CONSTITVTIO <LIMITVM>
|
|
Inter omnes mensurarum ritus siue actus eminentis-
|
131.1
|
sima traditur limitum constitutio. est enim illi origo
|
|
caelestis et perpetua continuatio, cum quadam latitudi-
|
|
ne[m] recturae diuidentibus ratio tractabilis, formarum
|
|
pulcher habitus, ipsorum etiam agrorum speciosa de-
|
5
|
signatio. constituti enim limites non sine mundi ratione,
|
|
quoniam decumani secundum solis decursum diriguntur,
|
|
kardines a poli axe. unde primum haec ratio mensurae
|
|
constituta ab Etruscorum haruspicum [uel auctorum
|
|
habet, quorum artificium] disciplina; quod illi orbem
|
10
|
terrarum in duas partes secundum solis cursum diuise-
|
|
runt, dextram appellauerunt quae septentrioni subiacebat,
|
|
sinistram quae ad meridianum terrae esset, <ab oriente
|
132.1
|
ad> occasum, quod eo sol et luna spectaret; alteram li-
|
|
neam duxerunt a meridiano in septentrionem, et a media
|
|
ultra antica[m] citra postica[m] nominauerunt. ex quo
|
|
haec constitutio liminibus templorum adscribitur.
|
5
|
Ab hoc exemplo antiqui mensuras agrorum normali-
|
|
bus longitudinibus incluserunt. primum duos limites con-
|
|
stituerunt: unum, qui ab oriente in occidentem dirigeret.
|
|
hunc appellauerunt duo[de]cimanum ideo, quod terram
|
|
in duas partes diuidat et ab eo omnis ager nominetur.
|
10
|
alterum a meridiano ad septentrionem; quem kardinem
|
|
nominauerunt a mundi kardine[m].
|
|
Duo[de]cimanum postea decimanum appellauerunt.
|
|
quare a decem potius quam a duobus? sicut dipundium
|
|
nunc dicimus duopondium, et quod dicebant antiqui
|
15
|
duouiginti nunc dicimus uiginti, similiter duo[de]cimanus
|
|
decimanus est factus.
|
|
Reliquos limites fecerunt angustiores, et qui specta-
|
|
bant in orientem prorsos, qui ad meridianum, trans-
|
|
uersos appellauerunt. limites autem appellati
|
20
|
a limo, id est antiquo uerbo transuersi: nam et limum
|
|
cinctum ideo quod purpuram transuersam habeat, item
|
133.1
|
limina ostiorum. postea et prorsos et transuersos limites
|
|
appellauerunt a liminibus, quod per eos agrorum itinera
|
|
seruentur. postea apud quosdam nomina a loci natura
|
|
acceperunt, et qui ad mare spectant maritimi appellantur,
|
5
|
qui ad montem, montani. omnis ergo huius
|
|
[mensurae et] recturae longitudo rationaliter limes ap-
|
|
pellatur: nec interest quicquam, decimanum aut limitem
|
|
dicamus.
|
|
Decimanus autem primus maximus appellatur, item
|
10
|
kardo: nam latitudine ceteros praecedunt. alii limites
|
|
sunt actuarii, atque alii linearii. actuarius limes est, qui
|
|
primus actus est, et ab eo quintus quisque; quem si nu-
|
|
meres cum primo, erit sextus, quoniam quinque centu-
|
|
rias sex limites cludunt. reliqui medii limites
|
15
|
linearii appellantur, in Italia subrunciui. actuarii autem,
|
|
extra maximos decimanum et kardinem, habent latitu-
|
|
dinem ped. XII. per hos iter populo sicut per uiam publi-
|
134.1
|
cam debetur: id enim cautum est lege Sempronia et Cor-
|
|
nelia et Iulia. quidam ex his latiores sunt quam ped. XII,
|
|
ut hi qui sunt per uiam publicam militarem acti: habent
|
|
enim latitudinem uiae publicae. linearii limites a quibus-
|
5
|
dam mensurae tantum disterminandae causa sunt consti-
|
|
tuti, et si finitimi interueniunt, latitudinem secundum
|
|
legem Mamiliam accipiunt. in Italia etiam itineri publico
|
|
seruiunt sub appellatione subrunciuorum: habent latitu-
|
|
dinem ped. VIII. hos conditores coloniarum fructus as-
|
10
|
portandi causa publicauerunt. nam et possessiones pro
|
|
aestimio ubertatis angustiores sunt adsignatae: ideoque
|
|
limites omnes non solum mensurae sed et publici itineris
|
|
causa latitudines acceperunt.
|
|
Secundum antiquam consuetudinem limites diriguntur.
|
15
|
quare non omnis agrorum mensura in orientem potius
|
|
quam in occidentem spectat. in orientem sicut aedes
|
|
sacrae. nam antiqui architecti in occidentem templa
|
|
recte spectare scripserunt: postea placuit omnem reli-
|
|
gionem eo conuertere, ex qua parte caeli terra inlumi-
|
20
|
natur. sic et limites in orientem constituuntur.
|
|
Multi ignorantes mundi rationem solem sunt secuti,
|
135.1
|
hoc est ortum et occasum, quod is semel conprehendi
|
|
ferramento non potest. quid ergo? posita auspicaliter
|
|
groma, ipso forte conditore praesente, proximum uero
|
|
ortum conprehenderunt, et in utramque partem limites
|
5
|
emiserunt, quibus kardo in horam sextam non conuenerit.
|
|
et quidam, ne proximarum coloniarum li-
|
|
mitibus ordinatos limites mitterent, relicta caeli ratione
|
|
mensuram constituerunt, qua tantum modus centuriarum
|
|
et limitum longitudo constaret. quidam agri
|
10
|
longitudinem secuti: et qua longior erat, fecerunt deci-
|
|
manum. quidam in totum conuerterunt, et
|
|
fecerunt decimanum in meridianum et kardinem in orien-
|
|
tem, sicut in agro Campano qui est circa Capuam.
|
|
Modum autem centuriis quidam secundum agri ampli-
|
15
|
tudinem dederunt; in Italia triumuiri iugerum quinqua-
|
|
genum, aliubi ducenum; Cremonae iugerum CCX; diuus
|
|
Augustus in Veturia Emeritae iugerum CCCC, quibus
|
|
diuisionibus decimani habent longitudinis actus XL, kar-
|
|
dines actus XX, decimanus est in orientem.
|
20
|
Quibusdam deinde coloniis perticae fines, hoc est
|
136.1
|
primae adsignationis, aliis limitibus, aliis praefecturae
|
|
continentur. in Emeritensium finibus aliquae sunt prae-
|
|
fecturae, quarum decimani aeque in orientem diriguntur,
|
|
kardines in meridianum: sed in praefecturis Mullicensis
|
5
|
et Turgaliensis regionis decimani habent actus XX, kar-
|
|
dines actus XL. nam et in alia praefectura
|
|
aliter conuersi sunt limites, ut habeant in aeris inscrip-
|
|
tionibus inter limitem nouum et ueterem iugera forte
|
|
CXX: haec sunt alterius partis subsiciua.
