| DE MVNITIONIBVS CASTRORVM | |
| Nunc papilionum tensionem cohortium supra | 1.1 |
| scriptarum ostendimus. Papilio unus occupat pedes | |
| X, accipit incrementum tensurae pedes II, tegit | |
| homines VIII. Plena centuria habet milites LXXX: | |
| erunt papiliones X, qui decurrunt in longitudine | 5 |
| pedum CXX. Nam quod ad latitudinem [est] he- | |
| mistrigii pedum XXX attinet, papilioni dantur | |
| pedes X, armis pedes V, iumentis pedes VIIII: | |
| fiunt pedes XXIIII; hoc bis XLVIII: quoniam, | |
| cum contrariae tendent, efficitur striga pedum LX, | 10 |
| reliqui pedes XII qui conuersantibus spatio suffi- | |
| cient. Haec pedatura ad plenam centuriam est com- | |
| putata. Ex quibus in uigiliis singulis <quaterni> | |
| erunt et non plus quam octonos papiliones sin- | |
| gulae tendunt. Ita fiet ut centurio eorum in eadem | 15 |
| pedatura eorum papilionum tensionem accipiat; | |
| alioquin plus dari oportuisset. | |
| Legiones, quoniam sunt militiae prouinciales | 2.1 |
| fidelissimae, ad uallum tendere debent, ut opus | |
| ualli tueantur et exercitum gentibus imperatum | |
| suo numero corporali in muro teneant. Quando au- | |
| tem supplementa plura fuerint, ubi necesse est | 5 |
| cohortis pedaturam extendere, seruata latitudine | |
| hemistrigii, et id pede manenti, eam mutabimus, | |
| ut quibus fuit CXX per CLXXX, sic sit XC per | |
| CCXL, in modum formae subiectae, uel LX per | |
| CCCLX, similiter ut forma ostenditur. XXX enim | 10 |
| pedes per DCCXX cohors <in> unum occupat: | |
| nunc, quotiens latitudo duplicatur, longitudo pari- | |
| ter minuetur. Quodsi legiones plures acceperimus | |
| et supplementa pauciora, ut necessarium sit cohor- | |
| tis circa uallum crebrius ponere, conuertimus peda- | 15 |
| turam: quod fuerit signis, tabulino <erit> nec hemis- | |
| trigia mutabimus ratione tensurae suae. Cuiusque | |
| generis <formam> subiecimus. Aliquando cohorti CL | |
| per CL solet adsignari, sed, in quantum fieri potest, | |
| deuitari debet de eo, quod centuriae suo ordine | 20 |
| tendere non poterint et pedatura cohortis una | |
| parte nudabitur, sicut forma subiecta est. | |
| Cohors prima causa signorum et aquilae in- | 3.1 |
| tra uiam sagulariam et, quoniam duplum numerum | |
| habet, duplam pedaturam accipiet, utputa signis | |
| pedes CXX, tabulino pedes CCCLX, uel signis | |
| <pedes> CLXXX, tabulino pedes CCXL; formae | 5 |
| ratio ut reliquis. Igitur si legiones impares, hoc est | |
| tres, acceptae fuerint, duae primae lateribus prae- | |
| torii per rigorem uiae sagularis tendere debebunt, | |
| alia in praetentura similiter per rigorem uiae sagu- | |
| laris intrantibus portam praetoriam parte laeua; | 10 |
| dextra cohors contraria tendat ut possit exercitus | |
| combinatus educi. | |
| Quotiens autem quinque uel sex legiones | 4.1 |
| acceptae fuerint, binae cohortes primae lateribus | |
| praetorii tendere debebunt, duae in praetentura | |
| supra quibus ualetudinaria, deinde uexillarii uel | |
| cohors secunda; et si res exiget, cohors peditata | 5 |
| quingenaria loco uexillariorum solet superponi, et | |
| si strictior fuerit pedatura, cohorti legionariae dari | |
| debet, sed numero suo, ut CXX pedes ualetudina- | |
| rium et reliqua quae supra tendent accipiant, hoc | |
