, iniuria occiderit, quanti ea res
in eo anno plurimi fuerit, tantum domino dare 5
damnetur.
Iniuria autem occidere intellegitur, 211.1
cuius dolo aut culpa id acciderit, nec ulla alia lege
damnum, quod sine iniuria datur, reprehenditur; ita-
que inpunitus est, qui sine culpa et dolo malo casu
quodam damnum committit. 5
Nec solum corpus 212.1
in actione huius legis aestimatur; sed sane si seruo
occiso plus dominus capiat damni, quam pretium serui
sit, id quoque aestimatur, uelut si seruus meus ab
aliquo heres institutus, antequam iussu meo heredi- 5
tatem cerneret, occisus fuerit; non enim tantum ipsius
pretium aestimatur, sed et hereditatis amissae quan-
titas. item si ex gemellis uel ex comoedis uel ex
symphoniacis unus occisus fuerit, non solum occisi
fit aestimatio, sed eo amplius id quoque conputatur, 10
quod ceteri, qui supersunt, depretiati sunt. idem iuris
est etiam, si ex pari mularum unam uel etiam ex
quadrigis equorum unum occiderit.
Cuius autem 213.1
seruus occisus est, is liberum arbitrium habet uel
capitali crimine reum facere eum, qui occiderit, uel
hac lege damnum persequi.
Quod autem adiec- 214.1
tum est in hac lege 'quanti in eo anno plurimi ea
res fuerit', illud efficit, si clodum puta aut luscum
seruum occiderit, qui in eo anno integer fuerit, <ut
non quanti clodus aut luscus, sed quanti integer fuerit>, 5
aestimatio fiat; quo fit, ut quis plus in<ter>dum <con>se-
quatur, quam ei damnum datum est.
  Capite secundo <aduersus> adstipulatorem, qui 215.1
pecuniam in fraudem stipulatoris acceptam fecerit,
quanti ea res est, tanti actio constituitur.
Qua 216.1
et ipsa parte legis damni nomine actionem introduci
manifestum est; sed id caueri non fuit necessarium,
cum actio mandati ad eam rem sufficeret; nisi quod
ea lege aduersus infitiantem in duplum agitur. 5
  Capite tertio de omni cetero damno cauetur. 217.1
itaque si quis seruum uel eam quadrupedem, quae
<pecudum numero est, uulnerauerit siue eam quadru-
pedem, quae> pecudum numero non est, uelut canem,
aut feram bestiam, uelut ursum, leonem, uulnerauerit 5
uel occiderit, hoc capite actio constituitur. in ce-
teris quoque animalibus, item in omnibus rebus, quae
anima carent, damnum iniuria datum hac parte uindi-
catur. si quid enim ustum aut ruptum aut fractum
<fuerit>, actio hoc capite constituitur, quamquam 10
potuerit sola rupti appellatio in omnes istas causas
sufficere; ruptum <enim intellegitur, quod quoquo modo
corruptum> est; unde non solum usta aut rupta aut
fracta, sed etiam scissa et collisa et effusa et quoquo
modo uitiata aut perempta atque deteriora facta hoc 15
uerbo continentur.
Hoc tamen capite non quanti 218.1
in eo anno, sed quanti in diebus xxx proxumis ea
res fuerit, damnatur is, qui damnum dederit. ac ne
'plurimi' quidem uerbum adicitur; et ideo quidam
putauerunt liberum esse iudici ad id tempus ex die- 5
bus xxx aestimationem redigere, quo plurimi res
fuit, uel ad id, quo minoris fuit. sed Sabino placuit
proinde habendum ac si etiam hac parte 'plurimi'
uerbum adiectum esset; nam legis latorem conten-
tum fuisse, <quod prima parte eo uerbo usus esset>. 10
<Ceterum> etiam placuit ita demum ex ista lege 219.1
actionem esse, si quis corpore suo damnum dederit,
<ideoque> alio modo damno dato utiles actiones dantur,
uelut si quis alienum hominem aut pecudem inclu-
serit et fame necauerit, aut iumentum tam uehementer 5
egerit, ut rumperetur; item si quis alieno seruo per-
suaserit, ut in arborem ascenderet uel in puteum
descenderet, et is ascendendo aut descendendo ceci-
derit et aut mortuus fuerit aut aliqua parte corpo-
ris laesus sit. item contra si quis alienum seruum 10
de ponte aut ripa in flumen proiecerit et is suffo-
catus fuerit, hic quoque corpore suo damnum
dedisse eo, quod proiecerit, non difficiliter intellegi
potest.
  Iniuria autem committitur non solum, cum 220.1
quis pugno puta aut fuste percussus uel etiam uer-
beratus erit, sed etiam si cui conuicium factum fuerit,
siue quis bona alicuius quasi debitoris sciens eum
nihil sibi debere proscripserit siue quis ad infamiam 5
alicuius libellum aut carmen scripserit siue quis ma-
trem familias aut praetextatum adsectatus fuerit et
denique aliis pluribus modis.
Pati autem in- 221.1
iuriam uidemur non solum per nosmet ipsos, sed
etiam per liberos nostros, quos in potestate habe-
mus, item per uxores nostras, quamuis in manu
nostra <non> sint; itaque si ueluti filiae meae, quae 5
Titio nupta est, iniuriam feceris, non solum filiae no-
mine tecum agi iniuriarum potest, uerum etiam meo
quoque et Titii nomine.
Seruo autem ipsi 222.1
quidem nulla iniuria intellegitur fieri, sed domino
per eum fieri uidetur; non tamen iisdem modis, qui-
bus etiam per liberos nostros uel uxores iniuriam pati
uidemur, sed ita, cum quid atrocius commissum fuerit, 5
quod aperte in <con>tumeliam domini fieri uidetur,
ueluti si quis alienum seruum uerberauerit, et in hunc
casum formula proponitur; at si qui<s> seruo conuicium
fecerit uel pugno eum percusserit, non proponitur
ulla formula nec temere petenti datur. 10
  Poena autem iniuriarum ex lege xii tabu- 223.1
larum propter membrum quidem ruptum talio erat;
propter os uero fractum aut conlisum trecentorum
assium poena erat, si libero os fractum erat; at si
seruo, cl; propter ceteras uero iniurias xxv assium 5
poena erat constituta. et uidebantur illis temporibus
in magna paupertate satis idoneae istae pecuniae
poenae esse.
Sed nunc alio iure utimur. per- 224.1
mittitur enim nobis a praetore ipsis iniuriam aesti-
mare, et iudex uel tanti condemnat, quanti nos aesti-
mauerimus, uel minoris, pro<ut> illi uisum fuerit; sed
cum atrocem iniuriam praetor aestimare soleat, si 5
simul constituerit, quantae pecuniae eo nomine fieri
debeat uadimonium, hac ipsa quantitate taxamus for-
mulam, et iudex, qui possit uel minoris damnare, ple-
rumque tamen propter ipsius praetoris auctoritatem
non audet minuere condemnationem. 10
Atrox autem 225.1
iniuria aestimatur uel ex facto, uelut si quis ab aliquo
uulneratus aut uerberatus fustibusue caesus fuerit; uel
ex loco, uelut si cui in theatro aut in foro iniuria
facta sit; uel ex persona, uelut si magistratus iniuriam 5
passus fuerit, uel senatori ab humili persona facta
sit iniuria.