|
10
|
Hae deinde agrorum diuisiones lapidum inscriptioni-
|
|
bus tam uariis continentur quam et limitum actibus.
|
|
alii uertices, alii latera, regionibus suis obsecundant<es>,
|
|
multi tantum decimani maximi et kardinis lapides in-
|
|
scripserunt, reliquos sine inscriptione ad parem posue-
|
15
|
runt; quos ideo quod nulla significatione appareat, a
|
|
quoto loco numerentur, mutos appellant diuus Augustus
|
|
in adsignationibus suis numero limitum inscriptos la-
|
|
pides omnibus centuriarum angulis defigi iussit: nam
|
|
locatione operis huius non solum quod ad publicos li-
|
137.1
|
mites pertineret iniunxit, uerum etiam inter acceptas
|
|
ne roborei deessent termini cauit. inscripserunt quidam
|
|
uertices lapidum et limitum tantum numerum significa-
|
|
uerunt; alii ipsarum centuriarum, sic quem ad modum
|
5
|
qui in lateribus inscripserunt. uel in uertice lapides sic
|
|
inscripserunt, quem ad modum in decimano maximo et
|
|
in kardine solet: sic et ulteriores secundum nu-
|
|
mer<or>um suorum postulationem inscripserunt. uolue-
|
|
runt autem limites inscriptionibus claudi ita, ut cuius
|
10
|
centuriae essent lapides intelligere[n]tur. sic quoque
|
|
haec inscriptio obscura est. lapis autem in regione s.
|
|
et u. hac ratione sic inscribitur [quemadmodum supra];
|
|
quarta enim illi lapidi portio clusaris uacat ab inscrip-
|
|
tione; est ergo talis inscriptio s.d.u.k. in re-
|
15
|
gione dextra et ultra <e>idem numeri sic inscribuntur.
|
|
[sic et] in regione sinistra et citra, in regione dextra et
|
|
citra eidem numeri sic inscribuntur. com-
|
|
paremus nunc omnes quattuor lapides in unum, et in-
|
138.1
|
tueamur eorum quartas partes uacantes, quae in suis
|
|
regionibus centurias litteris intra cludunt. sic
|
|
et in suo interuallo distantes centurias his inscriptioni-
|
|
bus cludunt. inspiciamus a maximo decimano et kar-
|
5
|
dine [singulorum] lapidum inscriptiones. la-
|
|
tera autem lapidum recte inscribuntur, quoniam amplio-
|
|
res numeros capiunt; nam [in] uerticibus inscribi non
|
|
facile [omnia] possunt. inscribitur [enim] lateribus D.
|
|
D. LXXXXVIII V.K. LXXV. quae inscriptio si ratione
|
10
|
ponatur, est optima; licet et quomodo cumque inscripta
|
|
sit, perito mensori non latebit, quoniam certus est lapis,
|
|
quo centuria cluditur.
|
|
Multos limitum constitutiones in errorem deducunt,
|
|
dum aut inscriptionem parum intellegunt aut aliter
|
15
|
limites numerant. uolunt esse quidam decimanum alium
|
|
primum, alium maximum: et cum exierunt a decimano
|
|
maximo, peractis centuriae actibus primum limitem nu-
|
|
merant qui est secundus. deinde ad agrum de quo agitur
|
|
cum perueniunt, nouam controuersiam inueniunt et de
|
20
|
aliis quam de quibus agitur acceptis litigant, dum uo-
|
139.1
|
lunt esse primos decimanos duos et duos kardines. hoc
|
|
si esset, inter decimanum maximum et quem uolunt pri-
|
|
mum et centuria aliter appellaretur: forte diceretur 'inter
|
|
decimanum maximum et primum'. sed quoniam is ipse
|
5
|
primus est qui et maximus, continuo a decimano maximo
|
|
et kardine centuria inscribitur D.D.I V.K.I, et S.D.I
|
|
V.K.I, et D.D.I K.K.I, et S.D.I K.K.I. erit ergo
|
|
nobis is primus qui et maximus. Sed et de li-
|
|
mitibus quintariis quintum quemque quintarium uolunt.
|
10
|
porro autem inter quintum et quintarium interest ali-
|
|
quid: quintus est qui quinto loco numeratur, quintarius
|
|
qui quinque centurias cludit. hunc uolunt esse quintum,
|
|
qui est sextus. nam et legum lat<i>onibus, quem admodum
|
|
perlatum est, sic cauerunt, [ut] 'a decimano maximo quin-
|
15
|
tus quisque spatio itineris ampliaretur'.
|
|
erat sane interpretatio legis huius ambigua, nisi eorum
|
|
temporum formae sextum quemque limitem latiorem
|
|
haberent significatione qua solent minores. tractemus
|
140.1
|
nunc diligentius quid dixerint. A DECIMANO MAXIMO
|
|
QVINTVM QVEMQVE LATIOREM. a decimano: quoniam
|
|
decimanus erat, positi sunt deinde quinque limites, quo-
|
|
rum nouissimus factus est latior; his quom decimanus
|
5
|
accessit, sex fiunt. eandem obseruationem et
|
|
in reliqua limitum parte esse uoluerunt: quem ad modum
|
|
a decimano maximo quinque limites ducebantur, quo-
|
|
rum esset summus latior, sic et ab eo quintario, cui iam
|
|
spatium definitum erat, quinque adiectis limitibus summo
|
10
|
latitudinem suam seruari placuit.
|
|
Quem ad modum ab antiquis acti sint limites, tractare
|
|
coepimus: itaque persequi omnia non alienum iudico.
|
|
foeda est enim culpa neglegentiae, cum de constitutione
|
|
disputemus, praeterire tot operum exemplaria.
|
15
|
Finitis ergo ampliorum bellorum operibus, augendae
|
|
rei publicae causa inlustres Romanorum uiri urbes con-
|
|
stituerunt, quas aut uictoribus populi Romani ciuibus
|
|
aut emeritis militibus adsignauerunt et ab agrorum noua
|
|
dedicatione culturae colonias appellauerunt. uictoribus
|
20
|
autem adsignatae coloniae his qui temporis causa arma
|
141.1
|
acceperant: non enim tantum militum incremento r(ei)
|
|
p(ublicae) p(opulus) R(omanus) habuit; erat tunc prae-
|
|
mium terra et pro emerito habebatur. multis legionibus
|
|
contigit bella feliciter transigere et ad laboriosam agri
|
5
|
culturae requiem primo tirocinii gradu peruenire: nam
|
|
cum signis et aquila et primis ordinibus ac tribunis de-
|
|
ducebantur, modus agri pro portione officii dabatur.
|
|
ferunt quidam postea indictum modum belli, et expleta
|
|
centesima hostium congressione ad colendarum deductos
|
10
|
terrarum agros. diuus Iulius, uir acerrimus et multarum
|
|
gentium domitor, tam frequentibus bellis militem exer-
|
|
cuit, ut dum uictorias numeraret, congressionum multi-
|
|
tudinem obliuisceretur. nam milites ultra stipendia eme-
|
|
rita detinuit, recusantes deinde ueteranos dimisit, mox
|
15
|
eosdem ipsos ueniam commilitii rogantes recepit, et
|
142.1
|
post aliquot bella parta iam pace deduxit. aeque diuus
|
|
Augustus [in] adsignata orbi terrarum pace exercitus,
|
|
qui aut sub Antonio aut Lepido militauerant, pariter et
|
|
suarum legionum milites colonos fecit, alios in Italia,
|
5
|
alios in prouinciis: quibusdam deletis hostium ciuitati-
|
|
bus nouas urbes constituit, quosdam in ueteribus op-
|
|
pidis deduxit et colonos nominauit. illas quoque urbes,
|
|
quae deductae a regibus aut dictatoribus fuerant, quas
|
|
bellorum ciuilium interuentus exhauserat, dato iterum
|
10
|
coloniae nomine numero ciuium ampliauit, quasdam et
|
|
finibus. ideoque multis regionibus antiquae mensurae
|
|
actus in diuersum nouis limitibus inciditur: nam tetran-
|
|
tum ueterum lapides adhuc parent. sicut in Campania
|
|
finibus Minturnensium; quorum noua adsignatio trans
|
15
|
fluuium Lirem limitibus continetur: citra Lirem postea
|
|
adsignatum per professiones ueterum possessorum, ubi
|
|
iam opportunarum finium commutatione relictis primae
|
|
adsignationis terminis more arcifinio possidetur.
|
|
Multis ergo generibus limitum constitutiones inchoatae
|
20
|
sunt. quibusdam coloniis kardo maximus et decimanus
|
|
non longe a ciuitate oriuntur. nam in proximo esse
|
143.1
|
debe<n>t, immo, si fieri potest, ex ipsa colonia inchoari:
|
|
sed quo[nia]m uetusta municipia in ius coloniae trans-
|
|
feruntur, stantibus iam muris et ceteris moenibus li-
|
|
mites primos nisi a foris accipere non possunt.
|
5
|
Multi facilitatem agri secuti: et ubi plurimum erant
|
|
adsignaturi, ibi decimanum maximum et kardinem con-
|
|
stituerunt. antiqui enim propter subita bellorum peri-
|
|
cula non solum erant urbes contenti cingere muris, uerum
|
|
etiam loca aspera et excelsa saxis eligebant, ubi illis
|
10
|
maximum propugnaculum esset et ipsa loci natura. haec
|
|
uicina urbibus rupium multitudo limites accipere propter
|
|
loci difficultatem non potuit, sed relicta est, ut aut sil-
|
|
uas rei publicae praestaret, aut, si sterilis esset, uacaret.
|
|
his urbibus, ut haberent coloniarum uastitatem, uicina-
|
15
|
rum ciuitatium fines sunt adtributi, et in optimo solo
|
|
decimanus maximus et kardo constituti; sicut in Um-
|
|
bria finibus Spellatium.
|
|
Quibusdam coloniis decumanum maximum ita consti-
|
144.1
|
tuerunt, ut uiam consularem transeuntem per coloniam
|
|
contineret; sicut in Campania coloniae Axurnati. deci-
|
|
manus maximus per uiam Appiam obseruatur: fines qui
|
|
culturam accipere potuerunt, et limites acceperunt: reli-
|
5
|
qua pars asperis rupibus continetur, terminata in extremi-
|
|
tate more arcifinio per demonstrationes et per locorum
|
|
uocabula.
|
|
Quibusdam coloniis postea constitutis, sicut in Africa
|
|
Admederae, decimanus maximus et kardo a ciuitate
|
10
|
ori<un>tur et per quattuor portas in more<m> castro-
|
|
rum ut uiae amplissimae limitibus diriguntur. haec est
|
|
constituendorum limitum ratio pulcherrima. nam colo-
|
|
nia omnes quattuor perticae regiones continet et est
|
|
colentibus uicina undique, incolis quoque iter ad forum
|
15
|
ex omni parte aequale. sic et in castris groma ponitur
|
|
in tetrantem, qua uelut ad forum conueniatur.
|
|
Hanc constituendorum limitum rationem seruare de-
|
|
bebimus, si huic postulationi uel locorum natura suffra-
|
|
gabit. saepe enim propter portum colonia ad mare po-
|
20
|
nitur. cuius fines aquam non possunt excedere, hoc est
|
|
litore terminantur; et cum sit colonia ipsa in litore,
|
|
fines a decimano maximo et kardine in omnes quattuor
|
145.1
|
partes aequaliter accipere non potest. quaedam
|
|
propter aquae commodum monti applicantur; quarum
|
|
aeque decimanus maximus aut kardo relictis locis inter-
|
|
ciditur ita, si trans montem coloniae fines perducuntur.
|
5
|
multas colonias et ipsi montes finiunt; propter
|
|
quod quattuor regionibus aequaliter pertica non potest
|
|
diuidi, sed in alteram partem tota limitum rectura ser-
|
|
uetur.
|
|
Itaque si loci natura permittit, rationem seruare
|
10
|
debemus: sin autem, proximum rationi; non quo minus
|
|
aliquid de finibus fiat aut amissionis periculum habeat:
|
|
si aliter egerimus, mensura sua uni cuique constabit,
|
|
decimani suo nomine appellabuntur, tantundem kardines,
|
|
fines terminis obligabuntur, nihil operi deerit nisi ratio,
|
15
|
habebit tamen inter professores existimationem. nam nec
|
|
illis coloniis hoc nomine quicquam iniuriae factum est,
|
|
quod kardines loco decimanorum obseruantur, decimani
|
|
loco kardinum: omnis limitum co<n>nexio rectis angulis
|
|
continetur, extremitas mensuraliter obligata est, nihil res
|
20
|
publica, nihil possessor de finibus queritur; constat illis
|
|
ratio mensurae, limitum ratio non constat, et potest dici
|
146.1
|
mensura orbis alterius aut certe sinistra, hoc est inuersa.
|
|
cum ipsa kardinum appellatio a kardine mundi nomine-
|
|
tur, quare ab oriente in occidentem dirigatur, nulla est
|
|
ratio. quid ergo? licet exitum decimanus maximus non
|
5
|
habeat oppositis montibus aut mari, habeat tamen ra-
|
|
tionem, et ab eo in eam partem qua defecerit aeque suo
|
|
interuallo centuriae nominentur.