| est ueterinarium et fabrica, quae ideo longius posita | 10 |
| est ut ualetudinarium quietum esse conualescenti- | |
| bus posset. Quorum pedatura in singulas species ad | |
| homines CC solet computari. | |
| Vexillarii legionum eandem pedaturam acci- | 5.1 |
| pere debent quam cohors legionaria, quae ad sescen- | |
| tenos homines computatur, causa impedimentorum. | |
| Tendere debent in praetentura uel latere praetorii, | |
| ut dixeram, super cohortes [ut] primas. Ad uallum, | 5 |
| si fieri potest, ideo tendere non debent, quod le- | |
| gatus eorum pariter non sit et si casu ab hoste | |
| uallum interruptum fuerit, legio et legatus eorum | |
| per uexillarios factum esse contendet. | |
| Cohortes praetoriae lateribus praetorii tendere | 6.1 |
| debent et duplam pedaturam recipere quod tento- | |
| riis maioribus utantur. Primipilares etiam et euocati | |
| in eadem pedatura locum accipiunt. | |
| Equites praetoriani latere dextro praetorii, | 7.1 |
| singulares imperatoris latere sinistro. Quorum si | |
| maior numerus fuerit, utputa singulares DC, prae- | |
| toriani CCC, poterint CL singulares in striga prae- | |
| torianorum tendere. Ita fiet ut et pari numero | 5 |
| dispositi <sint et> decuriones et reliqui principales | |
| eorum binos equos possidentes propensius tendant. | |
| Et si minor numerus utrorumque fuerit, ut centenis | |
| equitibus hemistrigiis suis laxius tendant, non erit | |
| haesitandum, quoniam officialibus lateri dextro proxi- | 10 |
| mis ibi pedatura adsignaretur. | |
| Quodsi cohortes praetoriae impares acceptae | 8.1 |
| fuerint, quoniam numerus et dispositio dextra | |
| laeuaque praetorii cohortium a paribus esse debent, | |
| loco cohortis equites praetoriani ponentur. Singu- | |
| lares autem [C] si DCCC aut DCCCC fuerint, pari | 5 |
| numero integris strigis lateribus tendere debebunt; | |
| si ad D fuerint, [ut] striga eis sufficiat. | |
| Illud maxime obseruare debebimus ut latus | 9.1 |
| praetorii non plus quam DCCXX pedes longitu- | |
| dinis accipiat. Ita fiet ut cohortes praetoriae et re- | |
| liquus numerus qui latere praetorii tendit integris | |
| strigis sua pedatura optime tendant. Nam, quan- | 5 |
| tum ad latitudinem praetorii totius attinet, a CLX | |
| ad CCXX potest obseruari in longitudinem, ut su- | |
| pra dixi, pedum DCCXX. Stationi dari oportet | |
| secundum praetorium pedes XX et, si res exigit, | |
| pedes X sufficient. | 10 |
| Item comitibus imperatoris nostri a pedibus L | 10.1 |
| [ut] ad LXX potest obseruari, in qua pedatura | |
| praefecto praetorio primo loco a uia principali adsi- | |
| gnari debet. Interposita deinde uia cohortes prae- | |
| toriae et reliquus numerus prout disponi debent | 5 |
| [de] libello ostendimus. | |
| Aris institutis in formam partis imae, au- | 11.1 |
| guratorium parte dextra praetorii ad uiam princi- | |
| palem adsignabimus, ut dux in eo augurium recte | |
| capere possit; parte laeua tribunal statuitur, ut | |
| augurio accepto insuper ascendat et exercitum | 5 |
| felici auspicio adloquatur. | |
| In introitu praetorii partis mediae ad uiam | 12.1 |
| principalem gromae locus appellatur quod turba | |
| ibi congruat siue in dictatione metationis posito | |
| in eodem loco ferramento groma superponatur, | |
