Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna uir gloria magnisque 1.14.pr.1
rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites
tamquam indigenti graue aurum donarent.
  Iulius Hyginus in libro de uita rebusque inlustrium uirorum 1.1
sexto legatos dicit a Samnitibus ad C. Fabricium, impera-
torem populi Romani, uenisse et memoratis multis magnis-
que rebus, quae bene ac beniuole post redditam pacem
Samnitibus fecisset, obtulisse dono grandem pecuniam orasse- 5
que, uti acciperet utereturque, atque id facere Samnites
dixisse, quod uiderent multa ad splendorem domus atque
uictus defieri neque pro amplitudine dignitateque lautum
paratum esse. Tum Fabricium planas manus ab auribus ad 2.1
oculos et infra deinceps ad nares et ad os et ad gulam atque
inde porro ad uentrem imum deduxisse et legatis ita re-
spondisse: dum illis omnibus membris, quae attigisset,
obsistere atque imperare posset, numquam quicquam de- 5
futurum; propterea se pecuniam, qua nihil sibi esset usus,
ab his, quibus eam sciret usui esse, non accipere.