De uento 'iapyge' deque aliorum uentorum uocabulis regionibusque
|
2.22.pr.1
|
accepta ex Fauorini sermonibus.
|
|
Apud mensam Fauorini in conuiuio familiari legi solitum
|
1.1
|
erat aut uetus carmen melici poetae aut historia partim
|
|
Graecae linguae, alias Latinae. Legebatur ergo ibi tunc in
|
2.1
|
carmine Latino 'iapyx' uentus quaesitumque est, quis hic
|
|
uentus et quibus ex locis spiraret et quae tam infrequentis
|
|
uocabuli ratio esset; atque etiam petebamus, ut super
|
|
ceterorum nominibus regionibusque docere nos ipse uellet,
|
5
|
quia uulgo neque de appellationibus eorum neque de finibus
|
|
neque de numero conueniret.
|
|
Tum Fauorinus ita fabulatus est: 'Satis' inquit 'notum
|
3.1
|
est limites regionesque esse caeli quattuor: exortum, oc-
|
|
casum, meridiem, septentriones. Exortus et occasus mobilia
|
4.1
|
et uaria sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo
|
|
stant et manent. Oritur enim sol non indidem semper, sed
|
5.1
|
aut "aequinoctialis" oriens dicitur, cum in circulo currit,
|
|
qui appellatur ἰσημερινός, aut "solstitialis", quae sunt θεριναὶ
|
|
τροπαί, aut "brumalis", quae sunt χειμεριναὶ τροπαί. Item
|
6.1
|
cadit sol non in eundem semper locum. Fit enim similiter
|
|
occasus eius aut "aequinoctialis" aut "solstitialis" aut
|
|
"brumalis". Qui uentus igitur ab oriente uerno, id est
|
7.1
|
aequinoctiali, uenit, nominatur "eurus" ficto uocabulo, ut
|
|
isti ἐτυμολογικοί aiunt, ὁ ἀπὸ τῆς ἠοῦς ῥέων. Is alio quoque
|
8.1
|
a Graecis nomine ἀφηλιώτης, Romanis nauticis "subsolanus"
|
|
cognominatur. Sed qui ab aestiua et solstitiali orientis meta
|
9.1
|
uenit, Latine "aquilo", βορέας Graece dicitur, eumque prop-
|
|
terea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum;
|
|
boream autem putant dictum ἀπὸ τῆς βοῆς, quoniam sit
|
|
uiolenti flatus et sonori. Tertius uentus, qui ab oriente
|
10.1
|
hiberno spirat—"uolturnum" Romani uocant—, eum pleri-
|
|
que Graeci mixto nomine, quod inter notum et eurum sit,
|
|
εὐρόνοτον appellant. Hi sunt igitur tres uenti orientales:
|
11.1
|
"aquilo", "uolturnus", "eurus", quorum medius eurus est.
|
|
His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui: "caurus",
|
12.1
|
quem solent Graeci <appellare> ἀργεστήν: is aduersus aquilo-
|
|
nem flat; item alter "fauonius", qui Graece ζέφυρος uocatur:
|
|
is aduersus eurum flat; tertius "africus", qui Graece λίψ:
|
|
<is> aduersus uolturnum facit. Hae duae regiones caeli
|
13.1
|
orientis occidentisque inter sese aduersae sex habere uentos
|
|
uidentur. Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite
|
14.1
|
est, unum meridialem uentum habet: is Latine "auster",
|
|
Graece νότος nominatur, quoniam est nebulosus atque ume-
|
|
ctus; νοτίς enim Graece umor nominatur. Septentriones
|
15.1
|
autem habent ob eandem causam unum. Is obiectus derec-
|
|
tusque in austrum, Latine "septentrionarius", Graece ἀπαρ-
|
|
κτίας appellatus. Ex his octo uentis alii quattuor uentos
|
16.1
|
detrahunt atque id facere se dicunt Homero auctore, qui
|
|
solos quattuor uentos nouerit: eurum, austrum, aquilonem,
|
|
fauonium, a quattuor caeli partibus, quas quasi primas
|
17.1
|
nominauimus, oriente scilicet atque occidente latioribus
|
|
atque simplicibus, non tripertitis. Partim autem sunt, qui
|
18.1
|
pro octo duodecim faciant tertios quattuor in media loca
|
|
inserentes circum meridiem <et> septentriones eadem ratione,
|
|
qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud
|
|
orientem occidentemque.