| ut portae castrorum in conspectu rigoris stellam | 5 |
| efficiant. Et professores eius artis causa supra | |
| scripta gromatici sunt cognominati. | |
| Viae uicinariae ideo dantur percurrentes | 13.1 |
| proxime sagularem, ut ad eruptionem exercitus ex- | |
| pediti progredi possint. | |
| Nunc praetenturae rationem exponam. Via | 14.1 |
| principalis quae est inter portas dexteriorem et | |
| sinistriorem, quae a principiis nomen obtinet, esse | |
| debet latitudine eadem qua opus pedum LX quod | |
| est inter uallum et legiones et ideo a quibusdam | 5 |
| interuallum est cognominatum. Item uia quae ducit | |
| ad portam praetoriam,—a praetorio sine dubio | |
| uia praetoria dicitur—, latitudine, ut supra, pe- | |
| dum LX, propter quam rigore tensurae suae supe- | |
| riores strigae in praetentura non percurrunt, quo- | 10 |
| niam ad uiam praetoriam signa spectare debebunt. | |
| Dabimus itaque infra uiam principalem le- | 15.1 |
| gatis pedaturam quod scamnum est appellatum | |
| nec communis strigarum dictationem metationis | |
| habet propter legionum numerum incertum, quod | |
| [non] semper latitudine a pedibus L ad LXXX ob- | 5 |
| seruari debebit, prout numerus legionum effecerit. | |
| In quo tribuni cohortium praetoriarum tendere | |
| solent. Similiter tribunis legionum inferius adsi- | |
| gnari debet, quod aeque scamnum dicitur; a quo | |
| uia interposita alae miliariae uel quingenariae, et | 10 |
| deinceps; prout quis tendere debebit in forma su- | |
| biecimus. | |
| Nunc, ut suo referam loco, ad alam milia- | 16.1 |
| riam. Turmas habet XXIIII, in eis decuriones, | |
| duplicarii, sesquiplicarii: idem qui et numerus | |
| turmarum est. Alunt equos singuli decuriones ter- | |
| nos, duplicarii et sesquiplicarii binos. Sic super | 5 |
| numerum equorum mille,—deductis singulis | |
| qui in numerum computantur—, XCVI. Ala quin- | |
| genaria turmas habet XVI, decuriones et reliqua | |
| prout numerum turmarum, amplius equos, ut su- | |
| pra, LXIIII. Et ideo in singulis equitibus terni | 10 |
| pedes computantur; mille efficitur <ut> in eo pede | |
| praefectus alae pedaturam accipiat et principales | |
| eorum aliquo laxius tendant; alioquin singuli binos | |
| pedes et semisses acciperent. | |
| Quantum autem ad retenturam pertinet, uia | 17.1 |
| quae est super praetorio, per cuius rigorem utraque | |
| parte, cum maior exercitus est, hoc est quinque | |
| legiones et supra, portae quintanae dari solent, | |
| accipere debet latitudinem pedum XL; si portae | 5 |
| ibi datae fuerint, L pedes accipiet, et cognomina- | |
| tur etiam quintana causa copiarum. | |
| Quaestorium dicitur quod aliquando quaes- | 18.1 |
| tores ibi pedaturam acceperint; quod est supra | |
| praetorium in rigore portae quae <a> cohortibus | |
| decimis ibi tendentibus decimana est appellata. | |
| Quaestorium minore esse debet latitudine quam | 5 |
| praetorium, ut strigae statorum posticum praetorii | |
| proximae sint. In quo maxime legati hostium et | |
| obsides; et si qua praeda facta fuerit, in quaes- | |
| torio ponitur. | |
| Lateribus eiusdem tendere debent ad uiam | 19.1 |
| quintanam centuriae statorum ut posticum prae- | |
| torii tueantur et proximi sint praetorium; quibus | |
| duplam pedaturam adsignabimus quod eisdem ten- | |
