Quid sit 'pomerium.' 13.14.pr.1
  'Pomerium' quid esset, augures populi Romani, qui libros 1.1
de auspiciis scripserunt, istiusmodi sententia definierunt:
'Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis
circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui
facit finem urbani auspicii.' Antiquissimum autem pome- 2.1
rium, quod a Romulo institutum est, Palati montis radicibus
terminabatur. Sed id pomerium pro incrementis reipublicae
aliquotiens prolatum est et multos editosque collis circum-
plexum est. Habebat autem ius proferendi pomerii, qui 3.1
populum Romanum agro de hostibus capto auxerat.
  Propterea quaesitum est ac nunc etiam in quaestione est, 4.1
quam ob causam ex septem urbis montibus, cum ceteri sex
intra pomerium sint, Auentinus solum, quae pars non
longinqua nec infrequens est, extra pomerium sit, neque id
Seruius Tullius rex neque Sulla, qui proferundi pomerii 5
titulum quaesiuit, neque postea diuus Iulius, cum pomerium
proferret, intra effatos urbis fines incluserint.
  Huius rei Messala aliquot causas uideri scripsit, sed prae- 5.1
ter eas omnis ipse unam probat, quod in eo monte Remus
urbis condendae gratia auspicauerit auesque inritas habuerit
superatusque in auspicio a Romulo sit: 'Idcirco' inquit 6.1
'omnes, qui pomerium protulerunt, montem istum excluse-
runt quasi auibus obscenis ominosum.'
  Sed de Auentino monte praetermittendum non putaui, 7.1
quod non pridem ego in †Elydis, grammatici ueteris, com-
mentario offendi, in quo scriptum erat Auentinum antea,
sicuti diximus, extra pomerium exclusum, post auctore
diuo Claudio receptum et intra pomerii fines obseruatum. 5