SATVRA XIV
|
|
Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
|
14.1
|
[et quod maiorum uitia sequiturque minores]
|
1a
|
et nitidis maculam haesuram figentia rebus,
|
2
|
quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
|
|
si damnosa senem iuuat alea, ludit et heres
|
|
bullatus paruoque eadem mouet arma fritillo.
|
5
|
nec melius de se cuiquam sperare propinquo
|
|
concedet iuuenis, qui radere tubera terrae,
|
|
boletum condire et eodem iure natantis
|
|
mergere ficedulas didicit nebulone parente
|
|
et cana monstrante gula. cum septimus annus
|
10
|
transierit puerum, nondum omni dente renato,
|
|
barbatos licet admoueas mille inde magistros,
|
|
hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu
|
|
semper et a magna non degenerare culina.
|
|
mitem animum et mores modicis erroribus aequos
|
15
|
praecipit atque animas seruorum et corpora nostra
|
|
materia constare putat paribusque elementis,
|
|
an saeuire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
|
|
plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
|
|
conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,
|
20
|
tunc felix, quotiens aliquis tortore uocato
|
|
uritur ardenti duo propter lintea ferro?
|
|
quid suadet iuueni laetus stridore catenae,
|
|
quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?
|
|
rusticus expectas ut non sit adultera Largae
|
25
|
filia, quae numquam maternos dicere moechos
|
|
tam cito nec tanto poterit contexere cursu
|
|
ut non ter deciens respiret? conscia matri
|
|
uirgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas
|
|
implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.
|
30
|
sic natura iubet: uelocius et citius nos
|
|
corrumpunt uitiorum exempla domestica, magnis
|
|
cum subeant animos auctoribus. unus et alter
|
|
forsitan haec spernant iuuenes, quibus arte benigna
|
|
et meliore luto finxit praecordia Titan,
|
35
|
sed reliquos fugienda patrum uestigia ducunt
|
|
et monstrata diu ueteris trahit orbita culpae.
|
|
abstineas igitur damnandis. huius enim uel
|
|
una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
|
|
ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis
|
40
|
turpibus ac prauis omnes sumus, et Catilinam
|
|
quocumque in populo uideas, quocumque sub axe,
|
|
sed nec Brutus erit Bruti nec auunculus usquam.
|
|
nil dictu foedum uisuque haec limina tangat
|
|
intra quae pater est. procul, a procul inde puellae
|
45
|
lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
|
|
maxima debetur puero reuerentia, si quid
|
|
turpe paras, nec tu pueri contempseris annos,
|
|
sed peccaturo obstet tibi filius infans.
|
|
nam si quid dignum censoris fecerit ira
|
50
|
quandoque et similem tibi se non corpore tantum
|
|
nec uultu dederit, morum quoque filius et qui
|
|
omnia deterius tua per uestigia peccet,
|
|
corripies nimirum et castigabis acerbo
|
|
clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
|
55
|
unde tibi frontem libertatemque parentis,
|
|
cum facias peiora senex uacuumque cerebro
|
|
iam pridem caput hoc uentosa cucurbita quaerat?
|
|
hospite uenturo cessabit nemo tuorum.
|
|
'uerre pauimentum, nitidas ostende columnas,
|
60
|
arida cum tota descendat aranea tela,
|
|
hic leue argentum, uasa aspera tergeat alter.'
|
|
uox domini furit instantis uirgamque tenentis.
|
|
ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
|
|
atria displiceant oculis uenientis amici,
|
65
|
ne perfusa luto sit porticus, et tamen uno
|
|
semodio scobis haec emendat seruulus unus:
|
|
illud non agitas, ut sanctam filius omni
|
|
aspiciat sine labe domum uitioque carentem?
|
|
gratum est quod patriae ciuem populoque dedisti,
|
70
|
si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,
|
|
utilis et bellorum et pacis rebus agendis.
|
|
plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
|
|
moribus instituas. serpente ciconia pullos
|
|
nutrit et inuenta per deuia rura lacerta:
|
75
|
illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
|
|
uoltur iumento et canibus crucibusque relictis
|
|
ad fetus properat partemque cadaueris adfert:
|
|
hic est ergo cibus magni quoque uolturis et se
|
|
pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
|
80
|
sed leporem aut capream famulae Iouis et generosae
|
|
in saltu uenantur aues, hinc praeda cubili
|
|
ponitur: inde autem cum se matura leuauit
|
|
progenies stimulante fame festinat ad illam
|
|
quam primum praedam rupto gustauerat ouo.
|
85
|
aedificator erat Caetronius et modo curuo
|
|
litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
|
|
nunc Praenestinis in montibus alta parabat
|
|
culmina uillarum Graecis longeque petitis
|
|
marmoribus uincens Fortunae atque Herculis aedem,
|
90
|
ut spado uincebat Capitolia nostra Posides.
|
|
dum sic ergo habitat Caetronius, inminuit rem,
|
|
fregit opes, nec parua tamen mensura relictae
|
|
partis erat. totam hanc turbauit filius amens,
|
|
dum meliore nouas attollit marmore uillas.
|
95
|
quidam sortiti metuentem sabbata patrem
|
|
nil praeter nubes et caeli numen adorant,
|
|
nec distare putant humana carne suillam,
|
|
qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;
|
|
Romanas autem soliti contemnere leges
|
100
|
Iudaicum ediscunt et seruant ac metuunt ius,
|
|
tradidit arcano quodcumque uolumine Moyses:
|
|
non monstrare uias eadem nisi sacra colenti,
|
|
quaesitum ad fontem solos deducere uerpos.
|
|
sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux
|
105
|
ignaua et partem uitae non attigit ullam.
|
|
sponte tamen iuuenes imitantur cetera, solam
|
|
inuiti quoque auaritiam exercere iubentur.
|
|
fallit enim uitium specie uirtutis et umbra,
|
|
cum sit triste habitu uultuque et ueste seuerum,
|
110
|
nec dubie tamquam frugi laudetur auarus,
|
|
tamquam parcus homo et rerum tutela suarum
|
|
certa magis quam si fortunas seruet easdem
|
|
Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de
|
|
quo loquor egregium populus putat adquirendi
|
115
|
artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris
|
|
[sed crescunt quocumque modo maioraque fiunt]
|
|
incude adsidua semperque ardente camino.
|
|
[et pater ergo animi felices credit auaros]
|
|
qui miratur opes, qui nulla exempla beati
|
120
|
pauperis esse putat, iuuenes hortatur ut illa
|
|
ire uia pergant et eidem incumbere sectae.
|
|
sunt quaedam uitiorum elementa, his protinus illos
|
|
inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
|
|
mox adquirendi docet insatiabile uotum.
|
125
|
seruorum uentres modio castigat iniquo
|
|
ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam
|
|
mucida caerulei panis consumere frusta,
|
|
hesternum solitus medio seruare minutal
|
|
Septembri nec non differre in tempora cenae
|
130
|
alterius conchem aestiuam cum parte lacerti
|
|
signatam uel dimidio putrique siluro
|
|
filaque sectiui numerata includere porri.
|
|
inuitatus ad haec aliquis de ponte negabit.
|
|
sed quo diuitias haec per tormenta coactas,
|
135
|
cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis,
|
|
ut locuples moriaris, egentis uiuere fato?
|
|
interea, pleno cum turget sacculus ore,
|
|
crescit amor nummi quantum ipsa pecunia creuit,
|
|
et minus hanc optat qui non habet. ergo paratur
|
140
|
altera uilla tibi, cum rus non sufficit unum
|
|
et proferre libet finis maiorque uidetur
|
|
et melior uicina seges; mercaris et hanc et
|
|
arbusta et densa montem qui canet oliua.
|
|
quorum si pretio dominus non uincitur ullo,
|
145
|
nocte boues macri lassoque famelica collo
|
|
iumenta ad uiridis huius mittentur aristas
|
|
nec prius inde domum quam tota noualia saeuos
|
|
in uentres abeant, ut credas falcibus actum.
|
|
dicere uix possis quam multi talia plorent
|
150
|
et quot uenales iniuria fecerit agros.
|
|
sed qui sermones, quam foede bucina famae!
|
|
'quid nocet haec?' inquit 'tunicam mihi malo lupini
|
|
quam si me toto laudet uicinia pago
|
|
exigui ruris paucissima farra secantem.'
|
155
|
scilicet et morbis et debilitate carebis
|
|
et luctum et curam effugies, et tempora uitae
|
|
longa tibi posthac fato meliore dabuntur,
|
|
si tantum culti solus possederis agri
|
|
quantum sub Tatio populus Romanus arabat.
