PROCI HELENAE.
  Anti<l>ochus, Ascalaphus, Aiax Oileus, A<mp>himachus, [A<n>caeus], 81.1.1
†Blanirus, Agapenor, Aiax Telamonius, Clytius Cyan<e>us,
Menelaus, Patroclus, Diomedes, Peneleus, Phemius, Nir<e>us, Poly-
poetes, Elephe<n>or, Eumelus, St<h>enelus, Tlepolemus, Protesilaus,
Podalirius, Eurypylus, Idomeneus, [te]Leonte<u>s, T<h>al<p>ius, Poly- 5
xenus, Prot<ho>us, M<e>nestheus, Machaon, Thoas, Vl<ix>es, Phidippus,
Meriones, Meges, Philoctetes; alia ueteres.
TANTALVS.
  Tantalus Iouis et Pl<u>tonis filius procreauit ex Dione Pelo- 82.1.1
pem.
Iup<p>iter Tantalo concredere sua consilia solitus erat et ad 2.1
epulum deorum admittere, quae Tantalus ad homines renuntiauit;
ob id dicitur ad inferos in aqu<a> media fine corporis stare semperque
sitire, et cum haustum aquae uult sumere aquam recedere.
item 3.1
poma ei super caput pendent, quae cum uult sumere, rami
uento moti recedunt. item saxum super caput eius ingens pendet,
quod semper timet ne super se ruat.
PELOPS.
  Pelops Tantali et Diones Atlantis filiae filius cum esset in epulis 83.1.1
deorum a Tantalo caesus, bracchium eius Ceres consumpsit, qui a
deorum numine uitam recepit; cui cum cetera membra ut fuerant
coissent, umero non perpetuo eburneum eius loco Ceres aptauit.