| toriis utantur quibus cohortes praetoriae. Super | 5 |
| quos cohors peditata quingenaria uel equitata, | |
| prout strigae magnitudo fuerit, poni debebit. Et | |
| per reliquas strigas cohortes peditatae uel equitatae | |
| ad uiam quintanam spectare debebunt; et super | |
| symmacharii et reliquae nationes tendere debebunt; | 10 |
| et ita fiet ut omni parte nationes, ut supra scrip- | |
| tum, contineantur. | |
| Viae sagulariae XXX pedes sufficient; <si> | 20.1 |
| quinque legiones fuerint, XL pedes latitudinis | |
| accipere debebit. Scholae cohortibus primis, ubi | |
| munera legionum dicuntur, in scamno legatorum | |
| contra aquilam dari debent. | 5 |
| Castra, in quantum fieri potuerit, tertiata | 21.1 |
| esse debebunt, ut flatus aurae aestus exercitus | |
| leniat. Hoc dixi tertiata, utputa longum pedes | |
| IICCCC, latum pedes MDC. Si longiora fuerint, | |
| classica dicentur nec bucinum in tumultu ad por- | 5 |
| tam decimanam facile potuerit exaudiri; si latiora | |
| fuerint, proxime quadraturam sequens est dictatio. | |
| Quantum attinet ad ea quae sunt necessa- | 22.1 |
| ria, satis, puto, diligenter rettulimus, et si quae | |
| rationes adhuc fuerint necessariae, suo referam | |
| loco. Praeterea munitionem castrorum et soli elec- | |
| tionem <in> statuenda metatione <et> artem iniqui- | 5 |
| tates locorum uitandi ne praeterisse uidear, breuiter | |
| in parte ima exponam. | |
| Interim ostendam inceptationem metationis | 23.1 |
| et numeros compositae formae recognoscamus. Ad- | |
| monebimus itaque quis ubi tendere debeat. Late- | |
| ribus praetorii cohortes praetoriae et equites prae- | |
| toriani, equites singulares imperatoris, alae milia- | 5 |
| riae uel quingenariae; si pedatura permiserit, uexil- | |
| larii et cohortes secundae uel [quinquaginta] pedi- | |
| tatae quingenariae super cohortes primas. | |
| Praetendunt alae miliariae uel quingenariae, | 24.1 |
| Mauri equites, Pannonii ueredarii; classici omnes | |
| ideo praetendunt quod ad uias muniendas primi | |
| exeunt et quo sint tutiores, a Mauris equitibus et | |
| Pannoniis ueredariis operantes proteguntur; qui | 5 |
| a cohortibus primis proximi tendere debent, uexillarii | |
| legionum; item exploratores in striga cohortis primae. | |
| Retendunt cohortes equitatae miliariae uel | 25.1 |
| quingenariae, quarum rationes subieci. Omnis miles | |
| prouincialis accipit pedaturam pedem adiecta quinta | |
| per totam latitudinem hemistrigii, eques autem | |
| duo semis adiecta quinta. Nunc quotiens numeros | 5 |
| acceperimus, ut retenturam computemus, cohortes | |
| equitatas ad numerum peditum redigimus ut equi- | |
| tibus cum cohortibus suis pedaturam facilius adsi- | |
| gnemus. | |
| Habet itaque cohors equitata miliaria equites | 26.1 |
| CCXL, quod redigo ad peditem, ut pedem, quod | |
| accipit miles, redigo ad duo semis, quod accipit | |
| eques: fit, dimidia sumpta, ductum quinquies. | |
| Sic tractabimus numerum equitum; fit CXX, du- | 5 |
| cemus quinquies: fit DC. Accedit ex ea cohorte | |
| miliaria, detractis equitibus, reliquid peditum | |
| DCCLX; fit cum superiore mille CCCLX. Memine- | |
| rimus itaque ad computationem cohortis equitatae | |
| miliariae pedaturam ad MCCCLX dari debeat. | 10 |
| Cohors equitata quingenaria in dimidio ean- | 27.1 |