|
160
|
mox etiam fractis aetate ac Punica passis
|
|
proelia uel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossos
|
|
tandem pro multis uix iugera bina dabantur
|
|
uulneribus; merces haec sanguinis atque laboris
|
|
nulli uisa umquam meritis minor aut ingratae
|
165
|
curta fides patriae. saturabat glebula talis
|
|
patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat
|
|
uxor et infantes ludebant quattuor, unus
|
|
uernula, tres domini; sed magnis fratribus horum
|
|
a scrobe uel sulco redeuntibus altera cena
|
170
|
amplior et grandes fumabant pultibus ollae.
|
|
nunc modus hic agri nostro non sufficit horto.
|
|
inde fere scelerum causae, nec plura uenena
|
|
miscuit aut ferro grassatur saepius ullum
|
|
humanae mentis uitium quam saeua cupido
|
175
|
inmodici census. nam diues qui fieri uolt,
|
|
et cito uolt fieri; sed quae reuerentia legum,
|
|
quis metus aut pudor est umquam properantis auari?
|
|
'uiuite contenti casulis et collibus istis,
|
|
o pueri,' Marsus dicebat et Hernicus olim
|
180
|
Vestinusque senex, 'panem quaeramus aratro,
|
|
qui satis est mensis: laudant hoc numina ruris,
|
|
quorum ope et auxilio gratae post munus aristae
|
|
contingunt homini ueteris fastidia quercus.
|
|
nil uetitum fecisse uolet, quem non pudet alto
|
185
|
per glaciem perone tegi, qui summouet euros
|
|
pellibus inuersis: peregrina ignotaque nobis
|
|
ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.'
|
|
haec illi ueteres praecepta minoribus; at nunc
|
|
post finem autumni media de nocte supinum
|
190
|
clamosus iuuenem pater excitat: 'accipe ceras,
|
|
scribe, puer, uigila, causas age, perlege rubras
|
|
maiorum leges; aut uitem posce libello,
|
|
sed caput intactum buxo narisque pilosas
|
|
adnotet et grandes miretur Laelius alas;
|
195
|
dirue Maurorum attegias, castella Brigantum,
|
|
ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus
|
|
adferat; aut, longos castrorum ferre labores
|
|
si piget et trepidum soluunt tibi cornua uentrem
|
|
cum lituis audita, pares quod uendere possis
|
200
|
pluris dimidio, nec te fastidia mercis
|
|
ullius subeant ablegandae Tiberim ultra,
|
|
neu credas ponendum aliquid discriminis inter
|
|
unguenta et corium: lucri bonus est odor ex re
|
|
qualibet. illa tuo sententia semper in ore
|
205
|
uersetur dis atque ipso Ioue digna poeta:
|
|
"unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere."'
|
|
[hoc monstrant uetulae pueris repentibus assae,
|
|
hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.]
|
|
talibus instantem monitis quemcumque parentem
|
210
|
sic possem adfari: 'dic, o uanissime, quis te
|
|
festinare iubet? meliorem praesto magistro
|
|
discipulum. securus abi: uinceris, ut Aiax
|
|
praeteriit Telamonem, ut Pelea uicit Achilles.
|
|
parcendum est teneris; nondum impleuere medullas
|
215
|
maturae mala nequitiae. cum pectere barbam
|
|
coeperit et longae mucronem admittere cultri,
|
|
falsus erit testis, uendet periuria summa
|
|
exigua et Cereris tangens aramque pedemque.
|
|
elatam iam crede nurum, si limina uestra
|
220
|
mortifera cum dote subit. quibus illa premetur
|
|
per somnum digitis! nam quae terraque marique
|
|
adquirenda putas breuior uia conferet illi;
|
|
nullus enim magni sceleris labor. "haec ego numquam
|
|
mandaui" dices olim "nec talia suasi."
|
225
|
mentis causa malae tamen est et origo penes te.
|
|
nam quisquis magni census praecepit amorem
|
|
et laeuo monitu pueros producit auaros
|
|
[et qui per fraudes patrimonia conduplicari]
|
|
dat libertatem et totas effundit habenas
|
230
|
curriculo; quem si reuoces, subsistere nescit
|
|
et te contempto rapitur metisque relictis.
|
|
nemo satis credit tantum delinquere quantum
|
|
permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.
|
|
cum dicis iuueni stultum qui donet amico,
|
235
|
qui paupertatem leuet attollatque propinqui,
|
|
et spoliare doces et circumscribere et omni
|
|
crimine diuitias adquirere, quarum amor in te
|
|
quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum
|
|
dilexit Thebas, si Graecia uera, Menoeceus,
|
240
|
in quorum sulcis legiones dentibus anguis
|
|
cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt
|
|
continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.
