CAPITVLA LIBRI NONI
  I Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius in unde- pr.9.1.1
uicesimo annali scripserit rectiores certioresque ictus fieri,
si sursum quid mittas, quam si deorsum.
  II Qualibus uerbis notarit Herodes Atticus falso quem- 2.1
piam cultu amictuque nomen habitumque philosophi emen-
tientem.
  III Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum 3.1
super Alexandro recens nato.
  IV De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque 4.1
diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis
repente uersis in mares.
  V Diuersae nobilium philosophorum sententiae de genere 5.1
ac natura uoluptatis; uerbaque Hieroclis philosophi, quibus
decreta Epicuri insectatus est.
  VI Verbum, quod est <ab> 'ago' frequentatiuum, in 6.1
syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum.
  VII De conuersione foliorum in arbore olea brumali et 7.1
solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonan-
tibus.
  VIII Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; 8.1
deque ea re Fauorini philosophi cum breuitate eleganti
sententia.
  IX Quis modus sit uertendi uerba in Graecis sententiis; 9.1
deque his Homeri uersibus, quos Vergilius uertisse aut bene
apteque aut inprospere existimatus est.
  X Quod Annaeus Cornutus uersus Vergilii, quibus Veneris 10.1
et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehen-
sione spurca et odiosa inquinauit.
  XI De Valerio Coruino; et unde Coruinus. 11.1
  XII De uerbis, quae in utramque partem significatione 12.1
aduersa et reciproca dicuntur.
  XIII Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli 13.1
Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli prouocatoris
pugnam depinxit.
  XIV Quod idem Quadrigarius 'huius facies' patrio casu 14.1
probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium
uocabulorum declinationibus.
  XV De genere controuersiae, quod Graece ἄπορον ap- 15.1
pellatur.
  XVI Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, 16.1
fugerit latueritque uitium argumenti, quod ἀντιστρέφον
Graeci dicunt.