|
|
Quaerenda est ergo huius rationis origo. multi ita
|
|
ut supra diximus solis ortum et occasum conprehende-
|
10
|
runt, qui est omni tempore mobilis nec potest secundum
|
|
cursum suum conprehendi, quoniam ortus et occasus
|
|
signa a locorum natura uarie ostenduntur. sic et limitum
|
|
ordinatio hac ratione conprehensa semper altera alteri
|
|
disconuenit. hos qui ad limites constituendos hac
|
15
|
ratione sunt usi, fefellit mundi magnitudo, qui [se]
|
|
ortum et occasum peruidere crediderunt: aut forte scie-
|
|
runt errorem et neglexerunt, ei contenti tantum regioni
|
|
ortum et occasum demetiri. immo contendisse feruntur
|
|
ortum eum esse singulis regionibus, unde primum sol
|
147.1
|
appareat, occasum, ubi nouissime desinat: hactenus diri-
|
|
gere mensuram laborauerunt. quid quod nec illa ipsa
|
|
regione solis conspectus recte potest deprehendi, nisi
|
|
aequalibus ab ortu et occasu diastematibus ferramentum
|
5
|
ponatur; quod in qua parte sit scire difficile est, quon-
|
|
iam in diuersis orbis terrarum partibus mensurae aguntur.
|
|
et illa ipsa regione, <si> sit illi forte ex altera parte
|
|
campus per multa milia, mons ex altera et propior ferra-
|
|
mento, necesse est ex illa parte apertiore sol longius
|
10
|
conspiciatur, ex hac deinde, qua mons inminet, parere
|
|
cito desinat. et si kardo a monte non longe nascatur
|
|
siue decimanus, quomodo potest cursus conprehendi
|
|
recte, cum ferramento sol occiderit et trans montem sol
|
|
adhuc luceat et eisdem ipsis adhuc campis in ulteriore
|
15
|
parte resplendeat?
|
|
Quaerendum est primum quae sit mundi magnitudo,
|
|
quae ratio oriundi aut occidendi, quanta sit mundo terra.
|
|
aduocandum est nobis gnomonices summae ac diuinae
|
|
artis elementum: explicari enim desiderium nostrum ad
|
20
|
uerum nisi per umbrae momenta non potest. ortum enim
|
|
aut occasum ne ab extrema quidem parte orbis terrarum
|
148.1
|
peruidere quisquam potest, cum a sapientibus tradatur
|
|
terram punctum esse caeli et infra solem amplo dia-
|
|
stemate spiritum sumere. nam et Archimeden, uirum
|
|
praeclari ingenii et magnarum rerum inuentorem, ferunt
|
5
|
scripsisse, quantum arenarum capere posset mundus,
|
|
si repleretur. credamus ergo illum diuinarum rerum
|
|
magnitudinem ante oculos habuisse. qua ratione, dica-
|
|
mus, tot saeculis unus mortalium hoc scire potuerit?
|
|
unus propter hoc laborauit et per incrementa umbrarum
|
10
|
deprehendit.
|
|
Caeli autem punctum terram esse [certam] sic de-
|
|
scribunt, quod dicant a polo ad Saturni circulum inter-
|
|
uallum esse quod Graeci hemitonion appellant; a Saturno
|
|
deiude ad Iouem hemitonion; ab hoc deinde ad Martem
|
15
|
tonon; a Marte deinde ad solem ter tantum esse quantum
|
|
a polo ad Saturnum, hoc est trihemitonion; a sole deinde
|
|
tantum esse ad Venerem, quantum a Saturno ad Io-
|
|
uem, hemitonion; a Venere deinde ad Mercurium hemi-
|
|
tonion; a Mercurio deinde ad lunam tantundem, hemi-
|
149.1
|
tonion; a luna ad terram tantum quantum a polo ad
|
|
Iouem, tonon. sic terram punctum caeli esse ostendunt:
|
|
nam et ars musica per haec diastemata constare fertur.
|
|
Solem autem ampliorem aliquot partibus quam terram
|
5
|
describunt, et quod palam est ab eo inluminari diem,
|
|
noctem esse in dimidium ipsius terrae obumbrationem.
|
|
polum ipsum quinque circulis diuidunt in sex partes.
|
|
sicut ait Vergilius:
|
|
quinque tenent caelum zonae. quarum una corusco
|
10
|
semper sole rubens et torrida semper ab igni.
|
|
quam circum extremae dextra laeuaque trahuntur
|
|
caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris.
|
|
has inter mediamque duae mortalibus aegris
|
|
munere concessae diuum, et uia secta per ambas,
|
15
|
obliquus qua se signorum uerteret ordo.
|
|
Quinque ergo circulis haec nomina adsignant. sum-
|
|
mum, frigidissimae partis finem, septentrionalem appel-
|
|
lant; secundum ab eo solistitialem; ab hoc deinde qui
|
|
medium polum diuidit, aequinoctialem, quod in eum sol
|
20
|
diei et noctis horas aequet. ab hoc deinde qui est aequi-
|
150.1
|
noctiali proximus, brumalem appellant: nam et solisti-
|
|
tiali est ordinatus. septentrionali deinde se<s>contrarium
|
|
austrinalem appellant. circulus autem zodiacus, cuius
|
|
fines sol negatur excedere, ex circulo aequinoctiali ad
|
5
|
brumalem per diagonum extenditur ita, ut meridianum
|
|
circulum ex utraque parte medium secet. per hunc sol, hoc
|
|
est intra, ire fertur et orbem terrarum uiginti et quattuor
|
|
horis circumire. harum ferunt XXIIII horarum iunctarum
|
|
semper unum esse interuallum: nam increscendi aut de-
|
10
|
crescendi inter ipsas horas alternam esse mutationem.