|
|
ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
|
|
flagrantem late et rapientem cuncta uidebis.
|
245
|
nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
|
|
in cauea magno fremitu leo tollet alumnus.
|
|
nota mathematicis genesis tua, sed graue tardas
|
|
expectare colus: morieris stamine nondum
|
|
abrupto. iam nunc obstas et uota moraris,
|
250
|
iam torquet iuuenem longa et ceruina senectus.
|
|
ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
|
|
composuit: si uis aliam decerpere ficum
|
|
atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,
|
|
sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.'
|
255
|
monstro uoluptatem egregiam, cui nulla theatra,
|
|
nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,
|
|
si spectes quanto capitis discrimine constent
|
|
incrementa domus, aerata multus in arca
|
|
fiscus et ad uigilem ponendi Castora nummi,
|
260
|
ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res
|
|
non potuit seruare suas. ergo omnia Florae
|
|
et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:
|
|
tanto maiores humana negotia ludi.
|
|
an magis oblectant animum iactata petauro
|
265
|
corpora quique solet rectum descendere funem
|
|
quam tu, Corycia semper qui puppe moraris
|
|
atque habitas, coro semper tollendus et austro,
|
|
perditus †ac uilis† sacci mercator olentis,
|
|
qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae
|
270
|
passum et municipes Iouis aduexisse lagonas?
|
|
hic tamen ancipiti figens uestigia planta
|
|
uictum illa mercede parat, brumamque famemque
|
|
illa reste cauet: tu propter mille talenta
|
|
et centum uillas temerarius. aspice portus
|
275
|
et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iam
|
|
in pelago. ueniet classis quocumque uocarit
|
|
spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum
|
|
aequora transiliet, sed longe Calpe relicta
|
|
audiet Herculeo stridentem gurgite solem.
|
280
|
grande operae pretium est, ut tenso folle reuerti
|
|
inde domum possis tumidaque superbus aluta,
|
|
Oceani monstra et iuuenes uidisse marinos.
|
|
non unus mentes agitat furor. ille sororis
|
|
in manibus uoltu Eumenidum terretur et igni,
|
285
|
hic boue percusso mugire Agamemnona credit
|
|
aut Ithacum. parcat tunicis licet atque lacernis,
|
|
curatoris eget qui nauem mercibus implet
|
|
ad summum latus et tabula distinguitur unda,
|
|
cum sit causa mali tanti et discriminis huius
|
290
|
concisum argentum in titulos faciesque minutas.
|
|
occurrunt nubes et fulgura: 'soluite funem'
|
|
frumenti dominus clamat piperisue coempti,
|
|
'nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur;
|
|
aestiuom tonat.' infelix hac forsitan ipsa
|
295
|
nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur
|
|
obrutus et zonam laeua morsuque tenebit.
|
|
sed cuius uotis modo non suffecerat aurum
|
|
quod Tagus et rutila uoluit Pactolus harena,
|
|
frigida sufficient uelantes inguina panni
|
300
|
exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem
|
|
dum rogat et picta se tempestate tuetur.
|
|
tantis parta malis cura maiore metuque
|
|
seruantur: misera est magni custodia census.
|
|
dispositis praediues amis uigilare cohortem
|
305
|
seruorum noctu Licinus iubet, attonitus pro
|
|
electro signisque suis Phrygiaque columna
|
|
atque ebore et lata testudine. dolia nudi
|
|
non ardent Cynici; si fregeris, altera fiet
|
|
cras domus atque eadem plumbo commissa manebit.
|
310
|
sensit Alexander, testa cum uidit in illa
|
|
magnum habitatorem, quanto felicior hic qui
|
|
nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem
|
|
passurus gestis aequanda pericula rebus.
|
|
nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
|
315
|
nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen quae
|
|
sufficiat census, si quis me consulat, edam:
|
|
in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
|
|
quantum, Epicure, tibi paruis suffecit in hortis,
|
|
quantum Socratici ceperunt ante penates;
|
320
|
numquam aliud natura, aliud sapientia dicit.
|
|
acribus exemplis uideor te cludere? misce
|
|
ergo aliquid nostris de moribus, effice summam
|
|
bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.
|
|
haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,
|
325
|
sume duos equites, fac tertia quadringenta.
|
|
si nondum impleui gremium, si panditur ultra,
|
|
nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna
|
|
sufficient animo nec diuitiae Narcissi,
|
|
indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius
|
330
|
paruit imperiis uxorem occidere iussus.
|
|