NOCTES ATTICAE
|
|
<NOCTIVM ATTICARVM PRAEFATIO>
|
|
* * * iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis quoque
|
pr.pr.1.1
|
meis partae istiusmodi remissiones essent, quando animus
|
|
eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indul-
|
|
gerique potuisset. Vsi autem sumus ordine rerum fortuito,
|
2.1
|
quem antea in excerpendo feceramus. Nam proinde ut
|
|
librum quemque in manus ceperam seu Graecum seu Lati-
|
|
num uel quid memoratu dignum audieram, ita quae libitum
|
|
erat, cuius generis cumque erant, indistincte atque promisce
|
5
|
annotabam eaque mihi ad subsidium memoriae quasi quod-
|
|
dam litterarum penus recondebam, ut, quando usus uenisset
|
|
aut rei aut uerbi, cuius me repens forte obliuio tenuisset, et
|
|
libri, ex quibus ea sumpseram, non adessent, facile inde
|
|
nobis inuentu atque depromptu foret.
|
10
|
Facta igitur est in his quoque commentariis eadem rerum
|
3.1
|
disparilitas, quae fuit in illis annotationibus pristinis, quas
|
|
breuiter et indigeste et incondite <ex> auditionibus lec-
|
|
tionibusque uariis feceramus. Sed quoniam longinquis per
|
4.1
|
hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae com-
|
|
mentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas
|
|
inscripsimus noctium esse Atticarum nihil imitati festiuitates
|
|
inscriptionum, quas plerique alii utriusque linguae scriptores
|
5
|
in id genus libris fecerunt. Nam quia uariam et miscellam et
|
5.1
|
quasi confusaneam doctrinam conquisiuerant, eo titulos quo-
|
|
que ad eam sententiam exquisitissimos indiderunt. Namque
|
6.1
|
alii Musarum inscripserunt, alii siluarum, ille πέπλον,
|
|
hic Ἀμαλθείας κέρας, alius κηρία, partim λειμῶνας, quidam
|
|
lectionis suae, alius antiquarum lectionum atque alius ἀνθηρῶν
|
|
et item alius εὑρημάτων. Sunt etiam, qui λύχνους inscripse-
|
7.1
|
rint, sunt item, qui στρωματεῖς, sunt adeo, qui πανδέκτας
|
|
et Ἑλικῶνα et προβλήματα et ἐγχειρίδια et παραξιφίδας. Est
|
8.1
|
qui memoriales titulum fecerit, est qui πραγματικὰ et πάρεργα
|
|
et διδασκαλικά, est item qui historiae naturalis, est <qui>
|
|
παντοδαπῆς ἱστορίας, est praeterea qui pratum, est itidem qui
|
|
πάγκαρπον, est qui τόπων scripserit; sunt item multi, qui
|
9.1
|
coniectanea, neque item non sunt, qui indices libris suis
|
|
fecerint aut epistularum moralium aut epistolicarum quaes-
|
|
tionum aut confusarum et quaedam alia inscripta nimis
|
|
lepida multasque prorsum concinnitates redolentia. Nos
|
10.1
|
uero, ut captus noster est, incuriose et inmeditate ac prope
|
|
etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum uigi-
|
|
liarum Atticas noctes inscripsimus tantum ceteris omnibus in
|
|
ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessi-
|
5
|
mus in cura et elegantia scriptionis.
|
|
Sed ne consilium quidem in excerpendis notandisque re-
|
11.1
|
bus idem mihi, quod plerisque illis, fuit. Namque illi omnes
|
|
et eorum maxime Graeci multa et uaria lectitantes, in quas
|
|
res cumque inciderant, 'alba' ut dicitur 'linea' sine cura
|
|
discriminis solam copiam sectati conuerrebant, quibus in
|
5
|
legendis ante animus senio ac taedio languebit, quam unum
|
|
alterumue reppererit, quod sit aut uoluptati legere aut cultui
|
|
legisse aut usui meminisse. Ego uero, cum illud Ephesii
|
12.1
|
uiri summe nobilis uerbum cordi haberem, quod profecto ita
|
|
est: πολυμαθίη νόον οὐ διδάσκει, ipse quidem uoluendis trans-
|
|
eundisque multis admodum uoluminibus per omnia semper
|
|
negotiorum interualla, in quibus furari otium potui, exer-
|
5
|
citus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi,
|
|
quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae erudi-
|
|
tionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri
|
|
facilique compendio ducerent aut homines aliis iam uitae
|
|
negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque
|
10
|
uerborum imperitia uindicarent.