| dem rationem continet quam cohors <miliaria>. | |
| Habet itaque cohors equitata miliaria centurias X | |
| peditum, equites CCXL, turmas, decuriones <VI>; | |
| tendunt papilionibus CXXXVI, ex eo centuriones | 5 |
| et decuriones singulis papilionibus utuntur. Cohors | |
| equitata quingenaria habet centurias VI, reliqua | |
| pro parte dimidia. | |
| Cohors peditata miliaria habet centurias X, | 28.1 |
| tendit papilionibus C, ex eis centuriones singulis. | |
| Item peditata quingenaria habet centurias VI, re- | |
| liqua ut supra. | |
| Nationes,—Cantabri, Getuli, Palmyreni, | 29.1 |
| Daci, Brittones—, centurias statorum et si quid | |
| aliud datum fuerit in exercitu symmachariorum, | |
| <in> retentura ponimus. Camelis cum suis epibatis | |
| singulis pedes V adsignabimus. Tendere debebunt, | 5 |
| si in hostem exituri erunt, in praetentura iuxta | |
| classicos, si ad praedam portandam praesto erunt, | |
| intra quaestorium tendere debebunt. | |
| Datos itaque numeros, qui infra scripti sunt, | 30.1 |
| sic computabimus: legiones III; uexillarii MDC; | |
| cohortes praetoriae IIII; equites praetoriani CCCC; | |
| equites singulares imperatoris CCCCL; alae milia- | |
| riae IIII, quingenariae V; Mauri equites DC; | 5 |
| Pannonii ueredarii DCCC; classici Misenates D, | |
| Rauennates DCCC; exploratores CC; cohortes equi- | |
| tatae miliariae II, quingenariae IIII; cohortes | |
| peditatae miliariae III, [miliariae] quingenariae III; | |
| Palmyreni D, Getuli DCCCC, Daci DCC, Brittones D, | 10 |
| Cantabri DCC; centuriae statorum II. | |
| Semper numeris acceptis retenturam compu- | 31.1 |
| tare debemus, ut sciamus quot hemistrigia [inde- | |
| mestria] in retentura nascantur. Nunc fit numerus | |
| qui retendit XIIIDCXL. Sumo partem dimidiam, | |
| ideo quod a paribus tendant [nascantur]; fit | 5 |
| VIDCCCXX. Nunc latus praetorii componamus et | |
| praetenturam similiter computemus, sicut retentu- | |
| ram fecimus ut sciamus cohortibus legionnariis quid | |
| tabulino uel signis dare debeamus. | |
| Obseruare itaque debebimus ut, quotiens | 32.1 |
| tres legiones cum supplementis acceptae fuerint, | |
| dimidia pars castrorum DCCXX pedes latitudinis | |
| habeat et lateribus castrorum cohortibus tabu- | |
| lino XC, signis CCXL pedes adsignemus ut deducto | 5 |
| tabulino cohortium et latitudine uiae sagularis, | |
| reliqui DC [centum] pedes supersint, ut alae milia- | |
| riae in praetentura ad pedem tendant. Vt nunc | |
| statuamus reliquos pedes [statuamus] DC, exple- | |
| mus latus unum praetorii ut sciamus quot alae in | 10 |
| praetentura tensurae sint. | |
| Occupantur numero militum latere praetorii | 33.1 |
| pedes CCCCXX, praetorio pedes LX, stationi | |
| pedes XX, comitibus pedes LX, in uias pedes XL; | |
| quod fere in hac latitudine ita fuerit dispositio: | |
| fiunt DC pedes. | 5 |
| Nunc praetenturam ut componamus, nume- | 34.1 |
| rum equitum alarium qui sunt reliqui computemus. | |
| Fiunt IIII, partis dimidiae II. Accipere debet ala | |
| miliaria signis pedes CL, tabulino pedes DC. Hac | |
| ratione pedes CL efficiunt hemistrigia <V>. Accipit | 5 |
| eques III pedes in longitudine pedum DC; sumo | |
| partem tertiam ut habeam equitum numerum qui | |
| in ea longitudine tendet: fit CC; erit hemistrigii | |