|
|
hoc ipsum per umbrarum motus ostenditur. nam cum sol
|
|
orbem medium conscendit, umbras omnium rerum in hoc
|
|
nostro tetartemorio meridiano axi facit ordinatas. ab
|
|
hoc enim exemplo sescontrariae partis, quae uidetur eis-
|
15
|
dem horis inluminari, umbra describitur. du-
|
|
bium fortasse esset de parallelo[n] nostri tetartemorii,
|
|
si secundum zodiaci circuli cursum oceanus meridianus
|
151.1
|
interueniret: nam totius terrae quattuor partes mari di-
|
|
uiduntur, nec ultra hominibus quartae partis ire per-
|
|
mittitur. sed quoniam oceanus meridianus subiacet cir-
|
|
culo meridiano, quem zodiacus medium secat, apparet,
|
5
|
inter aequinoctialem et meridianum circulum a media
|
|
terra quidquid est in oriente, ultra cursum solis esse,
|
|
quam regionem quidam sescontrariae partis appellant; et
|
|
quidquid a media terra in occidente inter brumalem et
|
|
meridianum circulum subiaceat, nostrae esse partis, si
|
10
|
solis cursum sequamur; quoniam omnibus terris in hac
|
|
parte in occidentem spectantibus umbras in dextrum emit-
|
|
tit, exceptis illis quae sunt ab Aegypti fine usque ad ocea-
|
|
num, qua finit circulus aequinoctialis. has terras ferunt in-
|
|
habitare Arabas Indos et alias gentes. apud hos in occiden-
|
15
|
tem spectantibus umbrae in sinistrum emittuntur; ex quo
|
|
apparet eos ultra solis cursum positos. sicut ait Lucanus:
|
|
inuisum uobis, Arabes, uenistis in orbem,
|
|
umbras mirati nemorum non ire sinistras.
|
|
nam et Aegypto medio die umbra consumitur. ex hoc
|
152.1
|
ibidem mediam terrae partem esse conprehendimus.
|
|
Optimum est ergo umbram hora sexta deprehendere
|
|
et ab ea limites inchoare, ut sint semper meridiano or-
|
|
dinati: sequitur deinde ut et orientis occidentisque linea
|
5
|
huic normaliter conueniat. primum scribemus circulum
|
|
in loco plano in terra, et in puncto eius sciotherum po-
|
|
nemus, cuius umbra et intra circulum aliquando intret:
|
|
certius est enim quam orientis et occidentis deprehen-
|
|
dere. adtendemus quem ad modum a primo solis ortu
|
10
|
umbra cohibeatur. deinde cum ad circuli lineam per-
|
|
uenerit, notabimus eum circumferentiae locum. similiter
|
|
exeuntem umbram e circulo adtendemus, et circumferen-
|
|
tiam notabimus. notatis ergo duabus circuli
|
|
partibus intrantis umbrae et exeuntis loco, rectam li-
|
15
|
neam a signo ad signum circumferentiae ducemus, et
|
|
mediam notabimus. per quem locum recta linea exire
|
|
debebit a puncto circuli. per quam lineam kardinem
|
|
dirigemus, et ab ea normaliter in rectum decimanos emit-
|
|
temus: et ex quacumque eius lineae parte normaliter
|
20
|
interuerterimus, decimanum recte constituemus.
|
|
Est et alia ratio, qua tribus umbris conprehensis me-
|
153.1
|
ridianum describamus. loco plano gnomonem consti-
|
|
tuemus A B, et umbras eius qualescumque tres enotabimus
|
|
CDE. has umbras normaliter conprehendemus, quanta
|
|
latitudine altera ab altera distent. si ante meridiem con-
|
5
|
stituemus, prima umbra erit longissima: si post meri-
|
|
diem, erit nouissima. has deinde umbras
|
|
pro portione ad multipedam in tabula describemus, et
|
|
sic in terra seruabimus. sit ergo gnomon AB, planitia B.
|
|
tollamus umbram maximam et in planitia notemus signo
|
10
|
C: secundam similiter in planitia notemus signo D; sic
|
|
et tertiam signo E; ut sint in basi pro portione longi-
|
|
tudinis suae BE<B>D<B>C. eiciamus hypotenusas ex C
|
|
in A et ex D in A. nunc puncto A et interuallo E cir-
|
|
culum scribamus. ordinatas deinde lineas basi, hoc est
|
15
|
planitiae, eiciamus in cathetum ex praecisuris hypotenu-
|
|
sarum et circumferentiae, ex F in G et ex
|
|
I in K. longissimam deinde lineam GF maximae um-
|
|
brae inprimemus, et ab signo B notabimus GF; secun-
|
154.1
|
dam lineam umbrae secundae, notabimus KI. deinde ex
|
|
signo F et I rectam lineam eiciemus; itemque ex CD,
|
|
finibus umbrarum. hae duae lineae altera alteram con-
|
|
praecident signo T. eiciemus deinde rectam lineam ex T
|
5
|
et E; quae erit ortus et occasus. ex hac in rectum rec-
|
|
tam lineam eiciemus, hoc est normaliter: haec erit me-
|
|
ridiano ordinata. eisdem signis <t>e-
|
|
t<rantem> ipsum constituemus, et intuebimur quattuor
|
|
caeli partes, quibus limitum ordinatio hac ratione con-
|
10
|
stituta omni tempore conuenit.
|
|
Si locus, in quo colonia constituitur, cultus erit, ex
|
|
ipsa ciuitate maximum decimanum et kardinem incipie-
|
|
mus, ita si colonia ab solo constituetur. decimanum
|
|
m(aximum) autem et kardinem optimi mensores agere de-
|
15
|
bebunt, idem et quintarios ad singula claudere, ne quis
|
|
error operi fiat, quod post amplum actum emendare sine
|
|
rubore difficile est. quod si aut ferramenti uitium aut
|
|
conspiciendi fuerit, uana contemplatio in uno quintario
|
|
statim paret et tolerabilem habet emendationem. sub-
|
20
|
runciui minus erroris habent periculum. hos tamen aeque
|
155.1
|
diligenter agere oportet, ne quam et hi recorrigendi mo-
|
|
ram praestent. multi perpetuos limites ege-
|
|
runt et in illa operis perseueratione peccauerunt, sicut
|
|
in ueterum coloniarum finibus inuenimus, frequentius in
|
5
|
prouinciis, ubi ferramento nisi ad interuersuram non
|
|
utuntur. lineam autem per metas extende-
|
|
mus, et per eam ad perpendiculum cultellabimus. actua-
|
|
rios palos suo quemque numero inscriptos inter cen-
|
|
tenos uicenos pedes defigemus, ut ad partitionem accep-
|
10
|
tarum mensura acta appareat. limitibus se-
|
|
cundum suam legem latitudines dabimus, et aperiri in
|
|
perpetuum cogemus. plurimum enim agentibus praestat
|
|
acti limitis perpetua rectura: ex hoc deuerti nisi per ne-
|
|
glegentiam non potest. cultis locis limitem sulcis optime
|
15
|
seruabimus. prensis tamen in conspectu longinquo signis
|
|
limitem agemus. si uero in propinquo
|
|
sint duo signa quae ex recta linea normaliter con-
|
|
spici possint, ut excussis longitudinibus longiorem li-
|
|
neam ad breuioris longitudinem signo posito aequemus,
|
20
|
ex quo ad interuersuram breuioris lineae rectam lineam
|
156.1
|
iniungamus, quae sit duorum signorum conspectorum
|
|
lineae ordinata, ferramento explicabimus.