|
|
Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam
|
13.1
|
scrupulosa et anxia uel ex grammatica uel ex dialectica uel
|
|
etiam ex geometrica, quodque erunt item paucula remotiora
|
|
super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere
|
|
quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. Non enim
|
5
|
fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum
|
|
sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum
|
|
artium dedimus, quae uirum ciuiliter eruditum neque audisse
|
|
umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe
|
|
indecorum est. Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tem-
|
14.1
|
pus uoluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, peti-
|
|
tum impetratumque uolumus, ut in legendo, quae pridem
|
|
scierint, non aspernentur quasi nota inuolgataque. Nam
|
15.1
|
ecquid tam remotum in litteris est, quin id tamen com-
|
|
plusculi sciant? et satis hoc blandum est non esse haec
|
|
neque in scholis decantata neque in commentariis protrita.
|
|
Quae porro noua sibi ignotaque offenderint, aequum esse
|
16.1
|
puto, ut sine uano obtrectatu considerent, an minutae istae
|
|
admonitiones et pauxillulae nequaquam tamen sint uel ad
|
|
alendum studium uescae uel ad oblectandum fouendumque
|
|
animum frigidae, sed eius seminis generisque sint, ex quo
|
5
|
facile adolescant aut ingenia hominum uegetiora aut memoria
|
|
adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior
|
|
aut delectatio in otio atque in ludo liberalior. Quae autem
|
17.1
|
parum plana uidebuntur aut minus plena instructaque, peti-
|
|
mus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi
|
|
gratia scripta existiment et quasi demonstratione uesti-
|
|
giorum contenti persequantur ea post, si libebit, uel libris
|
5
|
repertis uel magistris. Quae uero putauerint reprehendenda,
|
18.1
|
his, si audebunt, succenseant, unde ea nos accepimus; sed
|
|
enim, quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim
|
|
temere obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates
|
|
hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus.
|
5
|
Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, <per-
|
19.1
|
contando>, scribendo, commentando numquam uoluptates,
|
|
numquam labores ceperunt, nullas hoc genus uigilias uigi-
|
|
larunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus
|
|
disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum nego-
|
5
|
tiorumque pleni sunt, abeant a noctibus his procul atque alia
|
|
sibi oblectamenta quaerant. Vetus adagium est:
|
|
nil cum fidibus graculost, nihil cum amaracino sui.
|
|
Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum
|
20.1
|
scaeuitas et inuidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanae
|
|
choro anapaesta pauca et quam ille homo festiuissimus
|
|
fabulae suae spectandae legem dedit, eandem ego commen-
|
|
tariis his legendis dabo, ut ea ne attingat neue adeat profes-
|
5
|
tum et profanum uolgus a ludo musico diuersum. Versus
|
21.1
|
legis datae hi sunt:
|
|
εὐφημεῖν χρὴ κἀξίστασθαι τοῖς ἡμετέροισι χοροῖσιν,
|
|
ὅστις ἄπειρος τοιῶνδε λόγων ἢ γνώμῃ μὴ καθαρεύει
|
|
ἢ γενναίων ὄργια Μουσῶν μήτ’ εἶδεν μήτ’ ἐχόρευσεν,
|
5
|
τούτοις αὐδῶ, καὖθις ἀπαυδῶ, καὖθις τὸ τρίτον μάλ’ ἀπαυδῶ
|
|
ἐξίστασθαι μύσταισι χοροῖς· ὑμεῖς δ’ ἀνεγείρετε μολπὴν
|
|
καὶ παννυχίδας τὰς ἡμετέρας, αἳ τῇδε πρέπουσιν ἑορτῇ.
|
|
Volumina commentariorum ad hunc diem uiginti iam
|
22.1
|
facta sunt. Quantum autem uitae mihi deinceps deum
|
23.1
|
uoluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurando-
|
|
que cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia sub-
|
|
siciua et subsecundaria tempora ad colligendas huiusce-
|
|
modi memoriarum delectatiunculas conferam. Progredietur
|
24.1
|
ergo numerus librorum diis bene iuuantibus cum ipsius
|
|
uitae, quantuli quomque fuerint, progressibus, neque longi-
|
|
ora mihi dari spatia uiuendi uolo, quam dum ero ad hanc
|
|
quoque facultatem scribendi commentandique idoneus.
|
5
|
Capita rerum, quae cuique commentario insunt, exposu-
|
25.1
|
imus hic uniuersa, ut iam statim declaretur, quid quo in
|
|
libro quaeri inuenirique possit.
|
|