| unius; et nunc hemistrigia ducimus V: quinquies CC | |
| fit M: alae miliariae pedatura. | 10 |
| Reliquum autem numerum, sicut retenturam, | 35.1 |
| computemus ut sciamus similiter quot hemistrigia | |
| nascantur. Fit numerus, cum pedatura ualetudinarii, | |
| ueterinarii et fabricae quae in unum ad DC ho- | |
| mines computantur, VIII. Sumimus dimidiam: | 5 |
| fit IIII: hoc erit partis dimidiae; est DC pedum | |
| per longitudinem, quod <D> homines capiet; ut | |
| diximus peditem adiectam quintam ad pedem acci- | |
| pere, nihil itaque intersit an ad numerum compu- | |
| tatum quintam partem adiciamus, an uero ex | 10 |
| longitudine, ut nunc DC pedum, deducamus par- | |
| tem VI. Reliqui quingenti, tot homines capiet | |
| hemistrigium. | |
| Sed habemus numerum IIII; uidemus quo- | 36.1 |
| tiens <D> habeo: quod est VIII; totidem hemis- | |
| trigia nascuntur. Fit CCXL, et superiores compu- | |
| tati alarium pedes CCC; fit in unum DXL. Pote- | |
| runt esse tensurae cohortium III; faciunt pedes | 5 |
| DCCXX, ex quibus decedit quod numerus occupat, | |
| pedes DXL: reliqui pedes CLXXX quo VI hemis- | |
| trigia nascuntur. Vt nunc uicinaria uia super cohor- | |
| tem primam, item numero quattuor pedum denum: | |
| fit in uias pedes LX; reliqui pedes CXX, quod | 10 |
| scamnis tribunorum et legatorum, singulis LX | |
| pedes, adsignabimus. | |
| Nunc si metator mille homines super nu- | 37.1 |
| merum compositum <acceperit, ut> in eadem peda- | |
| tura locus adsignetur, sic faciemus. Quoniam par- | |
| tis dimidiae D esse constat, quos capiet hemistri- | |
| gium, deducamus scamnis pedes X et uiam de | 5 |
| inter alas tollamus, quae tunc datur si pedatura | |
| permittet; fiunt pedes XXX: erit hemistrigium, | |
| quod D homines postea acceptos recipiet. | |
| Nunc e contrario similiter numeris composi- | 38.1 |
| tis deducamus homines M, quorum est pedatura | |
| striga pedum LX. Dabimus scamno legatorum | |
| pedes LXXX, tribunorum pedes LXX et uiam | |
| inter alas reponimus. | 5 |
| Item lateri praetorii et retenturae similiter, | 39.1 |
| si quo plus uel minus fuerit, idem obseruabimus ut | |
| praetorium et comitum pedaturam, item quaesto- | |
| rium minuamus uel ampliemus, seruatis portioni- | |
| bus latitudinis. Viae autem abesse poterint, si | 5 |
| pedatura strictior fuerit, inter cohortes praetorias | |
| et alas equitum, ideo quod, disciplinam militarem | |
| si obseruent ita <ut> dico, ad suum quisque nu- | |
| merum coniuncti conuenient. | |
| Et in retentura qui solent et quinquagenis | 40.1 |
| hominibus per strigas strictius seu laxius tendere, | |
| quoniam saepe numeros euenit commutari, ten- | |
| suram amplius efficiant quam strigae in eandem | |
| pedaturam incurrent. Nec plus ex eis deduci debet | 5 |
| quam peditatae quingenariae super cohortes pri- | |
| mas, et si amplius supersunt ut nec strigam ex- | |
| pleant, necesse erit per reliquas strigas, ut dixi, | |
| artius tendant. Similiter ut laxius tendant effici- | |
| tur, quotiens reliquus numerus conuenit, ne totius | 10 |
| metationis ordo turbetur. Vt retenturae per stri- | |
| gas aequali numero [laxius] tendant, retenturae | |
| numerum computatum, ut in praetentura, conuenit. | |
| Quodsi adhuc amplius seu minus quam os- | 41.1 |