|
5
|
'Sunt porro alia quaedam nomina quasi peculiarium uen-
|
19.1
|
torum, quae incolae in suis quisque regionibus fecerunt aut
|
|
ex locorum uocabulis, in quibus colunt, <aut> ex alia qua
|
|
causa, quae ad faciendum uocabulum acciderat. Nostri
|
20.1
|
namque Galli uentum ex sua terra flantem, quem saeuissi-
|
|
mum patiuntur, "circium" appellant a turbine, opinor, eius
|
|
ac uertigine; <ex> Ἰαπυγίας ipsius orae proficiscentem quasi
|
21.1
|
sinibus Apuli eodem, quo ipsi sunt, nomine "iapygem"
|
|
dicunt. Eum esse propemodum caurum existimo; nam et est
|
22.1
|
occidentalis et uidetur exaduersum eurum flare. Itaque
|
23.1
|
Vergilius Cleopatram e nauali proelio in Aegyptum fugien-
|
|
tem uento "iapyge" ferri ait, ecum quoque Apulum eodem,
|
|
quo uentum, uocabulo "iapygem" appellauit. Est etiam
|
24.1
|
uentus nomine καικίας, quem Aristoteles ita flare dicit, ut
|
|
nubes non procul propellat, sed ut ad sese uocet, ex quo
|
|
uersum istum prouerbialem factum ait:
|
|
ἕλκων ἐφ’ αὑτὸν ὥσ<τε> καικίας νέφος.
|
5
|
Praeter hos autem, quos dixi, sunt alii plurifariam uenti
|
25.1
|
commenticii et suae quisque regionis indigenae, ut est
|
|
Horatianus quoque ille "atabulus", quos ipsos quoque
|
|
executurus fui; addidissemque eos, qui "etesiae" et "pro-
|
|
dromi" appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis
|
5
|
oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant, rationesque
|
|
omnium uocabulorum, quoniam plus paulo adbibi, effutis-
|
|
sem, nisi multa iam prosus omnibus uobis reticentibus
|
|
uerba fecissem, quasi fieret a me ἀκρόασις ἐπιδεικτική. In
|
26.1
|
conuiuio autem frequenti loqui solum unum neque hones-
|
|
tum est' inquit 'neque commodum.'
|
|
Haec nobis Fauorinus in eo, quo dixi, tempore apud
|
27.1
|
mensam suam summa cum elegantia uerborum totiusque
|
|
sermonis comitate atque gratia denarrauit. Sed quod ait
|
28.1
|
uentum, qui ex terra Gallia flaret, 'circium' appellari, M.
|
|
Cato in libris originum eum uentum 'cercium' dicit, non
|
|
'circium'. Nam cum de Hispanis scriberet, qui citra Hiberum
|
29.1
|
colunt, uerba haec posuit: 'Set in his regionibus ferrareae,
|
|
argentifodinae pulcherrimae, mons ex sale mero magnus;
|
|
quantum demas, tantum adcrescit. Ventus cercius, cum
|
|
loquare, buccam implet, armatum hominem, plaustrum
|
5
|
oneratum percellit.'
|
|
Quod supra autem dixi ἐτησίας ex alia atque alia parte
|
30.1
|
caeli flare, haut scio an secutus opinionem multorum temere
|
|
dixerim. P. enim Nigidii in secundo librorum, quos de uento
|
31.1
|
composuit, uerba haec sunt: 'Et ἐτησίαι et austri anni-
|
|
uersarii secundo sole flant.' Considerandum igitur est, quid
|
|
sit 'secundo sole'.
|
|