|
|
sit ergo forma conspectus ABCD. nunc ex linea pri-
|
|
mum constituta, quae est inter B et D, conspiciamus
|
5
|
signum quod est inter B et A. prolato exiguum per ri-
|
|
gorem ferramento normaliter paucas dictabimus metas
|
|
ex signo E. prolato iterum exiguum ferramento in si-
|
|
gnum F, signum conspiciemus ita ut rigorem ex E mis-
|
|
sum secet signum G, et quicumque numeri fuerint sic
|
10
|
obseruabimus. quomodo fuerit FE ad EG, si et FB
|
|
tractabimus, erit longitudo conspectus inter B A. eadem
|
|
ratione et alteram partem conspiciemus. quanto deinde
|
|
longior fuerit, signo notabimus H, et ex hoc signo in B
|
|
rectam lineam iniungemus, quae erit ordinata AC.
|
15
|
Si limites post urbem constitutam inchoabi-
|
|
mus, ex proximo decimanum maximum et kardinem in-
|
|
cipiemus, eisque latitudinem secundum legem suam da-
|
157.1
|
bimus.
|
|
Si propter locorum difficultatem prope urbem li-
|
|
mites inchoari non poterint, tunc in ea regione, ubi
|
|
adsignaturi erimus, decimanum maximum et kardinem
|
5
|
[sic] constituemus sic, ut decimani ordinationem ortus
|
|
et occasus teneant, kardines meridiani et septentrionis.
|
|
Limitibus latitudines secundum legem et constitutio-
|
|
nem diui Augusti debemus, decimano maximo pedes XL,
|
|
kardini maximo pedes XX, actuariis [autem] limitibus
|
10
|
omnibus decimanis [et] kardinibus pedes XII, subrunciuis
|
|
pedes VIII. [limitibus omnibus] in mediis tetrantibus
|
|
lapides defigemus ex saxo silice aut molari aut ne de-
|
|
teriore, politos, in rotundum crassos pedem, in terram
|
|
ne minus habeant pedes IIϛ, supra terram sesquipedem.
|
15
|
Inscribendi nobis una sit ratio. hanc itaque ex omni
|
|
opere certissimam eligamus, et hac potissimum utamur.
|
|
decimano maximo et kardine maximo omnes lapides in
|
|
frontibus inscribamus, reliquos in lateribus clusaribus.
|
|
omnes enim centuriae singulos angulos habent clusares.
|
158.1
|
incipiamus ergo ponere lapides a decimano maximo et
|
|
kardine, inscriptione qua debet: DECIMANVS MAXIMVS.
|
|
KARDO MAXIMVS: DECIMANVS MAXIMVS. KARDO TOTVS.
|
|
applicemus nunc singulas centurias maximo
|
5
|
decimano siue kardini. hae omnes quattuor ternos lapi-
|
|
des iam positos habent: sequitur ut illis unus tantum
|
|
clusaris angulus uacet, hoc est singuli; quibus debebit
|
|
inscribi D.D.I V.K.I, et S.D.I V.K.I, et D.D.I
|
|
K.K.I, et S.D.I K.K.I. sic et in ceteris obseruare de-
|
10
|
bebimus. his angulis lapides defigamus, qui-
|
|
bus centuriarum appellationes [in] lateribus adscribemus
|
|
ad terram deorsum uersus. S.D.I V.K.I in ea parte
|
|
lapidis inscribemus quae erit s.d.I, aeque ultra <k.>
|
|
primum. [quod quoniam in latitudinem exponi in hac
|
15
|
planitia non potest, inscripturam lapidi adplicabimus,
|
|
qua[m] in re ipsa lapis habere debebit.] sic et D.D.I
|
|
V.K.I; sic et S.D.I K.K.I. quoniam ab uno
|
159.1
|
umbilico in quattuor partes omnis centuriarum ordo
|
|
conponitur, ab unius primae centuriae incremento omnes
|
|
inscriptiones singulis angulis cluduntur: quidquid enim
|
|
ultra primum kardinem nominatur, perseuerat usque ad
|
5
|
extremum finem ultra primum uocari. sic et k(itra); si-
|
|
militer d(extra) aut s(inistra). et cum d(ecumano) m(a-
|
|
ximo) siue kardine[s] omnes lapides positi fuerint, per
|
|
successionem singulis centuriis quartus lapis deerit,
|
|
cui posito centuriae appellationem inscribere debemus.
|
10
|
his deinde cum quartum lapidem posuerimus,
|
|
sequenti loco centuriae quartus angulus tantum uacabit,
|
|
quo numerus inscribatur ipsius. ad summam omnes clu-
|
|
sares angulos centuriarum lineis diagonalibus conprehen-
|
|
demus. sic et in toto opere exteriores
|
15
|
anguli centurias cludunt ab inscriptione decimani ma-
|
|
ximi et kardinis maximi.
|
|
Cum centurias omnes inscriptis lapidibus terminaue-
|
|
rimus, illa quae rei publicae adsignabunt, quamuis limi-
|
|
tibus haereant, priuata terminatione circumibimus, et in
|
20
|
forma ita ut erit ostendemus, SILVAS siue PASCVA PV-
|
|
BLICA siue utrumque. quatenus erit, inscriptione reple-
|
160.1
|
bimus, ut et in forma loci latitudinem rarior litterarum
|
|
dispositio demonstret. harum siluarum extremitatem per
|
|
omnes angulos terminabimus.
|
|
Eadem ratione terminabimus fundos exceptos siue
|
5
|
concessos, et in forma sicut loca publica inscriptionibus
|
|
demonstrabimus.
|
|
Concessos fundos aeque similiter ostendemus, ut FVN-
|
|
DVS SEIANVS CONCESSVS LVCIO MANILIO SEI FILIO.
|
|
in adsignationibus enim diui Augusti diuersas habent
|
10
|
condiciones fundi excepti et concessi. excepti sunt fundi
|
|
bene meritorum, ut in totum priuati iuris essent, nec
|
|
ullam coloniae munificentiam deberent, et essent in solo
|
|
populi Romani. concessi sunt fundi ei quibus indultum
|
|
est, cum possidere uni cuique plus quam edictum con-
|
15
|
tinebat non liceret. quem ad modum ergo eorum uete-
|
|
rum possessorum relicta portio ad ius coloniae reuoca-
|
|
tur, sic eorum quibus plus possidere permissum est:
|
|
omnium enim fundos secundum reditus coemit et militi
|
|
adsignauit. inscribemus ergo concessos sic, ut in aere
|
20
|
permaneant.
|
|
Aeque territorio siquid erit adsignatum, id ad ipsam
|
|
urbem pertinebit nec uenire aut abalienari a publico li-
|
161.1
|
cebit. id DATVM IN TVTELAM TERRITORIO adscribe-
|
|
mus, sicut siluas et pascua publica.