| tendimus supplementa data fuissent, omnia immu- | |
| tabuntur et cohortes circa uallum aliter tendent. | |
| Nunc retenturae diximus partis dimidiae | 42.1 |
| numerum VIDCCCXX. Quoniam est latitudo DC | |
| <pedum>, uideo quot hemistrigia esse possint; ut | |
| nunc, erunt decem <et> septem, et quaestorio peda- | |
| tura sufficiens dari possit. Sumo itaque numeri | 5 |
| partem XVII, quot hemistrigia esse diximus; fit | |
| CCCC: erit numerus militum. Tendere debebunt | |
| per hemistrigium unum, adiecta quinta pedum | |
| LXXX: fiunt pedes CCCCLXXX, unde efficitur | |
| <ut> duae cohortes latere retenturae tendant. | 10 |
| Symmacharios et reliquas nationes quotiens | 43.1 |
| per strigas distribuimus, non plus quam tripertiti | |
| esse debebunt nec longe abalterutrum ut uiua | |
| tessera suo uocabulo citationes audiant. Obseruabi- | |
| mus primae strigae signis idem adsignari quod | 5 |
| cohorti primae, ut uiae uicinariae percurrant. | |
| Erunt itaque lateribus cohortes XVI; prae- | 44.1 |
| tendent sex, retendent quattuor cohortes et singulae | |
| sexaginta per CCCLX; reliquae quattuor cohortes | |
| intra uiam sagularem. | |
| In quantum potui, domine frater, pro tiro- | 45.1 |
| cinio meo in breui omnes auctores sum persecutus | |
| et quidquid circa compositionem castrorum aestiua- | |
| lium instituerunt, in hoc libello, priusquam nume- | |
| ros instituerem, sub rationem omnia declaraui. | 5 |
| Praecepta in omni inceptatione metationis scri- | |
| bendo nullus auctor <in> hunc diem ostendit, prop- | |
| ter quod spero sollicitudinem nostram digne tibi | |
| placituram. | |
| Exposuimus itaque suas species et uniuer- | 46.1 |
| sum exercitum suis locis constituimus; ostendimus | |
| etiam, si necessum fuerit, quis numerus commutari | |
| debeat. Quodsi alae in retentura positae fuerint | |
| et pedites <in> praetentura siue cohortes equitatae | 5 |
| nulla necessitate cogente, sine dubio metatoris | |
| imperitiae signum est. Illud plane poterit obseruari | |
| ut, si cohortes equitatae in eo exercitu omnino | |
| <non> fuerint, ponamus alas quingenarias lateribus | |
| quaestorii ut retentura equitatum habeat. | 10 |
| Nam quod ad legiones dispositas et diuiduos | 47.1 |
| numeros pertinet, quod et peritis compositione | |
| difficultates ostendet, methodum metationis a me | |
| exquisitam, ad numerum legionum pertinentem in- | |
| tento ingenio elaboraui, ut, si dignatus fueris iniun- | 5 |
| gere, nouitatem metationis ad magnitudinem tuam | |
| primus adferam, quae tibi, spero, placebit si pri- | |
| mum cottidianam metationem tractabis. | |
| Nunc munitionem castrorum et reliqua quae | 48.1 |
| plures auctores scripserunt, breuiter perferamus. | |
| Munitio aestiualium obseruatur generibus quinque: | |
| fossa, uallo, <ceruolis>, aggere, armis. | |
| Fossa loco securiori causa disciplinae, cuius | 49.1 |
| species est fastigata uel punica. Fastigata dicitur | |
| quae a summa latitudine lateribus deuexis in angus- | |
| tiam ad solum coniuncta peruenit. Punica dicitur | |
| quae latere exteriori ad perpendiculum dirigitur; | 5 |
| contrarium deuexum fit, quomodo in fastigata. | |
| Quibus latitudo dari debeat ad minimum pedum | |
| quinque, altum pedes tres. Regressis pedibus exte- | |
