PELOPIDAE.
  Thyestes Pelopis et Hippodamiae filius quod cum Aeropa Atrei 86.1.1
uxore concubuit a fratre Atreo de regno est eiectus; at is Atrei
filium Plisthenem, quem pro suo educauerat, ad Atreum interfi-
ciendum misit, quem Atreus credens fratris filium esse imprudens
filium suum occidit. 5
AEGISTHVS.
  Thyesti Pelopis et Hippodamiae filio responsum fuit quem ex 87.1.1
filia sua Pelopia procreasset, eum fratris fore ultorem; quod
cum audisset . . . . puer est natus, quem Pelopia exposuit, quem
inuentum pastores caprae subdiderunt ad nutriendum; Aegisthus
est appellatus ideo quod Graece capra aega appellatur. 5
ATREVS.
  Atreus Pelopis et Hippodamiae filius cupiens a Th<y>este fratre 88.1.1
suo iniurias exsequi, in gratiam cum eo rediit et in regnum suum
eum reduxit, filiosque eius infantes Tantalum et Plisthenem occidit
et epulis Th<y>esti apposuit.
qui cum uesceretur, Atreus imperauit 2.1
bracchia et ora puerorum afferri; ob id scelus etiam Sol currum
auertit.
Th<y>estes scelere nefario cognito profugit ad regem The- 3.1
sprotum, ubi lacus Auernus dicitur esse; inde Sicyonem peruenit,
ubi erat Pelopia filia Th<y>estis deposita; ibi casu nocte cum Miner-
uae sacrificare<n>t interuenit, qui timens ne sacra contaminaret in
luco delituit. 5
Pelopia autem cum choreas duceret lapsa, uestem 4.1
ex cruore pecudis inquinauit; quae dum ad flumen exit sanguinem
abluere, tunicam maculatam deponit. capite obducto Th<y>estes
e luco prosiluit. et ea compressione gladium de uagina ei extraxit
Pelopia et rediens in templum sub acropodio Mineruae abscondit. 5
postero die rogat regem Thyestes ut se in patriam L<y>diam remit-
teret.
interim sterilitas Mycenis frugum ac penuria oritur ob 5.1
Atrei scelus. ibi responsum est ut Thyestem in regnum reduce-
ret.
qui cum ad Thesprotum regem isset, aestimans Thyestem 6.1
ibi morari, Pelopiam adspexit et rogat Thesprotum ut sibi Pelopiam
in coniugium daret, quod putaret eam Thesproti esse filiam. The-
sprotus, ne qua suspicio esset, dat ei Pelopiam, quae iam conceptum
ex patre Thyeste habebat Aegisthum. 5
quae cum ad Atreum 7.1
uenisset, parit Aegisthum, quem exposuit; at pastores caprae sup-
posuerunt, quem Atreus iussit perquiri et pro suo educari.
inte- 8.1
rim Atreus mittit Agamemnonem et Menelaum filios ad quaeren-
dum Thyestem, qui Delphos petierunt sciscitatum. casu Thyestes
eo uenerat ad sortes tollendas de ultione fratris; comprehen-
sus ab eis ad Atreum perducitur, quem Atreus in custodiam conici 5
iussit, Aegisthumque uocat, aestimans suum filium esse, et mittit
eum ad Thyestem interficiendum.
Thyestes cum uidisset Aegis- 9.1
thum et gladium quem Aegisthus gerebat, et cognouisset quem in
compressione perdiderat, interrogat Aegisthum unde illum
haberet. ille respondit matrem sibi Pelopiam dedisse, quam iubet
accersiri. 5
cui respondit se in compressione nocturna nescio cui 10.1
eduxisse et ex ea compressione Aegisthum concepisse. tunc Pelopia
gladium eripuit, simulans se agnoscere, et in pectus sibi detrusit.
quem Aegisthus e pectore matris cruentum tenens ad 11.1
Atreum attulit. ille aestimans Thyesten interfectum laetabatur;
quem Aegisthus in litore sacrificantem occidit et cum patre Thyeste
in regnum auitum redit.