|
|
Quod ordini coloniae datum fuerit, adscribemus in
|
|
forma SILVA ET PASCVA, ut puta SEMPRONIANA, ITA
|
5
|
VT FVERVNT ADSIGNATA IVLIENSIBVS. ex hoc appa-
|
|
rebit haec ad ordinem pertinere.
|
|
Aeque lucus aut loca sacra aut aedes quibus locis
|
|
fuerint, mensura conprehendemus, et locorum uocabula
|
|
inscribemus. non exiguum uetustatis solet esse instru-
|
10
|
mentum, si locorum insignium mensurae et uocabula
|
|
aeris inscriptionibus constent.
|
|
Siqua regio in extremitate limites non acceperit, eum
|
|
locum uacantem significabimus hac inscriptione: LOCVS
|
|
EXTRA CLVSVS. et extremitatem deinde terminis lapideis
|
15
|
obligabimus, interposito ampliore spatio, et aris inscriptis
|
|
conditoris nomine et coloniae finibus. extra
|
|
clusa regio ideo, quod ultra limites finitima linea cludi-
|
|
tur. linea autem finitima si limitibus conprehensa non
|
|
fuerit, optimum erit extremitatem ad ferramentum rectis
|
20
|
angulis obligare et sic terminos ponere. si
|
|
fuerit mons asper et confragosus, per singulas petras
|
|
finitimas notas inponemus et ubi potuerit inscriptiones:
|
|
sic et in forma significabimus. [praeterea in Sicilia, ubi
|
|
montium altitudo et asperitas est.] nam in
|
162.1
|
planis quamuis omnium centuriarum subsiciua lapidibus
|
|
inscriptis conprehendantur, certis tamen locis aras lapi-
|
|
deas ponere debebimus, quarum inscriptio ex uno la-
|
|
tere perticae applicato finem coloniae demonstret, ex al-
|
5
|
tero, qua foras erit, adfines. ubi fines angulum facient,
|
|
ternum angulorum aras ponemus. sic et in locis mon-
|
|
tuosis. et has utraeque ciuitates consti-
|
|
tuant: adfines enim eisdem locis nomine imperatoris et
|
|
finium earum inscriptione aras consecrare debebunt.
|
10
|
Agro limitato accepturorum comparationem faciemus
|
|
ad modum acceptarum, quatenus centuria capere possit
|
|
aestimabimus, et in sortem mittemus. solent enim culti
|
|
agri ad pretium emeritorum aestimari. si in illa pertica
|
|
centurias ducenum iugerum fecerimus et accipientibus
|
15
|
dabuntur iugera sexagena sena besses, unam centuriam
|
|
tres [homines] accipere debebunt, in qua illis tres partes
|
|
aequis frontibus de terminabimus. omnium nomina
|
|
sortibus inscripta in urnam mittemus, et prout exierint
|
|
primam sortem centuriarum tollere debebunt. eodem
|
163.1
|
exemplo et ceteri. quod si illis conuenerit, ut conternati
|
|
sortiri debeant, qui tres primam centuriarum sortem
|
|
accipere debeant, conternationum factarum singula sor-
|
|
tibus nomina inscribemus. ut si conuenerit Lucio Titio
|
5
|
Luci filio, Seio Titi filio, Agerio Auli filio, ueteranis le-
|
|
gionis quintae Alaudae, ex eis unum sorti nomen inscri-
|
|
bemus et quoto loco exierit notabimus. si conternatio-
|
|
nem urna faciet, singulis sortibus singulorum nomina
|
|
inscribemus, et a primo usque ad tertium qui exierit
|
10
|
erit prima conternatio. sic et ceterae. has conternationes
|
|
sublata sorte quidam tabulas appellauerunt, quoniam
|
|
codicibus excipiebantur, et a prima cera primam tabu-
|
|
lam appellauerunt peracta deinde conternationum sor-
|
|
titione omnes centurias sortibus per singulas inscribe-
|
15
|
mus et in urnam mittemus: inde quae centuria primum
|
|
exierit, ad primam conternationem pertinebit. sit forte
|
|
centuria D.D. XXXV V.K. XLVII: hanc ex prima tabula
|
|
tres accipere debebunt. quod in aeris libris sic inscribe-
|
|
mus: TABVLA PRIMA.D.D. XXXV V.K.XLVII L. TE-
|
164.1
|
RENTIO L. FILIO POL(LIA) IVGERA LXVIϛ#¹¹¹⁷, G. NVMISIO
|
|
G.F. STE(LLATINA) IVGERA XLVIϛ#¹¹¹⁷, P. TARQVINIO CN.
|
|
F. TER(ENTINA) IVGERA LXVIϛ#¹¹¹⁷. eodem exemplo et ce-
|
|
teras sortes.
|
5
|
Adsignare agrum secundum legem diui Augusti
|
|
eatenus debebimus, qua falx et arater exierit; nisi ex
|
|
hoc conditor aliquid immutauerit. primum adsignare
|
|
agrum circa extremitatem oportet, ut a possessoribus
|
|
uelut terminis fines optineantur; ex eo interiores perti-
|
10
|
cae partes. siqua compascua aut siluae fundis concessae
|
|
fuerint, quo iure datae sint formis inscribemus. multis
|
|
coloniis inmanitas agri uicit adsignationem, et cum plus
|
|
terrae quam datum erat superesset, proximis possessori-
|
|
bus datum est in commune nomine compascuorum. haec
|
15
|
in forma similiter conprehensa ostendemus.
|
|
haec amplius quam acceptas acceperunt, sed ut in com-
|
|
mune haberent. multis locis, quae in adsignatione sunt
|
|
concessa, et ex his compascua fundi acceperunt. haec
|
|
beneficio coloniae habent, in forma COMPASCVA PVBLICA
|
165.1
|
IVLIENSIVM inscribi debent: nam et uectigal quamuis
|
|
exiguum praestant.
|
|
Subsiciuorum omnium librum facere [scire] debe-
|
|
bimus, ut quando uoluerit imperator, sciat quot in eum
|
5
|
locum homines deduci possint: aut si coloniae concessa
|
|
fuerint, CONCESSA COLONIAE in aere inscribemus. ita
|
|
si rei publicae concessa fuerint, in aere SVBSECIVA CON-
|
|
CESSA ut IVLIENSIBVS inscribemus.
|
|
Omnes aeris significationes et formis et tabulis aeris
|
10
|
inscribemus, data adsignata, concessa, excepta, reddita
|
|
commutata pro suo, reddita ueteri possessori, et quae-
|
|
cumque alia inscriptio singularum litterarum in usu
|
|
fuerit, et in aere permaneat. libros aeris et typum per-
|
|
ticae totius lineis descriptum secundum suas determina-
|
15
|
tiones adscriptis adfinibus tabulario Caesaris inferemus.
