OENOMAVS.
  Oenomaus Martis et Asteropes <Atlantis> filiae filius habuit in 84.1.1
coniugio Euareten Acrisii filiam, ex qua procreauit Hippodamiam,
uirginem eximiae formae, quam nulli ideo dabat in coniugium quod
sibi responsum fuit a genero mortem cauere.
itaque cum 2.1
complures eam peterent in coniugium, simultatem constituit se ei
daturum qui secum quadrigis certasset uictorque exisset, quod is
equos aquilone uelociores habuit, uictus autem interficeretur.
multis interfectis nouissime Pelops Tantali filius cum uenisset et 3.1
capita humana super <u>aluas fixa uidisset eorum qui Hippodamiam
in uxorem petierant, paenitere eum coepit regis crudelitatem
timens.
itaque Myrtilo aurigae eius persuasit regnumque ei 4.1
dimidium pollicetur si se adiuuaret. fide data Myrtilus currum iun-
xit et clauos in rotas non coniecit; itaque equis incitatis currum
defectum Oenomai equi distraxerunt.
Pelops cum Hippodamia et 5.1
Myrtilo domum uictor cum rediret, cogitauit sibi opprobrio
futurum et Myrtilo fidem praestare noluit, eumque in mare praeci-
pitauit, a quo Myrtoum pelagus est appellatum. Hippodamiam
in patriam adduxit suam quod Peloponnesum appellatur; ibi ex 5
Hippodamia procreauit Hippalcum Atreum Th<y>esten.
CHRYSIPPVS.
  Laius Labdaci filius Chrysippum Pelopis filium n<oth>um 85.1.1
propter formae dignitatem Nemeae ludis rapuit, quem ab eo Pelops
bello recuperauit. hunc Atreus et Th<y>estes matris Hippodamiae
impulsu interfecerunt; Pelops cum Hippodamiam argueret, ipsa se
interfecit. 5