HELENA.
  Theseus Aegei et Aethrae Pitthei filiae filius cum Pirithoo Ixionis 79.1.1
filio Helenam Tyndarei et Ledae filiam uirginem de fano Dianae
sacrificantem rapuerunt et detulerunt Athenas in pagum Atticae
regionis.
quod Iouis eos cum uidisset tantam audaciam 2.1
habere ut se ipsi ad periculum offerrent, in quiete eis imperauit ut
peterent ambo a Plutone Pirithoo Proserpinam in coniugium; qui
cum per insulam Taenariam ad inferos descendissent et de qua re
uenissent indicarent Plutoni, a furiis strati diuque lacerati sunt. 5
quo Hercules ad canem tricipitem ducendum cum uenisset, illi 3.1
fidem eius implorarunt; qui a Plutone impetrauit eosque inco-
lumes eduxit.
<ob> Helenam Castor et Pollux fratres belligerarunt 4.1
et Aethram Thesei matrem et †Phisadiem Pirithoi sororem ceperunt
et in seruitutem sorori dederunt.
CASTOR.
  Idas et Lynceus Apharei filii ex Messenis habuerunt sponsas 80.1.1
Phoeben et <Hi>lairam Leucippi filias; hae autem formississimae uir-
gines cum essent et esset Phoebe sacerdos Mineruae, <Hi>laira Dianae,
Castor et Pollux amore incensi eas rapuerunt.
illi amissis sponsis 2.1
arma tulerunt, si possent eas recuperare. Castor Lynceum in proelio
interfecit; Idas amisso fratre omisit bellum et sponsam,
coepit fratrem sepelire.
cum ossa eius collocaret in pila, inter- 3.1
uenit Castor et prohibere coepit monumentum fieri, quod diceret
se eum quasi feminam superasse. Idas indignans gladio quo cinctus
erat Castori inguina traiecit. alii dicunt quemadmodum aedificabat
pilam super Castorem impulisse et sic interfectum. 5
quod cum 4.1
annuntiasse<n>t Polluci, accurrit et Idam uno proelio superauit,
corpusque fratris recuperatum sepulturae dedit; cum autem ipse
stellam ab Ioue accepisset et fratri non esset data, ideo quod diceret
[Pollucem] Iouis Castorem semine Tyndarei et Clyt<ae>mnestra<m> 5
natos, ipsum autem et Helenam Iouis esse filios, tunc deprecatus
Pollux ut liceret ei munus suum cum fratre communicare; cui
permisit. [
ideoque dicitur 'alterna morte redemptus', unde 5.1
etiam Romani seruant institutum; cum desultorem mittunt,
unus duos equos habet, pileum in capite, <de> equo in equum tran-
silit, quod ille sua et fratris uice fungatur].