| rius sexaginta per latitudinem portarum similiter | |
| fossa fiet, quod propter breuitatem titulum cogno- | 10 |
| minatum est. | |
| Vallum loco suspectiori extrui debet cespite | 50.1 |
| aut lapide, saxo siue caemento. Sufficit latum pedes | |
| VIII, altum pedes VI et lorica parua fit. Similiter | |
| ante portas ad titulum, ut ad fossas, uallum; causa | |
| instructionis sanctum est cognominatum. | 5 |
| Ceruoli trunci ramosi. Ad hos decurritur si | 51.1 |
| soli natura nimia teneritate cespes frangitur neque | |
| lapide mobili satis copiosum uallum extrui potest | |
| nec fossa fieri ut non ripae decidant. | |
| Quotiens ceruoli desunt et est locus suspec- | 52.1 |
| tior, armorum ordinibus [castrorum] IIII castra | |
| muniunt et per singulos ordines uigiliae crebrius | |
| ponuntur; et equites alterna uice castra circuire | |
| debent. Si in pacato solummodo tuendae disciplinae | 5 |
| causa, unus ordo armorum sufficit et uigiliae rarius | |
| constituuntur. | |
| Aggeribus autem ita fit ut uallo, si locus | 53.1 |
| petrosus aut arenosus fuerit, quod sine dubio aggere | |
| facto munitionem castris praebet. | |
| Angulos castrorum circinari oportet quia | 54.1 |
| coxas efficiunt instabiliuntque opus propugnatio- | |
| nem tutans. Circinari debebunt ex angulo cohor- | |
| tium quae efficiunt latitudines operis pedum LX | |
| usque quo linea exteriores comprehenderit, quae | 5 |
| efficiunt partem quartam. | |
| Similiter clauicula circinatur ex linea inte- | 55.1 |
| riore ualli, puncto mediae portae, adaperto circino | |
| ad cardinem portae; <ex> eo medio praeter uiam | |
| circinabis in eandem lineam quae centro seruiet. | |
| Item puncto manenti adicies latitudinem [ad] ualli | 5 |
| et iterum circinabis in eandem lineam, ut intrantes | |
| semper detecti sint et aduenientes in recto cursu | |
| excludantur; nomenque ab effectu clauicula trahet. | |
| Nam quod attinet ad soli electionem in sta- | 56.1 |
| tuenda metatione, primum locum habent quae ex | |
| campo in eminentiam leniter attolluntur, in qua | |
| positione porta decimana eminentissimo loco cons- | |
| tituitur, ut regiones castris subiaceant; porta prae- | 5 |
| toria semper hostem spectare debet. Secundum | |
| locum habent quae in plano constituuntur, tertium | |
| quae in colle, quartum quae in monte, quintum quae | |
| in loco necessario, unde et necessaria castra dicun- | |
| tur. | 10 |
| Praecipue obseruari debebit uia quae lateri- | 57.1 |
| bus castrorum supersit. Ceterum quocumque latere | |
| flumen siue fontem habere debebunt in qualicumque | |
| positione castrorum. Iniqua loca, quae a prioribus | |
| nouercae appellantur, omni modo uitari debent: | 5 |
| ne mons castris immineat, per quem superuenire | |
| hostes aut prospicere possint quid in castris aga- | |
| tur; ne silua celatura hostes adiaceat neue fossa | |
| <uel> ualles per quas obrepi castris occulte possit; | |
| ne uicini fluminis torrentis subita tempestate castra | 10 |
| inundata intereant. | |
| Meminisse oportet in hostico ascensus ualli | 58.1 |
| duplices et frequentis facere et tormentis tribuna- | |
| lia extruere circum portas, in coxis, in loco tur- | |
| rium. Maxime instruendum erit uallum tormentis | |
| ab eo latere quo nouercae, si uitari non potuerunt. | 5 |