|
|
et siqua beneficio concessa aut adsignata coloniae fuerint,
|
|
siue in proximo siue inter alias ciuitates, in libro bene-
|
|
ficiorum adscribemus. et quidquid aliud ad instrumen-
|
|
tum mensorum pertinebit, non solum colonia sed et ta-
|
20
|
bularium Caesaris manu conditoris subscriptum habere
|
166.1
|
debebit.
|
|
Agrum rudem prouincialem sic adsignabimus, quem
|
|
ad modum supra diximus. si uero municipium in colo-
|
|
niae ius transferetur, condicionem regionis excutiemus
|
5
|
et secundum suam postulationem adsignabimus. multis
|
|
locis conditores uniuersum locum coemerunt, multis male
|
|
meritos fundorum possessione priuauerunt. ubi tamen
|
|
aliquid concessum est et gratiae, in eius modi condicioni-
|
|
bus interuenit C.V.P. ET REI PVBLICAE. hunc agrum
|
10
|
secundum datam legem aut si placebit secundum diui
|
|
Augusti adsignabimus eatenus QVA FALX ET ARATER
|
|
IERIT. haec lex habet suam interpretationem. quidam
|
|
putant tantum cultum nominari: ut mihi uidetur, uti-
|
|
le<m> ait agrum adsignare oportere. hoc erit ne acci-
|
15
|
pienti siluae uniuersus modus adsignetur aut pascui.
|
|
qui uero maiorem modum acceperit culti, optime secun-
|
|
dum legem accipiet aliquid [et] siluae ad inplendum [ac-
|
|
ceptae] modum. ita fiet ut alii sibi iunctas siluas acci-
|
|
piant, alii in montibus ultra quartum forte uicinum.
|
167.1
|
primum [ergo] agrum limitibus includemus, hoc est cen-
|
|
turiabimus. deinde acceptas terminabimus: quicumque
|
|
modus limitem excedit, commalliolari debet et sic in
|
|
aere incidi. sortes [autem] sic inscribes, ut si una ac-
|
5
|
cepta duas tres pluresue centurias continebit, has cen-
|
|
turias et quantum ex accepta habeant in una sorte in-
|
|
scribemus. ut si dabitur LXVIϛ<#¹¹¹⁷> et per tres centu-
|
|
rias separabitur, d.d.I k.k.I iugera VIϛ#¹¹¹⁷, d.d.I k.k.II
|
|
iugera XV, et d.d.II k.k.II iugera XLV, has una sors
|
10
|
continere debebit. sub hoc exemplo et cetera fient.
|
|
sortitos in agrum deducemus et fines assignabimus. fini-
|
|
bus assignatis et ceteris mensuris partitis formas et
|
|
quaecumque ad mensuras pertinebunt ita ut supra dixi
|
|
<a> conditore ordinata r(ei) p(ublicae) <in>feremus.
|
15
|
Agrum arcifinium uectigalem ad mensuram sic
|
|
redigere debemus, ut et recturis et quadam terminatione
|
|
in perpetuum seruetur. multi huius modi agrum more
|
168.1
|
colonico decimanis et kardinibus diuiserunt, hoc est per
|
|
centurias, sicut in Pannonia: mihi [autem] uidetur huius
|
|
soli mensura alia ratione agenda. debet [enim aliquid]
|
|
interesse inter [agrum] inmunem et uectigalem. nam
|
5
|
quem ad modum illis condicio diuersa est, mensurarum
|
|
actus dissimilis esse debet. nec tam anguste professio
|
|
nostra concluditur, ut non etiam per singulas prouincias
|
|
priuatas limitum obseruationes dirigere possit. agri
|
|
[autem] uectigales multas habent constitutiones. in qui-
|
10
|
busdam [prouinciis] fructus partem praestant certam,
|
|
alii quintas alii septimas, alii pecuniam, et hoc per soli
|
|
aestimationem. certa [enim] pretia agris constituta sunt,
|
|
ut in Pannonia arui primi, arui secundi, prati, siluae
|
|
glandiferae, siluae uulgaris, pascuae. his omnibus agris
|
15
|
uectigal est ad modum ubertatis per singula iugera con-
|
|
stitutum. horum aestim[at]io nequa usurpatio per falsas
|
169.1
|
professiones fiat, adhibenda est mensuris diligentia. nam
|
|
et in Phrygia et tota Asia ex huius modi causis tam
|
|
frequenter disconuenit quam in Pannonia. propter quod
|
|
huius agri uectigalis mensuram a certis rigoribus con-
|
5
|
prehendere oportet ac singula terminis fundari. quibus-
|
|
dam interuersuris lapides politos quadratos inscriptos
|
|
lineatos defigere in eam partem qua res exiget oportebit.
|
|
omnium rigorum latitudines uelut limitum obseruabimus:
|
|
interstitione limitari mensuras per strigas et scamna
|
10
|
agemus. sicut antiqui latitudines dabimus, decimano
|
|
maximo et k. pedes XX, eis limitibus transuersis, inter
|
|
quos bina scamna et singulae strigae interueniunt, pedes
|
|
duodenos, itemque prorsis limitibus, inter quos scamna
|
|
†quattuor et quattuor strigae cluduntur, pedes duodenos,
|
15
|
reliquis rigoribus lineariis ped. octonos. omnem
|
|
mensurae huius quadraturam dimidio longiorem siue
|
|
latiorem facere debebimus: et quod in latitudinem lon-
|
170.1
|
gius fuerit, scamnum est, quod in longitudinem, striga.
|
|
primum constituemus decimanum maximum
|
|
et kardinem maximum, et ab his strigas et scamna clu-
|
|
demus. actuarios [autem] limites diligenter
|
5
|
agemus, et in eis lapides inscriptos defigemus adiecto
|
|
scamnorum numero. primum a d. m. et k. incipiemus
|
|
inscriptiones uelut in quintariis ponere. primo lapidi
|
|
inscribemus D M.K.M. ab hoc deinde sin-
|
|
gulis actuariis limitibus similiter per ipsos inscribemus
|
10
|
D.M. LIMES II, K.M. LIMES SECVNDVS. hac significa-
|
|
tione omnium quattuor regionum limites conprehende-
|
|
mus. his deinde quartis quadrarum angulis
|
|
lapides eius generis ponemus sub hac inscriptione
|
|
litteris singularibus D.D. V STRIGA PRIMA SCAMNO II.
|
15
|
et hoc in lateribus lapidum. in fronte autem regionis
|
|
indicium D.D.V.K. nunc quadrarum angulis
|
|
lapides inscriptos inspiciamus. intra has
|
171.1
|
strigas et scamna omnem agrum separabimus, cuius
|
|
totam positionem ad uerum formatam inspiciemus, secun-
|
|
dum quod rei praesentis formam describamus.
|
|