Quid aput M. Catonem significent uerba haec 'inter os atque offam'. 13.18.pr.1
  Oratio est M. Catonis Censorii de aedilibus uitio creatis. Ex 1.1
ea oratione uerba haec sunt: 'Nunc ita aiunt in segetibus, in
herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere.
Saepe audiui inter os atque offam multa interuenire posse;
uerumuero inter offam atque herbam ibi uero longum inter- 5
uallum est.' Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul 2.1
fuit, uir morum et litterarum ueterum studiosissimus, ad
Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae
doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet,
quaenam esset eorum uerborum sententia. Tum Apollinaris 3.1
nobis praesentibus—nam id temporis ego adulescens Romae
sectabar eum discendi gratia—rescripsit Claro ut uiro
erudito breuissime uetus esse prouerbium 'inter os et offam'
idem significans, quod Graecus ille παροιμιώδης uersus: 5
    πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου.