Quod est quaedam septenarii numeri uis et facultas in multis
|
3.10.pr.1
|
naturae rebus animaduersa, de qua M. Varro in hebdomadibus
|
|
disserit copiose.
|
|
M. Varro in primo librorum, qui inscribuntur hebdomades
|
1.1
|
uel de imaginibus, septenarii numeri, quem Graece ἑβδομάδα
|
|
appellant, uirtutes potestatesque multas uariasque dicit. 'Is
|
2.1
|
namque numerus' inquit 'septentriones maiores minoresque
|
|
in caelo facit, item uergilias, quas πλειάδας Graeci uocant,
|
|
facit etiam stellas, quas alii "erraticas", P. Nigidius "erro-
|
|
nes" appellat.' Circulos quoque ait in caelo circum longi-
|
3.1
|
tudinem axis septem esse; ex quis duos minimos, qui axem
|
|
extimum tangunt, πόλους appellari dicit; sed eos in sphaera,
|
|
quae κρικωτή uocatur, propter breuitatem non inesse. Ac
|
4.1
|
neque ipse zodiacus septenario numero caret; nam in septi-
|
|
mo signo fit solstitium a bruma, in septimo bruma a sol-
|
|
stitio, in septimo aequinoctium ab aequinoctio. Dies deinde
|
5.1
|
illos, quibus alcyones hieme anni in aqua nidulantur, eos
|
|
quoque septem esse dicit. Praeterea scribit lunae curriculum
|
6.1
|
confici integris quater septenis diebus; 'nam die <duo->
|
|
detricesimo luna', inquit 'ex quo uestigio profecta est,
|
|
eodem redit', auctoremque opinionis huius Aristidem esse
|
|
Samium; in qua re non id solum animaduerti debere dicit,
|
5
|
quod quater septenis, id est octo et uiginti, diebus conficeret
|
|
luna iter suum, sed quod is numerus septenarius, si ab uno
|
|
profectus, dum ad semetipsum progreditur, omnes, per quos
|
|
progressus est, numeros comprehendat ipsumque se addat,
|
|
facit numerum octo et uiginti, quot dies sunt curriculi
|
10
|
lunaris. Ad homines quoque nascendos uim numeri istius
|
7.1
|
porrigi pertinereque ait: 'Nam cum in uterum' inquit
|
|
'mulieris genitale semen datum est, primis septem diebus
|
|
conglobatur coagulaturque fitque ad capiendam figuram
|
|
idoneum. Post deinde quarta hebdomade, quod eius uirile
|
5
|
secus futurum est, caput et spina, quae est in dorso, in-
|
|
formatur. Septima autem fere hebdomade, id est nono et
|
|
quadragesimo die, totus' inquit 'homo in utero absoluitur.'
|
|
Illam quoque uim numeri huius obseruatam refert, quod
|
8.1
|
ante mensem septimum neque mas neque femina salubriter
|
|
ac secundum naturam nasci potest et quod hi, qui iustissime
|
|
in utero sunt, post ducentos septuaginta tres dies, postquam
|
|
sunt concepti, quadragesima denique hebdomade inita
|
5
|
nascuntur. Pericula quoque uitae fortunarumque hominum,
|
9.1
|
quae 'climacteras' Chaldaei appellant, grauissimos quosque
|
|
fieri affirmat septenarios. Praeter hoc modum esse dicit
|
10.1
|
summum adolescendi humani corporis septem pedes. Quod
|
11.1
|
esse magis uerum arbitramur, quam quod Herodotus, homo
|
|
fabulator, in primo historiarum inuentum esse sub terra
|
|
scripsit Oresti corpus cubita longitudinis habens septem,
|
|
quae faciunt pedes duodecim et quadrantem, nisi si, ut
|
5
|
Homerus opinatus est, uastiora prolixioraque fuerunt cor-
|
|
pora hominum antiquiorum et nunc quasi iam mundo sene-
|
|
scente rerum atque hominum decrementa sunt. Dentes quo-
|
12.1
|
que et in septem mensibus primis et septenos ex utraque
|
|
parte gigni ait et cadere annis septimis et genuinos adnasci
|
|
annis fere bis septenis. Venas etiam in hominibus uel potius
|
13.1
|
arterias medicos musicos dicere ait numero moueri septe-
|
|
nario, quod ipsi appellant τὴν διὰ τεσσάρων συμφωνίαν,
|
|
quae fit in collatione quaternarii numeri. Discrimina etiam
|
14.1
|
periculorum in morbis maiore ui fieri putat in diebus, qui
|
|
conficiuntur ex numero septenario, eosque dies omnium
|
|
maxime, ita ut medici appellant, κρισίμους uideri: primam
|
|
hebdomadam et secundam et tertiam. Neque non id etiam
|
15.1
|
sumit ad uim facultatesque eius numeri augendas, quod,
|
|
quibus inedia mori consilium est, septimo demum die mor-
|
|
tem oppetunt.
|
|
Haec Varro de numero septenario scripsit admodum con-
|
16.1
|
quisite. Sed alia quoque ibidem congerit frigidiuscula: ueluti
|
|
septem opera esse in orbe terrae miranda et sapientes item
|
|
ueteres septem fuisse et curricula ludorum circensium sol-
|
|
lemnia septem esse et ad oppugnandas Thebas duces septem
|
5
|
delectos. Tum ibi addit se quoque iam duodecimam
|
17.1
|
annorum hebdomadam ingressum esse et ad eum diem
|
|
septuaginta hebdomadas librorum conscripsisse, ex quibus
|
|
aliquammultos, cum proscriptus esset, direptis bibliothecis
|
|
suis non comparuisse.
|
5
|