De conuersione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die;
|
9.7.pr.1
|
deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus.
|
|
Volgo et scriptum et creditum est folia olearum arborum
|
1.1
|
brumali et solstitiali die conuerti et quae pars eorum fuerit
|
|
inferior atque occultior, eam supra fieri atque exponi ad
|
|
oculos et ad solem. Quod nobis quoque semel atque iterum
|
2.1
|
experiri uolentibus ita esse propemodum uisum est.
|
|
Sed de fidibus rarius dictu et mirabilius est; quam rem et
|
3.1
|
alii docti uiri et Suetonius etiam Tranquillus in libro ludi-
|
|
crae historiae primo satis compertam esse satisque super ea
|
|
constare adfirmat: neruias in fidibus brumali die alias digitis
|
|
pelli, alias sonare.
|
5
|